Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
Up
1 2 3 4
Chapter 1
Colo Vulgate 1:1  Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
Colo Vulgate 1:2  his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
Colo Vulgate 1:3  gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
Colo Vulgate 1:4  audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
Colo Vulgate 1:5  propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
Colo Vulgate 1:6  quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
Colo Vulgate 1:7  sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
Colo Vulgate 1:8  qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
Colo Vulgate 1:9  ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
Colo Vulgate 1:10  ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
Colo Vulgate 1:11  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
Colo Vulgate 1:12  gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
Colo Vulgate 1:13  qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
Colo Vulgate 1:14  in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
Colo Vulgate 1:15  qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
Colo Vulgate 1:16  quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
Colo Vulgate 1:17  et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
Colo Vulgate 1:18  et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
Colo Vulgate 1:19  quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
Colo Vulgate 1:20  et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
Colo Vulgate 1:21  et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
Colo Vulgate 1:22  nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
Colo Vulgate 1:23  si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
Colo Vulgate 1:24  qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
Colo Vulgate 1:25  cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
Colo Vulgate 1:26  mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
Colo Vulgate 1:27  quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
Colo Vulgate 1:28  quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
Colo Vulgate 1:29  in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
Chapter 2
Colo Vulgate 2:1  volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
Colo Vulgate 2:2  ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
Colo Vulgate 2:3  in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
Colo Vulgate 2:4  hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
Colo Vulgate 2:5  nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
Colo Vulgate 2:6  sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
Colo Vulgate 2:7  radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
Colo Vulgate 2:8  videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
Colo Vulgate 2:9  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
Colo Vulgate 2:10  et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
Colo Vulgate 2:11  in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
Colo Vulgate 2:12  consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
Colo Vulgate 2:13  et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
Colo Vulgate 2:14  delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
Colo Vulgate 2:15  expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
Colo Vulgate 2:16  nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
Colo Vulgate 2:18  nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
Colo Vulgate 2:19  et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
Colo Vulgate 2:20  si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
Colo Vulgate 2:21  ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
Colo Vulgate 2:22  quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
Colo Vulgate 2:23  quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
Chapter 3
Colo Vulgate 3:1  igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
Colo Vulgate 3:3  mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
Colo Vulgate 3:4  cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
Colo Vulgate 3:5  mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
Colo Vulgate 3:6  propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
Colo Vulgate 3:7  in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
Colo Vulgate 3:8  nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
Colo Vulgate 3:9  nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
Colo Vulgate 3:10  et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
Colo Vulgate 3:11  ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
Colo Vulgate 3:12  induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
Colo Vulgate 3:13  subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
Colo Vulgate 3:14  super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
Colo Vulgate 3:15  et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
Colo Vulgate 3:16  verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
Colo Vulgate 3:17  omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
Colo Vulgate 3:18  mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
Colo Vulgate 3:19  viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
Colo Vulgate 3:20  filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
Colo Vulgate 3:21  patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
Colo Vulgate 3:22  servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
Colo Vulgate 3:23  quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
Colo Vulgate 3:24  scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
Colo Vulgate 3:25  qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
Chapter 4
Colo Vulgate 4:1  domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
Colo Vulgate 4:2  orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
Colo Vulgate 4:3  orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
Colo Vulgate 4:5  in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
Colo Vulgate 4:6  sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
Colo Vulgate 4:7  quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
Colo Vulgate 4:8  quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
Colo Vulgate 4:9  cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
Colo Vulgate 4:10  salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
Colo Vulgate 4:11  et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
Colo Vulgate 4:12  salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
Colo Vulgate 4:13  testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
Colo Vulgate 4:15  salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
Colo Vulgate 4:16  et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
Colo Vulgate 4:17  et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
Colo Vulgate 4:18  salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen