Toggle notes
Chapter 1
I Jo | VulgSist | 1:1 | Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae: | |
I Jo | VulgSist | 1:2 | et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annunciamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis: | |
I Jo | VulgSist | 1:3 | quod vidimus et audivimus, annunciamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio eius Iesu Christo. | |
I Jo | VulgSist | 1:5 | Et haec est annunciatio, quam audivimus ab eo, et annunciamus vobis: Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. | |
I Jo | VulgSist | 1:6 | Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. | |
I Jo | VulgSist | 1:7 | Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato. | |
I Jo | VulgSist | 1:8 | Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. | |
I Jo | VulgSist | 1:9 | Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. | |
Chapter 2
I Jo | VulgSist | 2:1 | Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum: | |
I Jo | VulgSist | 2:2 | et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. | |
I Jo | VulgSist | 2:4 | Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. | |
I Jo | VulgSist | 2:5 | Qui autem servat verbum eius, vere in hoc charitas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. | |
I Jo | VulgSist | 2:7 | Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: Mandatum vetus est verbum, quod audistis. | |
I Jo | VulgSist | 2:8 | Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebrae transierunt, et verum lumen iam lucet. | |
I Jo | VulgSist | 2:11 | Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius. | |
I Jo | VulgSist | 2:13 | Scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum. | |
I Jo | VulgSist | 2:14 | Scribo vobis infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. | |
I Jo | VulgSist | 2:15 | Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: | |
I Jo | VulgSist | 2:16 | quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. | |
I Jo | VulgSist | 2:17 | Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. | |
I Jo | VulgSist | 2:18 | Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia Antichristus venit: et nunc Antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. | |
I Jo | VulgSist | 2:19 | Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. | |
I Jo | VulgSist | 2:21 | Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. | |
I Jo | VulgSist | 2:22 | Quis est mendax, nisi is, qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium. | |
I Jo | VulgSist | 2:23 | Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet. qui confitetur Filium, et Patrem habet. | |
I Jo | VulgSist | 2:24 | Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: Quia si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio, et Patre manebitis. | |
I Jo | VulgSist | 2:27 | Et unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. | |
I Jo | VulgSist | 2:28 | Et nunc filioli manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius. | |
Chapter 3
I Jo | VulgSist | 3:1 | Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. | |
I Jo | VulgSist | 3:2 | Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. | |
I Jo | VulgSist | 3:5 | Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. | |
I Jo | VulgSist | 3:6 | Omnis, qui in eo manet, non peccat: et omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. | |
I Jo | VulgSist | 3:7 | Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est: sicut et ille iustus est. | |
I Jo | VulgSist | 3:8 | Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. | |
I Jo | VulgSist | 3:9 | Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. | |
I Jo | VulgSist | 3:10 | In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: | |
I Jo | VulgSist | 3:12 | Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant: fratris autem eius, iusta. | |
I Jo | VulgSist | 3:14 | Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: | |
I Jo | VulgSist | 3:15 | omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. | |
I Jo | VulgSist | 3:16 | In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. | |
I Jo | VulgSist | 3:17 | Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? | |
I Jo | VulgSist | 3:19 | in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu eius suadebimus corda nostra. | |
I Jo | VulgSist | 3:20 | Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, et novit omnia. | |
I Jo | VulgSist | 3:22 | et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata eius custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. | |
I Jo | VulgSist | 3:23 | Et hoc est mandatum eius: Ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. | |
Chapter 4
I Jo | VulgSist | 4:1 | Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. | |
I Jo | VulgSist | 4:2 | in hoc cognoscitur spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est: | |
I Jo | VulgSist | 4:3 | et omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est. | |
I Jo | VulgSist | 4:4 | Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam maior est qui in vobis est, quam qui in mundo. | |
I Jo | VulgSist | 4:6 | Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. | |
I Jo | VulgSist | 4:7 | Charissimi, diligamus nos invicem: quia charitas ex Deo est. Et omnis, qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. | |
I Jo | VulgSist | 4:9 | In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. | |
I Jo | VulgSist | 4:10 | In hoc est charitas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. | |
I Jo | VulgSist | 4:12 | Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas eius in nobis perfecta est. | |
I Jo | VulgSist | 4:13 | In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu sancto suo dedit nobis. | |
I Jo | VulgSist | 4:14 | Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. | |
I Jo | VulgSist | 4:15 | Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. | |
I Jo | VulgSist | 4:16 | Et nos cognovimus, et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis. Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. | |
I Jo | VulgSist | 4:17 | In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. | |
I Jo | VulgSist | 4:18 | Timor non est in charitate: sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. qui autem timet, non est perfectus in charitate. | |
I Jo | VulgSist | 4:20 | Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? | |
Chapter 5
I Jo | VulgSist | 5:1 | Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis, qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. | |
I Jo | VulgSist | 5:2 | In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus. | |
I Jo | VulgSist | 5:3 | Haec est enim charitas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt. | |
I Jo | VulgSist | 5:4 | Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. | |
I Jo | VulgSist | 5:6 | hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas. | |
I Jo | VulgSist | 5:7 | Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt. | |
I Jo | VulgSist | 5:8 | Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. | |
I Jo | VulgSist | 5:9 | Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quoniam testificatus est de Filio suo. | |
I Jo | VulgSist | 5:10 | Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. | |
I Jo | VulgSist | 5:11 | Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Et haec vita in Filio eius est. | |
I Jo | VulgSist | 5:13 | Haec scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. | |
I Jo | VulgSist | 5:14 | Et haec est fiducia, quam habemus ad Deum: Quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. | |
I Jo | VulgSist | 5:15 | Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. | |
I Jo | VulgSist | 5:16 | Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. | |
I Jo | VulgSist | 5:18 | Scimus quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. | |
I Jo | VulgSist | 5:20 | Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita aeterna. | |