LUKE
Chapter 22
Luke | VulgClem | 22:2 | et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem. | |
Luke | VulgClem | 22:3 | Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim : | |
Luke | VulgClem | 22:4 | et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. | |
Luke | VulgClem | 22:10 | Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat, | |
Luke | VulgClem | 22:11 | et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ? | |
Luke | VulgClem | 22:15 | Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. | |
Luke | VulgClem | 22:19 | Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. | |
Luke | VulgClem | 22:20 | Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. | |
Luke | VulgClem | 22:22 | Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur. | |
Luke | VulgClem | 22:25 | Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. | |
Luke | VulgClem | 22:26 | Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator. | |
Luke | VulgClem | 22:27 | Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat : | |
Luke | VulgClem | 22:30 | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. | |
Luke | VulgClem | 22:31 | Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : | |
Luke | VulgClem | 22:32 | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. | |
Luke | VulgClem | 22:34 | At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis : | |
Luke | VulgClem | 22:35 | Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? | |
Luke | VulgClem | 22:36 | At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. | |
Luke | VulgClem | 22:37 | Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. | |
Luke | VulgClem | 22:39 | Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. | |
Luke | VulgClem | 22:41 | Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat, | |
Luke | VulgClem | 22:42 | dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. | |
Luke | VulgClem | 22:43 | Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. | |
Luke | VulgClem | 22:45 | Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. | |
Luke | VulgClem | 22:47 | Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. | |
Luke | VulgClem | 22:49 | Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ? | |
Luke | VulgClem | 22:50 | Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. | |
Luke | VulgClem | 22:51 | Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. | |
Luke | VulgClem | 22:52 | Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ? | |
Luke | VulgClem | 22:53 | Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. | |
Luke | VulgClem | 22:54 | Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe. | |
Luke | VulgClem | 22:55 | Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. | |
Luke | VulgClem | 22:56 | Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat. | |
Luke | VulgClem | 22:58 | Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum. | |
Luke | VulgClem | 22:59 | Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est. | |
Luke | VulgClem | 22:60 | Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. | |
Luke | VulgClem | 22:61 | Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. | |
Luke | VulgClem | 22:64 | Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ? | |
Luke | VulgClem | 22:66 | Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis. | |
Luke | VulgClem | 22:70 | Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum. | |