Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILIPPIANS
Up
1 2 3 4
Toggle notes
Chapter 1
Phil VulgHetz 1:1  Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus.
Phil VulgHetz 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Phil VulgHetz 1:4  semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
Phil VulgHetz 1:5  super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
Phil VulgHetz 1:6  confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.
Phil VulgHetz 1:7  sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
Phil VulgHetz 1:8  Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi.
Phil VulgHetz 1:9  Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
Phil VulgHetz 1:10  ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
Phil VulgHetz 1:11  repleti fructu iustitiæ per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
Phil VulgHetz 1:12  Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
Phil VulgHetz 1:13  ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
Phil VulgHetz 1:14  et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
Phil VulgHetz 1:15  Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
Phil VulgHetz 1:16  quidam ex charitate: scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
Phil VulgHetz 1:17  Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
Phil VulgHetz 1:18  Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
Phil VulgHetz 1:19  Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Phil VulgHetz 1:20  secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
Phil VulgHetz 1:22  Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Phil VulgHetz 1:23  Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
Phil VulgHetz 1:24  permanere autem in carne, necessarium propter vos.
Phil VulgHetz 1:25  Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
Phil VulgHetz 1:26  ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Phil VulgHetz 1:27  Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Phil VulgHetz 1:28  et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
Phil VulgHetz 1:29  quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
Phil VulgHetz 1:30  idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
Chapter 2
Phil VulgHetz 2:1  Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
Phil VulgHetz 2:2  implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
Phil VulgHetz 2:3  nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
Phil VulgHetz 2:4  non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea, quæ aliorum.
Phil VulgHetz 2:5  Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
Phil VulgHetz 2:6  qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
Phil VulgHetz 2:7  sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Phil VulgHetz 2:8  Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Phil VulgHetz 2:9  Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
Phil VulgHetz 2:10  ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum,
Phil VulgHetz 2:11  et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Phil VulgHetz 2:12  Itaque charissimi mei (sicut semper obedistis): non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
Phil VulgHetz 2:13  Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
Phil VulgHetz 2:14  Omnia autem facite sine murmurationibus, et hæsitationibus:
Phil VulgHetz 2:15  ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ, et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
Phil VulgHetz 2:16  verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
Phil VulgHetz 2:17  Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
Phil VulgHetz 2:18  Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Phil VulgHetz 2:19  Spero autem in Domino Iesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
Phil VulgHetz 2:20  Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis solicitus sit.
Phil VulgHetz 2:21  Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Iesu Christi.
Phil VulgHetz 2:22  Experimentum autem eius cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Phil VulgHetz 2:23  Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
Phil VulgHetz 2:24  Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Phil VulgHetz 2:25  Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
Phil VulgHetz 2:26  quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
Phil VulgHetz 2:27  Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est eius: non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
Phil VulgHetz 2:28  Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Phil VulgHetz 2:29  Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et eiusmodi cum honore habetote.
Phil VulgHetz 2:30  quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id, quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Chapter 3
Phil VulgHetz 3:1  De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Phil VulgHetz 3:2  Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
Phil VulgHetz 3:3  Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes,
Phil VulgHetz 3:4  quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
Phil VulgHetz 3:5  circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus,
Phil VulgHetz 3:6  secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela:
Phil VulgHetz 3:7  Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
Phil VulgHetz 3:8  Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
Phil VulgHetz 3:9  et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Iesu: quæ ex Deo est iustitia in fide
Phil VulgHetz 3:10  ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius:
Phil VulgHetz 3:11  si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:
Phil VulgHetz 3:12  non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.
Phil VulgHetz 3:13  Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quæ sunt priora, extendens meipsum,
Phil VulgHetz 3:14  ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.
Phil VulgHetz 3:15  Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Phil VulgHetz 3:16  Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
Phil VulgHetz 3:17  Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Phil VulgHetz 3:18  Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
Phil VulgHetz 3:19  quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Phil VulgHetz 3:20  Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
Phil VulgHetz 3:21  qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia.
Chapter 4
Phil VulgHetz 4:1  Itaque fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, charissimi:
Phil VulgHetz 4:2  Evodiam rogo, et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
Phil VulgHetz 4:3  Etiam rogo et te germane compar, adiuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
Phil VulgHetz 4:5  Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
Phil VulgHetz 4:6  Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
Phil VulgHetz 4:7  Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu.
Phil VulgHetz 4:8  De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque iusta, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
Phil VulgHetz 4:9  Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
Phil VulgHetz 4:10  Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.
Phil VulgHetz 4:11  Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Phil VulgHetz 4:12  Scio et humiliari, scio et abundare: (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
Phil VulgHetz 4:14  Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
Phil VulgHetz 4:15  Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:
Phil VulgHetz 4:16  quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
Phil VulgHetz 4:17  Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
Phil VulgHetz 4:18  Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Phil VulgHetz 4:19  Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
Phil VulgHetz 4:20  Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum: Amen.
Phil VulgHetz 4:22  Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
Phil VulgHetz 4:23  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.