Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
Up
1 2 3 4 5
Toggle notes
Chapter 1
I Pe VulgClem 1:1  Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
I Pe VulgClem 1:2  secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
I Pe VulgClem 1:3  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
I Pe VulgClem 1:4  in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
I Pe VulgClem 1:5  qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
I Pe VulgClem 1:6  In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
I Pe VulgClem 1:7  ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
I Pe VulgClem 1:8  quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :
I Pe VulgClem 1:9  reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
I Pe VulgClem 1:10  De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
I Pe VulgClem 1:11  scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
I Pe VulgClem 1:12  quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
I Pe VulgClem 1:13  Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
I Pe VulgClem 1:14  quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
I Pe VulgClem 1:15  sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
I Pe VulgClem 1:16  quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
I Pe VulgClem 1:17  Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
I Pe VulgClem 1:18  Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
I Pe VulgClem 1:19  sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
I Pe VulgClem 1:20  præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
I Pe VulgClem 1:21  qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
I Pe VulgClem 1:22  animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
I Pe VulgClem 1:23  renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
I Pe VulgClem 1:24  quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
I Pe VulgClem 1:25  Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Chapter 2
I Pe VulgClem 2:1  Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
I Pe VulgClem 2:2  sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
I Pe VulgClem 2:4  Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
I Pe VulgClem 2:5  et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
I Pe VulgClem 2:6  Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
I Pe VulgClem 2:7  Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
I Pe VulgClem 2:8  et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
I Pe VulgClem 2:9  Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
I Pe VulgClem 2:10  Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
I Pe VulgClem 2:11  Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
I Pe VulgClem 2:12  conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
I Pe VulgClem 2:13  Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
I Pe VulgClem 2:14  sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
I Pe VulgClem 2:15  quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
I Pe VulgClem 2:16  quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
I Pe VulgClem 2:17  Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
I Pe VulgClem 2:18  Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
I Pe VulgClem 2:19  Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
I Pe VulgClem 2:20  Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
I Pe VulgClem 2:21  In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
I Pe VulgClem 2:22  qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
I Pe VulgClem 2:23  qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
I Pe VulgClem 2:24  qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
I Pe VulgClem 2:25  Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Chapter 3
I Pe VulgClem 3:1  Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
I Pe VulgClem 3:2  considerantes in timore castam conversationem vestram.
I Pe VulgClem 3:3  Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
I Pe VulgClem 3:4  sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
I Pe VulgClem 3:5  Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
I Pe VulgClem 3:6  Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
I Pe VulgClem 3:7  Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
I Pe VulgClem 3:8  In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
I Pe VulgClem 3:9  non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
I Pe VulgClem 3:10  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
I Pe VulgClem 3:11  Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
I Pe VulgClem 3:12  quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
I Pe VulgClem 3:13  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
I Pe VulgClem 3:14  Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
I Pe VulgClem 3:15  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
I Pe VulgClem 3:16  Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
I Pe VulgClem 3:17  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
I Pe VulgClem 3:18  Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
I Pe VulgClem 3:19  In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
I Pe VulgClem 3:20  qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
I Pe VulgClem 3:21  Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
I Pe VulgClem 3:22  Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Chapter 4
I Pe VulgClem 4:1  Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
I Pe VulgClem 4:2  ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
I Pe VulgClem 4:3  Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
I Pe VulgClem 4:4  In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
I Pe VulgClem 4:5  Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
I Pe VulgClem 4:6  Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
I Pe VulgClem 4:7  Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
I Pe VulgClem 4:8  Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
I Pe VulgClem 4:10  Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
I Pe VulgClem 4:11  Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
I Pe VulgClem 4:12  Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :
I Pe VulgClem 4:13  sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
I Pe VulgClem 4:14  Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
I Pe VulgClem 4:15  Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
I Pe VulgClem 4:16  Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :
I Pe VulgClem 4:17  quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
I Pe VulgClem 4:18  et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
I Pe VulgClem 4:19  Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Chapter 5
I Pe VulgClem 5:1  Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
I Pe VulgClem 5:2  pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
I Pe VulgClem 5:3  neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
I Pe VulgClem 5:4  Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
I Pe VulgClem 5:5  Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
I Pe VulgClem 5:6  Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
I Pe VulgClem 5:7  omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
I Pe VulgClem 5:8  Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
I Pe VulgClem 5:9  cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
I Pe VulgClem 5:10  Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
I Pe VulgClem 5:11  Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
I Pe VulgClem 5:12  Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
I Pe VulgClem 5:13  Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
I Pe VulgClem 5:14  Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.