I CHRONICLES
Chapter 6
I Ch | VulgClem | 6:3 | Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. | |
I Ch | VulgClem | 6:10 | Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. | |
I Ch | VulgClem | 6:15 | Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. | |
I Ch | VulgClem | 6:19 | Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. | |
I Ch | VulgClem | 6:29 | Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, | |
I Ch | VulgClem | 6:31 | Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca : | |
I Ch | VulgClem | 6:32 | et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. | |
I Ch | VulgClem | 6:33 | Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, | |
I Ch | VulgClem | 6:39 | Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, | |
I Ch | VulgClem | 6:44 | Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, | |
I Ch | VulgClem | 6:48 | Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. | |
I Ch | VulgClem | 6:49 | Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. | |
I Ch | VulgClem | 6:50 | Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, | |
I Ch | VulgClem | 6:54 | Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant. | |
I Ch | VulgClem | 6:57 | Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus, | |
I Ch | VulgClem | 6:58 | Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, | |
I Ch | VulgClem | 6:60 | De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. | |
I Ch | VulgClem | 6:61 | Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. | |
I Ch | VulgClem | 6:62 | Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. | |
I Ch | VulgClem | 6:63 | Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. | |
I Ch | VulgClem | 6:65 | dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, | |
I Ch | VulgClem | 6:66 | et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. | |
I Ch | VulgClem | 6:67 | Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, | |
I Ch | VulgClem | 6:70 | Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. | |
I Ch | VulgClem | 6:71 | Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. | |
I Ch | VulgClem | 6:76 | Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. | |
I Ch | VulgClem | 6:77 | Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus : | |
I Ch | VulgClem | 6:78 | trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, | |
I Ch | VulgClem | 6:80 | Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, | |