LUKE
Chapter 1
Luke | Vulgate | 1:1 | quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum | |
Luke | Vulgate | 1:3 | visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile | |
Luke | Vulgate | 1:5 | fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth | |
Luke | Vulgate | 1:6 | erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella | |
Luke | Vulgate | 1:7 | et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis | |
Luke | Vulgate | 1:9 | secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini | |
Luke | Vulgate | 1:13 | ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem | |
Luke | Vulgate | 1:15 | erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae | |
Luke | Vulgate | 1:17 | et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam | |
Luke | Vulgate | 1:18 | et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis | |
Luke | Vulgate | 1:19 | et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare | |
Luke | Vulgate | 1:20 | et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo | |
Luke | Vulgate | 1:22 | egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus | |
Luke | Vulgate | 1:24 | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens | |
Luke | Vulgate | 1:25 | quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines | |
Luke | Vulgate | 1:26 | in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth | |
Luke | Vulgate | 1:27 | ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria | |
Luke | Vulgate | 1:28 | et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus | |
Luke | Vulgate | 1:29 | quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio | |
Luke | Vulgate | 1:32 | hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius | |
Luke | Vulgate | 1:35 | et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei | |
Luke | Vulgate | 1:36 | et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis | |
Luke | Vulgate | 1:38 | dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus | |
Luke | Vulgate | 1:39 | exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda | |
Luke | Vulgate | 1:41 | et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth | |
Luke | Vulgate | 1:42 | et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui | |
Luke | Vulgate | 1:44 | ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo | |
Luke | Vulgate | 1:48 | quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes | |
Luke | Vulgate | 1:58 | et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei | |
Luke | Vulgate | 1:59 | et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam | |
Luke | Vulgate | 1:63 | et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi | |
Luke | Vulgate | 1:65 | et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec | |
Luke | Vulgate | 1:66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo | |
Luke | Vulgate | 1:74 | daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi | |
Luke | Vulgate | 1:76 | et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius | |
Luke | Vulgate | 1:79 | inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | |