Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
Up
1 2 3 4
Chapter 1
Colo VulgHetz 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
Colo VulgHetz 1:2  eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu.
Colo VulgHetz 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes:
Colo VulgHetz 1:4  audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes
Colo VulgHetz 1:5  propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
Colo VulgHetz 1:6  quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
Colo VulgHetz 1:7  sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
Colo VulgHetz 1:8  qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu:
Colo VulgHetz 1:9  ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali:
Colo VulgHetz 1:10  ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
Colo VulgHetz 1:11  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio
Colo VulgHetz 1:12  gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
Colo VulgHetz 1:13  qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
Colo VulgHetz 1:14  in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum:
Colo VulgHetz 1:15  qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
Colo VulgHetz 1:16  quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt:
Colo VulgHetz 1:17  et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Colo VulgHetz 1:18  Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens.
Colo VulgHetz 1:19  quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
Colo VulgHetz 1:20  et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
Colo VulgHetz 1:21  Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
Colo VulgHetz 1:22  nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
Colo VulgHetz 1:23  si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Colo VulgHetz 1:24  Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia:
Colo VulgHetz 1:25  cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
Colo VulgHetz 1:26  mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Colo VulgHetz 1:27  quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
Colo VulgHetz 1:28  quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.
Colo VulgHetz 1:29  in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.
Chapter 2
Colo VulgHetz 2:1  Volo enim vos scire qualem solicitudinem habeam pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
Colo VulgHetz 2:2  ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu:
Colo VulgHetz 2:3  in quo sunt omnes thesauri sapientiæ, et scientiæ absconditi.
Colo VulgHetz 2:4  Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
Colo VulgHetz 2:5  Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius, quæ in Christo est, fidei vestræ.
Colo VulgHetz 2:6  Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
Colo VulgHetz 2:7  radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione:
Colo VulgHetz 2:8  Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
Colo VulgHetz 2:9  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
Colo VulgHetz 2:10  et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus, et potestatis:
Colo VulgHetz 2:11  in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
Colo VulgHetz 2:12  consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
Colo VulgHetz 2:13  Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
Colo VulgHetz 2:14  delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
Colo VulgHetz 2:15  et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Colo VulgHetz 2:16  Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum:
Colo VulgHetz 2:18  Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
Colo VulgHetz 2:19  et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
Colo VulgHetz 2:20  Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
Colo VulgHetz 2:21  Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
Colo VulgHetz 2:22  quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta, et doctrinas hominum:
Colo VulgHetz 2:23  quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Chapter 3
Colo VulgHetz 3:1  Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
Colo VulgHetz 3:3  Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
Colo VulgHetz 3:4  Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Colo VulgHetz 3:5  Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:
Colo VulgHetz 3:6  propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis:
Colo VulgHetz 3:7  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.
Colo VulgHetz 3:8  Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
Colo VulgHetz 3:9  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Colo VulgHetz 3:10  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit illum.
Colo VulgHetz 3:11  ubi non est Gentilis, et Iudæus, circumcisio, et præputium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
Colo VulgHetz 3:12  Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Colo VulgHetz 3:13  supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Colo VulgHetz 3:14  Super omnia autem hæc, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis:
Colo VulgHetz 3:15  et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
Colo VulgHetz 3:16  Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Colo VulgHetz 3:17  Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Colo VulgHetz 3:18  Mulieres subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Colo VulgHetz 3:19  Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Colo VulgHetz 3:20  Filii obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
Colo VulgHetz 3:21  Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Colo VulgHetz 3:22  Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Colo VulgHetz 3:23  Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
Colo VulgHetz 3:24  scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite.
Colo VulgHetz 3:25  qui enim iniuriam facit, recipiet id, quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
Chapter 4
Colo VulgHetz 4:1  Domini, quod iustum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
Colo VulgHetz 4:2  Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
Colo VulgHetz 4:3  orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum)
Colo VulgHetz 4:5  In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
Colo VulgHetz 4:6  Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Colo VulgHetz 4:7  Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
Colo VulgHetz 4:8  quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat, quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
Colo VulgHetz 4:9  cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
Colo VulgHetz 4:10  Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
Colo VulgHetz 4:11  et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
Colo VulgHetz 4:12  Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
Colo VulgHetz 4:13  Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
Colo VulgHetz 4:15  Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo eius est, Ecclesiam.
Colo VulgHetz 4:16  Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
Colo VulgHetz 4:17  Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
Colo VulgHetz 4:18  Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.