Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MICAH
Up
1 2 3 4 5 6 7
Toggle notes
Chapter 1
Mica VulgHetz 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda: quod vidit super Samariam, et Ierusalem.
Mica VulgHetz 1:2  Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Mica VulgHetz 1:3  Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
Mica VulgHetz 1:4  Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ, quæ decurrunt in præceps.
Mica VulgHetz 1:5  In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Iudæ? nonne Ierusalem?
Mica VulgHetz 1:6  et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo.
Mica VulgHetz 1:7  Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
Mica VulgHetz 1:8  Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum.
Mica VulgHetz 1:9  Quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.
Mica VulgHetz 1:10  In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite.
Mica VulgHetz 1:11  Et transite vobis habitatio Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum Domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
Mica VulgHetz 1:12  Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.
Mica VulgHetz 1:13  Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
Mica VulgHetz 1:14  Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domus Mendacii in deceptionem regibus Israel.
Mica VulgHetz 1:15  Adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel.
Mica VulgHetz 1:16  Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te.
Chapter 2
Mica VulgHetz 2:1  Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Mica VulgHetz 2:2  Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos: et calumniabantur virum, et domum eius, virum, et hereditatem eius.
Mica VulgHetz 2:3  Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.
Mica VulgHetz 2:4  In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus: pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat?
Mica VulgHetz 2:5  Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
Mica VulgHetz 2:6  Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
Mica VulgHetz 2:7  Dicit domus Iacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui recte graditur?
Mica VulgHetz 2:8  Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunica pallium sustulistis: et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum.
Mica VulgHetz 2:9  Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
Mica VulgHetz 2:10  Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima.
Mica VulgHetz 2:11  Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum, et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste.
Mica VulgHetz 2:12  Congregatione congregabo Iacob totum te: in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a multitudine hominum.
Mica VulgHetz 2:13  Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.
Chapter 3
Mica VulgHetz 3:1  Et dixi: Audite princeps Iacob, et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium,
Mica VulgHetz 3:2  qui odio habetis bonum, et diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum?
Mica VulgHetz 3:3  Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ.
Mica VulgHetz 3:4  Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
Mica VulgHetz 3:5  Hæc dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium.
Mica VulgHetz 3:6  Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione: et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
Mica VulgHetz 3:7  Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
Mica VulgHetz 3:8  Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio, et virtute: ut annunciem Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum.
Mica VulgHetz 3:9  Audite hoc principes domus Iacob, et iudices domus Israel: qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis.
Mica VulgHetz 3:10  Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate.
Mica VulgHetz 3:11  Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetæ eius in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.
Mica VulgHetz 3:12  Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Chapter 4
Mica VulgHetz 4:1  Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi.
Mica VulgHetz 4:2  Et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Mica VulgHetz 4:3  Et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra belligerare.
Mica VulgHetz 4:4  Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est.
Mica VulgHetz 4:5  Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra.
Mica VulgHetz 4:6  In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam eieceram, colligam: et quam afflixeram:
Mica VulgHetz 4:7  Et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quæ laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum.
Mica VulgHetz 4:8  Et tu turris gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum filiæ Ierusalem.
Mica VulgHetz 4:9  Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
Mica VulgHetz 4:10  Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis: ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Mica VulgHetz 4:11  Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur: et aspiciat in Sion oculus noster.
Mica VulgHetz 4:12  Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius: quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
Mica VulgHetz 4:13  Surge, et tritura filia Sion: quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas: et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.
Chapter 5
Mica VulgHetz 5:1  Nunc vastaberis filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel.
Mica VulgHetz 5:2  ET TU BETHLEHEM Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus æternitatis.
Mica VulgHetz 5:3  Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliquiæ fratrum eius convertentur ad filios Israel.
Mica VulgHetz 5:4  Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.
Mica VulgHetz 5:5  Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris: et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines:
Mica VulgHetz 5:6  Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius: et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris.
Mica VulgHetz 5:7  Et erunt reliquiæ Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
Mica VulgHetz 5:8  Et erunt reliquiæ Iacob in Gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
Mica VulgHetz 5:9  Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
Mica VulgHetz 5:10  Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.
Mica VulgHetz 5:11  Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te.
Mica VulgHetz 5:12  Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum tuarum.
Mica VulgHetz 5:13  Et evellam lucos tuos de medio tui: et conteram civitates tuas.
Mica VulgHetz 5:14  Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quæ non audierunt.
Chapter 6
Mica VulgHetz 6:1  Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende iudicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Mica VulgHetz 6:2  Audiant montes iudicium Domini, et fortia fundamenta terræ: quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur.
Mica VulgHetz 6:3  Popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi.
Mica VulgHetz 6:4  Quia eduxi te de Terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam?
Mica VulgHetz 6:5  Popule meus memento quæso quid cogitaverit Balach rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres iustitias Domini.
Mica VulgHetz 6:6  Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? numquid offeram ei holocautomata, et vitulos anniculos?
Mica VulgHetz 6:7  Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animæ meæ?
Mica VulgHetz 6:8  Indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Mica VulgHetz 6:9  Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: Audite tribus, et quis approbabit illud?
Mica VulgHetz 6:10  Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.
Mica VulgHetz 6:11  Numquid iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?
Mica VulgHetz 6:12  In quibus divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
Mica VulgHetz 6:13  Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.
Mica VulgHetz 6:14  Tu comedes, et non saturaberis: et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis: et quos salvaveris, in gladium dabo.
Mica VulgHetz 6:15  Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo: et mustum, et non bibes vinum.
Mica VulgHetz 6:16  Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab: et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum et opprobrium populi mei portabitis.
Chapter 7
Mica VulgHetz 7:1  Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ: non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
Mica VulgHetz 7:2  Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur.
Mica VulgHetz 7:3  Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et iudex in reddendo est: et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.
Mica VulgHetz 7:4  Qui optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
Mica VulgHetz 7:5  Nolite credere amico: et nolite confidere in duce: ab ea, quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
Mica VulgHetz 7:6  Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius.
Mica VulgHetz 7:7  Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus.
Mica VulgHetz 7:8  Ne læteris inimica mea super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
Mica VulgHetz 7:9  Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet, et faciat iudicium meum: educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
Mica VulgHetz 7:10  Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
Mica VulgHetz 7:11  Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ: in die illa longe fiet lex.
Mica VulgHetz 7:12  In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas: et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
Mica VulgHetz 7:13  Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.
Mica VulgHetz 7:14  Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuæ habitantes solos in saltu, in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
Mica VulgHetz 7:15  Secundum dies egressionis tuæ de Terra Ægypti ostendam ei mirabilia.
Mica VulgHetz 7:16  Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua: ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt.
Mica VulgHetz 7:17  Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis: Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.
Mica VulgHetz 7:18  Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ? non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Mica VulgHetz 7:19  Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Mica VulgHetz 7:20  Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham: quæ iurasti patribus nostris a diebus antiquis.