Toggle notes
Chapter 1
Colo | VulgClem | 1:3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes : | |
Colo | VulgClem | 1:4 | audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes | |
Colo | VulgClem | 1:5 | propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii : | |
Colo | VulgClem | 1:6 | quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, | |
Colo | VulgClem | 1:7 | sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, | |
Colo | VulgClem | 1:9 | Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali : | |
Colo | VulgClem | 1:10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei : | |
Colo | VulgClem | 1:11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, | |
Colo | VulgClem | 1:12 | gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine : | |
Colo | VulgClem | 1:13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, | |
Colo | VulgClem | 1:16 | quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt : | |
Colo | VulgClem | 1:18 | Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens : | |
Colo | VulgClem | 1:20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. | |
Colo | VulgClem | 1:22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso : | |
Colo | VulgClem | 1:23 | si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. | |
Colo | VulgClem | 1:24 | Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia : | |
Colo | VulgClem | 1:25 | cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei : | |
Colo | VulgClem | 1:26 | mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, | |
Colo | VulgClem | 1:27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, | |
Colo | VulgClem | 1:28 | quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu : | |
Chapter 2
Colo | VulgClem | 2:1 | Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : | |
Colo | VulgClem | 2:2 | ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : | |
Colo | VulgClem | 2:5 | Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. | |
Colo | VulgClem | 2:7 | radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. | |
Colo | VulgClem | 2:8 | Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : | |
Colo | VulgClem | 2:11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : | |
Colo | VulgClem | 2:12 | consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. | |
Colo | VulgClem | 2:13 | Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : | |
Colo | VulgClem | 2:14 | delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci : | |
Colo | VulgClem | 2:15 | et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. | |
Colo | VulgClem | 2:16 | Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum : | |
Colo | VulgClem | 2:18 | Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, | |
Colo | VulgClem | 2:19 | et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. | |
Colo | VulgClem | 2:20 | Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ? | |
Chapter 3
Colo | VulgClem | 3:1 | Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : | |
Colo | VulgClem | 3:4 | Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. | |
Colo | VulgClem | 3:5 | Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus : | |
Colo | VulgClem | 3:8 | Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. | |
Colo | VulgClem | 3:10 | et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum : | |
Colo | VulgClem | 3:11 | ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus. | |
Colo | VulgClem | 3:12 | Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam : | |
Colo | VulgClem | 3:13 | supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. | |
Colo | VulgClem | 3:15 | et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote. | |
Colo | VulgClem | 3:16 | Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. | |
Colo | VulgClem | 3:17 | Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. | |
Colo | VulgClem | 3:21 | Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. | |
Colo | VulgClem | 3:22 | Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. | |
Colo | VulgClem | 3:24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. | |
Chapter 4
Colo | VulgClem | 4:1 | Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. | |
Colo | VulgClem | 4:3 | orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), | |
Colo | VulgClem | 4:6 | Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. | |
Colo | VulgClem | 4:7 | Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino : | |
Colo | VulgClem | 4:8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, | |
Colo | VulgClem | 4:9 | cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. | |
Colo | VulgClem | 4:10 | Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum : | |
Colo | VulgClem | 4:11 | et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. | |
Colo | VulgClem | 4:12 | Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. | |
Colo | VulgClem | 4:13 | Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. | |
Colo | VulgClem | 4:15 | Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. | |
Colo | VulgClem | 4:16 | Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. | |
Colo | VulgClem | 4:17 | Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. | |