Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I JOHN
Up
1 2 3 4 5
Toggle notes
Chapter 1
I Jo VulgCont 1:1  Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo Vitæ:
I Jo VulgCont 1:2  et Vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annunciamus vobis Vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis:
I Jo VulgCont 1:3  Quod vidimus et audivimus, annunciamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio eius Iesu Christo.
I Jo VulgCont 1:4  Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
I Jo VulgCont 1:5  Et hæc est annunciatio, quam audivimus ab eo, et annunciamus vobis: Quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
I Jo VulgCont 1:6  Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
I Jo VulgCont 1:7  Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato.
I Jo VulgCont 1:8  Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
I Jo VulgCont 1:9  Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
I Jo VulgCont 1:10  Si dixerimus quoniam non peccavimus: mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Chapter 2
I Jo VulgCont 2:1  Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum:
I Jo VulgCont 2:2  et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
I Jo VulgCont 2:3  Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata eius observemus.
I Jo VulgCont 2:4  Qui dicit se nosse eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
I Jo VulgCont 2:5  Qui autem servat verbum eius, vere in hoc charitas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
I Jo VulgCont 2:6  Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
I Jo VulgCont 2:7  Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
I Jo VulgCont 2:8  Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen iam lucet.
I Jo VulgCont 2:9  Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
I Jo VulgCont 2:10  Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
I Jo VulgCont 2:11  Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos eius.
I Jo VulgCont 2:12  Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
I Jo VulgCont 2:13  Scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum.
I Jo VulgCont 2:14  Scribo vobis infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et Verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
I Jo VulgCont 2:15  Nolite diligere mundum, neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo:
I Jo VulgCont 2:16  quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
I Jo VulgCont 2:17  Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.
I Jo VulgCont 2:18  Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia Antichristus venit: et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
I Jo VulgCont 2:19  Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
I Jo VulgCont 2:20  Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
I Jo VulgCont 2:21  Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
I Jo VulgCont 2:22  Quis est mendax, nisi is, qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
I Jo VulgCont 2:23  Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui confitetur Filium, et Patrem habet.
I Jo VulgCont 2:24  Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: Si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio, et Patre manebitis.
I Jo VulgCont 2:25  Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
I Jo VulgCont 2:27  Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
I Jo VulgCont 2:28  Et nunc filioli manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius.
I Jo VulgCont 2:29  Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.
Chapter 3
I Jo VulgCont 3:1  Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
I Jo VulgCont 3:2  Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
I Jo VulgCont 3:3  Et omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
I Jo VulgCont 3:4  Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
I Jo VulgCont 3:5  Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
I Jo VulgCont 3:6  Omnis, qui in eo manet, non peccat: et omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
I Jo VulgCont 3:7  Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est: sicut et ille iustus est.
I Jo VulgCont 3:8  Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
I Jo VulgCont 3:9  Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
I Jo VulgCont 3:10  In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
I Jo VulgCont 3:11  quoniam hæc est annunciatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
I Jo VulgCont 3:12  Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant: fratris autem eius, iusta.
I Jo VulgCont 3:14  Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
I Jo VulgCont 3:15  omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
I Jo VulgCont 3:16  In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
I Jo VulgCont 3:17  Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo?
I Jo VulgCont 3:18  Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
I Jo VulgCont 3:19  in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu eius suadebimus corda nostra.
I Jo VulgCont 3:20  Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, et novit omnia.
I Jo VulgCont 3:21  Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
I Jo VulgCont 3:22  et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata eius custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
I Jo VulgCont 3:23  Et hoc est mandatum eius: Ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
I Jo VulgCont 3:24  Et qui servat mandata eius, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu, quem dedit nobis.
Chapter 4
I Jo VulgCont 4:1  Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.
I Jo VulgCont 4:2  in hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est:
I Jo VulgCont 4:3  et omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est.
I Jo VulgCont 4:4  Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam maior est qui in vobis est, quam qui in mundo.
I Jo VulgCont 4:5  Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
I Jo VulgCont 4:6  Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
I Jo VulgCont 4:7  Charissimi, diligamus nos invicem: quia charitas ex Deo est. Et omnis, qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
I Jo VulgCont 4:8  Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus charitas est.
I Jo VulgCont 4:9  In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
I Jo VulgCont 4:10  In hoc est charitas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
I Jo VulgCont 4:11  Charissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.
I Jo VulgCont 4:12  Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas eius in nobis perfecta est.
I Jo VulgCont 4:13  In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
I Jo VulgCont 4:14  Et vos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
I Jo VulgCont 4:15  Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
I Jo VulgCont 4:16  Et nos cognovimus, et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis. Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
I Jo VulgCont 4:17  In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
I Jo VulgCont 4:18  Timor non est in charitate: sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate.
I Jo VulgCont 4:19  Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
I Jo VulgCont 4:20  Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?
I Jo VulgCont 4:21  Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Chapter 5
I Jo VulgCont 5:1  Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis, qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
I Jo VulgCont 5:2  In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus.
I Jo VulgCont 5:3  Hæc est enim charitas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt.
I Jo VulgCont 5:4  Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
I Jo VulgCont 5:5  Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est filius Dei?
I Jo VulgCont 5:6  Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas.
I Jo VulgCont 5:7  Quoniam Tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi Tres Unum sunt.
I Jo VulgCont 5:8  Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
I Jo VulgCont 5:9  Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quoniam testificatus est de Filio suo.
I Jo VulgCont 5:10  Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
I Jo VulgCont 5:11  Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in Filio eius est.
I Jo VulgCont 5:12  Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
I Jo VulgCont 5:13  Hæc scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
I Jo VulgCont 5:14  Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem eius, audit nos.
I Jo VulgCont 5:15  Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
I Jo VulgCont 5:16  Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
I Jo VulgCont 5:17  Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
I Jo VulgCont 5:18  Scimus quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
I Jo VulgCont 5:19  Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
I Jo VulgCont 5:20  Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita æterna.