Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 88
Psal VulgSist 88:2  Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
Psal VulgSist 88:3  Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis: praeparabitur veritas tua in eis.
Psal VulgSist 88:4  Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
Psal VulgSist 88:5  usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et aedificabo in generatione, et generationem sedem tuam.
Psal VulgSist 88:6  Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Psal VulgSist 88:7  Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
Psal VulgSist 88:8  Deus, qui glorificatur in concilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
Psal VulgSist 88:9  Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Psal VulgSist 88:10  Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Psal VulgSist 88:11  Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
Psal VulgSist 88:12  Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti:
Psal VulgSist 88:13  aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
Psal VulgSist 88:14  tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
Psal VulgSist 88:15  iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam:
Psal VulgSist 88:16  beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
Psal VulgSist 88:17  et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
Psal VulgSist 88:18  Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Psal VulgSist 88:19  Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
Psal VulgSist 88:20  Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
Psal VulgSist 88:21  Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
Psal VulgSist 88:22  Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
Psal VulgSist 88:23  Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Psal VulgSist 88:24  Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
Psal VulgSist 88:25  Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Psal VulgSist 88:26  Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
Psal VulgSist 88:27  Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meae:
Psal VulgSist 88:28  Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae.
Psal VulgSist 88:29  In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
Psal VulgSist 88:30  Et ponam in saeculum saeculi semen eius: et thronum eius sicut dies caeli.
Psal VulgSist 88:31  Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
Psal VulgSist 88:32  Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
Psal VulgSist 88:33  Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
Psal VulgSist 88:34  Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
Psal VulgSist 88:35  Neque prophanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Psal VulgSist 88:37  semen eius in aeternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
Psal VulgSist 88:38  et sicut Luna perfecta in aeternum: et testis in caelo fidelis.
Psal VulgSist 88:39  Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
Psal VulgSist 88:40  Evertisti testamentum servi tui: prophanasti in terra Sanctuarium eius.
Psal VulgSist 88:41  Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
Psal VulgSist 88:42  Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
Psal VulgSist 88:43  Exaltasti dexteram deprimentium eum: laetificasti omnes inimicos eius.
Psal VulgSist 88:44  Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
Psal VulgSist 88:45  Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
Psal VulgSist 88:46  Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
Psal VulgSist 88:47  Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
Psal VulgSist 88:48  Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
Psal VulgSist 88:49  Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi?
Psal VulgSist 88:50  Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
Psal VulgSist 88:51  Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
Psal VulgSist 88:52  Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.