Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MICAH
Up
1 2 3 4 5 6 7
Chapter 1
Mica VulgSist 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiae regum Iuda: quod vidit super Samariam, et Ierusalem.
Mica VulgSist 1:2  Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Mica VulgSist 1:3  Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terrae.
Mica VulgSist 1:4  Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
Mica VulgSist 1:5  In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria? et quae excelsa Iuda? nonne Ierusalem?
Mica VulgSist 1:6  et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo.
Mica VulgSist 1:7  Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
Mica VulgSist 1:8  Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum.
Mica VulgSist 1:9  Quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iuda, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.
Mica VulgSist 1:10  In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite.
Mica VulgSist 1:11  Et transite vobis habitatio Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum Domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.
Mica VulgSist 1:12  Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.
Mica VulgSist 1:13  Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
Mica VulgSist 1:14  Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domos Mendacii in deceptionem regibus Israel.
Mica VulgSist 1:15  Adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel.
Mica VulgSist 1:16  Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te.
Chapter 2
Mica VulgSist 2:1  Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Mica VulgSist 2:2  Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos: et calumniabantur virum, et domum eius, virum, et hereditatem eius.
Mica VulgSist 2:3  Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.
Mica VulgSist 2:4  In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus: pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat?
Mica VulgSist 2:5  Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini.
Mica VulgSist 2:6  O Israel Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
Mica VulgSist 2:7  Dicit domus Iacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui recte graditur?
Mica VulgSist 2:8  Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunica pallium sustulistis: et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum.
Mica VulgSist 2:9  Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
Mica VulgSist 2:10  Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima.
Mica VulgSist 2:11  Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum, et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste.
Mica VulgSist 2:12  Congregatione congregabo Iacob totum te: in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a multitudine hominum.
Mica VulgSist 2:13  Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.
Chapter 3
Mica VulgSist 3:1  Et dixi: Audite princeps Iacob, et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium,
Mica VulgSist 3:2  qui odio habetis bonum, et diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum?
Mica VulgSist 3:3  Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae.
Mica VulgSist 3:4  Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
Mica VulgSist 3:5  Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium.
Mica VulgSist 3:6  Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione: et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
Mica VulgSist 3:7  Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
Mica VulgSist 3:8  Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio, et virtute: ut annunciem Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum.
Mica VulgSist 3:9  Audite hoc principes domus Iacob, et iudices domus Israel: qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis.
Mica VulgSist 3:10  Qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate.
Mica VulgSist 3:11  Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.
Mica VulgSist 3:12  Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Chapter 4
Mica VulgSist 4:1  Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi.
Mica VulgSist 4:2  Et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Mica VulgSist 4:3  Et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra belligerare.
Mica VulgSist 4:4  Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est.
Mica VulgSist 4:5  Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra.
Mica VulgSist 4:6  In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam eieceram, colligam: et quam afflixeram consolabor:
Mica VulgSist 4:7  Et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quae laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum.
Mica VulgSist 4:8  Et tu turris gregis nebulosa filia Sion usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem.
Mica VulgSist 4:9  Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
Mica VulgSist 4:10  Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis: ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Mica VulgSist 4:11  Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur: et aspiciat in Sion oculus noster.
Mica VulgSist 4:12  Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius: quia congregavit eos quasi foenum areae.
Mica VulgSist 4:13  Surge, et tritura filia Sion: quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas: et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae.
Chapter 5
Mica VulgSist 5:1  Nunc vastaberis filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel.
Mica VulgSist 5:2  ET TU BETHLEHEM Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis.
Mica VulgSist 5:3  Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
Mica VulgSist 5:4  Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae.
Mica VulgSist 5:5  Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris: et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines:
Mica VulgSist 5:6  Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius: et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris.
Mica VulgSist 5:7  Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non expectat virum, et non praestolatur filios hominum.
Mica VulgSist 5:8  Et erunt reliquiae Iacob in Gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
Mica VulgSist 5:9  Et exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
Mica VulgSist 5:10  Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.
Mica VulgSist 5:11  Et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te.
Mica VulgSist 5:12  Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum tuarum.
Mica VulgSist 5:13  Et evellam lucos tuos de medio tui: et conteram civitates tuas.
Mica VulgSist 5:14  Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt.
Chapter 6
Mica VulgSist 6:1  Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende iudicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Mica VulgSist 6:2  Audiant montes iudicium Domini, et fortia fundamenta terrae: quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur.
Mica VulgSist 6:3  Popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi.
Mica VulgSist 6:4  Quia eduxi te de Terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam?
Mica VulgSist 6:5  Popule meus memento quaeso quid cogitaverit contra te Balach rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres iustitias Domini.
Mica VulgSist 6:6  Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? numquid offeram ei holocaustomata, et vitulos anniculos?
Mica VulgSist 6:7  Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae?
Mica VulgSist 6:8  Indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo.
Mica VulgSist 6:9  Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen eius: Audite tribus, et quis approbabit illud?
Mica VulgSist 6:10  Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena.
Mica VulgSist 6:11  Numquid iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?
Mica VulgSist 6:12  In quibus divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
Mica VulgSist 6:13  Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis.
Mica VulgSist 6:14  Tu comedes, et non saturaberis: et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis: et quos salvaveris, in gladium dabo.
Mica VulgSist 6:15  Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo: et mustum, et non bibes vinum.
Mica VulgSist 6:16  Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab: et ambulasti in voluptatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum et opprobrium populi mei portabitis.
Chapter 7
Mica VulgSist 7:1  Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.
Mica VulgSist 7:2  Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur.
Mica VulgSist 7:3  Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et iudex in reddendo est: et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.
Mica VulgSist 7:4  Qui optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
Mica VulgSist 7:5  Nolite credere amico: et nolite confidere in duce: ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.
Mica VulgSist 7:6  Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius.
Mica VulgSist 7:7  Ego autem ad Dominum aspiciam, expectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus.
Mica VulgSist 7:8  Ne laeteris inimica mea super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
Mica VulgSist 7:9  Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet, et faciat iudicium meum: educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
Mica VulgSist 7:10  Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
Mica VulgSist 7:11  Dies, ut aedificentur maceriae tuae: in die illa longe fiet lex.
Mica VulgSist 7:12  In die illa usque ad te veniet Assur, et usque ad civitates munitas: et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
Mica VulgSist 7:13  Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.
Mica VulgSist 7:14  Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu, in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
Mica VulgSist 7:15  Secundum dies egressionis tuae de Terra Aegypti ostendam ei mirabilia.
Mica VulgSist 7:16  Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua: ponent manum super os, aures eorum surdae erunt.
Mica VulgSist 7:17  Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terrae turbabuntur de aedibus suis: Dominum Deum nostrum desiderabunt, et timebunt te.
Mica VulgSist 7:18  Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Mica VulgSist 7:19  Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
Mica VulgSist 7:20  Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham: quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.