Toggle notes
Chapter 1
Phil | VulgSist | 1:1 | Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus. | |
Phil | VulgSist | 1:4 | semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, | |
Phil | VulgSist | 1:6 | confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. | |
Phil | VulgSist | 1:7 | sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. | |
Phil | VulgSist | 1:9 | Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in omni scientia, et in omni sensu: | |
Phil | VulgSist | 1:12 | Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: | |
Phil | VulgSist | 1:13 | ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus, | |
Phil | VulgSist | 1:14 | ut plures e fratribus in Domino confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. | |
Phil | VulgSist | 1:15 | Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant: | |
Phil | VulgSist | 1:17 | Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. | |
Phil | VulgSist | 1:18 | Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. | |
Phil | VulgSist | 1:19 | Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi, | |
Phil | VulgSist | 1:20 | secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. | |
Phil | VulgSist | 1:23 | Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: | |
Phil | VulgSist | 1:25 | Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei: | |
Phil | VulgSist | 1:26 | ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos. | |
Phil | VulgSist | 1:27 | Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: | |
Phil | VulgSist | 1:28 | et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: | |
Phil | VulgSist | 1:29 | quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: | |
Chapter 2
Phil | VulgSist | 2:1 | Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: | |
Phil | VulgSist | 2:2 | implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, | |
Phil | VulgSist | 2:3 | nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, | |
Phil | VulgSist | 2:7 | sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. | |
Phil | VulgSist | 2:9 | Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: | |
Phil | VulgSist | 2:11 | et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. | |
Phil | VulgSist | 2:12 | Itaque charissimi mei (sicut semper obedistis): non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. | |
Phil | VulgSist | 2:15 | ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae, et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, | |
Phil | VulgSist | 2:16 | verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. | |
Phil | VulgSist | 2:17 | Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. | |
Phil | VulgSist | 2:19 | Spero autem in Domino Iesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. | |
Phil | VulgSist | 2:22 | Experimentum autem eius cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. | |
Phil | VulgSist | 2:25 | Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: | |
Phil | VulgSist | 2:26 | quoniam quidem omnes vos desiderabat: et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. | |
Phil | VulgSist | 2:27 | Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est eius: non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. | |
Phil | VulgSist | 2:28 | Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. | |
Phil | VulgSist | 2:29 | Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et eiusmodi cum honore habetote. | |
Chapter 3
Phil | VulgSist | 3:1 | De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. | |
Phil | VulgSist | 3:3 | Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes, | |
Phil | VulgSist | 3:4 | quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, | |
Phil | VulgSist | 3:5 | circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, | |
Phil | VulgSist | 3:6 | secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela: | |
Phil | VulgSist | 3:8 | Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, | |
Phil | VulgSist | 3:9 | et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide | |
Phil | VulgSist | 3:10 | ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: | |
Phil | VulgSist | 3:12 | non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. | |
Phil | VulgSist | 3:13 | Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum, | |
Phil | VulgSist | 3:15 | Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. | |
Phil | VulgSist | 3:17 | Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. | |
Phil | VulgSist | 3:18 | Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: | |
Phil | VulgSist | 3:19 | quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. | |
Phil | VulgSist | 3:20 | Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, | |
Chapter 4
Phil | VulgSist | 4:1 | Itaque fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, charissimi: | |
Phil | VulgSist | 4:3 | Etiam rogo et te germane compar, adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. | |
Phil | VulgSist | 4:6 | Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. | |
Phil | VulgSist | 4:7 | Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu. | |
Phil | VulgSist | 4:8 | De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate. | |
Phil | VulgSist | 4:9 | Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum. | |
Phil | VulgSist | 4:10 | Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. | |
Phil | VulgSist | 4:11 | Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. | |
Phil | VulgSist | 4:12 | Scio et humiliari, scio et abundare: (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. | |
Phil | VulgSist | 4:15 | Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: | |
Phil | VulgSist | 4:18 | Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. | |
Phil | VulgSist | 4:19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. | |
Phil | VulgSist | 4:22 | Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. | |