Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
I Ma VulgCont 10:1  Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis: et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic.
I Ma VulgCont 10:2  Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in prælium.
I Ma VulgCont 10:3  Et misit Demetrius epistolam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
I Ma VulgCont 10:4  Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos.
I Ma VulgCont 10:5  Recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem eius, et in gentem eius.
I Ma VulgCont 10:6  Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium eius: et obsides, qui erant in arce, iussit tradi ei.
I Ma VulgCont 10:7  Et venit Ionathas in Ierusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum, qui in arce erant.
I Ma VulgCont 10:8  Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
I Ma VulgCont 10:9  Et traditi sunt Ionathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis:
I Ma VulgCont 10:10  et habitavit Ionathas in Ierusalem, et cœpit ædificare, et innovare civitatem.
I Ma VulgCont 10:11  Et dixit facientibus opera ut extruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
I Ma VulgCont 10:12  Et fugerunt alienigenæ, qui erant in munitionibus, quas Bacchides ædificaverat:
I Ma VulgCont 10:13  et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam:
I Ma VulgCont 10:14  tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem, et præcepta Dei. Erat enim hæc eis ad refugium.
I Ma VulgCont 10:15  Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Ionathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes, quas ipse fecit, et fratres eius, et labores, quos laboraverunt.
I Ma VulgCont 10:16  Et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
I Ma VulgCont 10:17  Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens:
I Ma VulgCont 10:19  Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:
I Ma VulgCont 10:20  et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis, (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.
I Ma VulgCont 10:21  Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.
I Ma VulgCont 10:22  Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait:
I Ma VulgCont 10:23  Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudæorum ad munimen sui?
I Ma VulgCont 10:24  Scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona: ut sint mecum in adiutorium.
I Ma VulgCont 10:25  Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demetrius genti Iudæorum salutem:
I Ma VulgCont 10:26  Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus.
I Ma VulgCont 10:27  Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quæ fecistis nobiscum:
I Ma VulgCont 10:28  et remittemus vobis præstationes multas, et dabimus vobis donationes.
I Ma VulgCont 10:29  Et nunc absolvo vos, et omnes Iudæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis:
I Ma VulgCont 10:30  et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Iuda, et a tribus civitatibus, quæ additæ sunt illi ex Samaria, et Galilæa ex hodierna die et in totum tempus:
I Ma VulgCont 10:31  et Ierusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ, et tributa ipsius sint.
I Ma VulgCont 10:32  Remitto etiam potestatem arcis, quæ est in Ierusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
I Ma VulgCont 10:33  Et omnem animam Iudæorum, quæ captiva est a terra Iuda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum.
I Ma VulgCont 10:34  Et omnes dies sollemnes, et Sabbata, et neomeniæ, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudæis, qui sunt in regno meo:
I Ma VulgCont 10:35  et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
I Ma VulgCont 10:36  Et ascribantur ex Iudæis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiæ ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni:
I Ma VulgCont 10:37  et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Iuda.
I Ma VulgCont 10:38  Et tres civitates, quæ additæ sunt Iudææ ex regione Samariæ, cum Iudæa reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis:
I Ma VulgCont 10:39  Ptolemaida, et confines eius, quas dedi donum sanctis, qui sunt in Ierusalem ad necessarios sumptus sanctorum.
I Ma VulgCont 10:40  Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quæ me contingunt:
I Ma VulgCont 10:41  et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
I Ma VulgCont 10:42  Et super hæc quinque millia siclorum argenti, quæ accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et hæc ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
I Ma VulgCont 10:43  Et quicumque confugerint in templum, quod est Ierosolymis, et in omnibus finibus eius, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa, quæ sunt eis in regno meo, libera habeant.
I Ma VulgCont 10:44  Et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis:
I Ma VulgCont 10:45  et ad extruendos muros Ierusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Iudæa.
I Ma VulgCont 10:46  Ut audivit autem Ionathas, et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israel, et tribulaverat eos valde.
I Ma VulgCont 10:47  Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
I Ma VulgCont 10:48  Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.
I Ma VulgCont 10:49  Et commiserunt prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos.
I Ma VulgCont 10:50  Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa.
I Ma VulgCont 10:51  Et misit Alexander ad Ptolemæum regem Ægypti legatos secundum hæc verba, dicens:
I Ma VulgCont 10:52  QUONIAM regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,
I Ma VulgCont 10:53  et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse, et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius:
I Ma VulgCont 10:54  et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi digna te.
I Ma VulgCont 10:55  Et respondit rex Ptolemæus, dicens: FELIX dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum.
I Ma VulgCont 10:56  Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti.
I Ma VulgCont 10:57  Et exivit Ptolemæus de Ægypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
I Ma VulgCont 10:58  Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuntias eius Ptolemaidæ, sicut reges, in magna gloria.
I Ma VulgCont 10:59  Et scripsit rex Alexander Ionathæ, ut veniret obviam sibi.
I Ma VulgCont 10:60  Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
I Ma VulgCont 10:61  Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex.
I Ma VulgCont 10:62  Et iussit spoliari Ionathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
I Ma VulgCont 10:63  Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et prædicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione.
I Ma VulgCont 10:64  Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam eius, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes:
I Ma VulgCont 10:65  et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.
I Ma VulgCont 10:66  Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace, et lætitia.
I Ma VulgCont 10:67  In anno centesimo sexagesimoquinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.
I Ma VulgCont 10:68  Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum.
I Ma VulgCont 10:69  Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Iamniam: et misit ad Ionathan summum sacerdotem,
I Ma VulgCont 10:70  dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.
I Ma VulgCont 10:71  Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum.
I Ma VulgCont 10:72  Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri, qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:
I Ma VulgCont 10:73  et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi?
I Ma VulgCont 10:74  Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium:
I Ma VulgCont 10:75  et applicuerunt castra in Ioppen, et exclusit eum a civitate: quia custodia Apollonii Ioppe erat, et oppugnavit eam.
I Ma VulgCont 10:76  Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
I Ma VulgCont 10:77  Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.
I Ma VulgCont 10:78  Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et commiserunt prælium.
I Ma VulgCont 10:79  Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
I Ma VulgCont 10:80  Et cognovit Ionathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra eius, et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
I Ma VulgCont 10:81  Populus autem stabat, sicut præceperat Ionathas: et laboraverunt equi eorum.
I Ma VulgCont 10:82  Et eiecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem. Equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt.
I Ma VulgCont 10:83  Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
I Ma VulgCont 10:84  Et succendit Ionathas Azotum, et civitates, quæ erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igni.
I Ma VulgCont 10:85  Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his, qui succensi sunt, fere octo millia virorum.
I Ma VulgCont 10:86  Et movit inde Ionathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
I Ma VulgCont 10:87  Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis, habentibus spolia multa.
I Ma VulgCont 10:88  Et factum est: ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Ionathan.
I Ma VulgCont 10:89  Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines eius in possessionem.