Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
Up
1 2 3 4 5
Toggle notes
Chapter 1
Jame VulgClem 1:1  Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
Jame VulgClem 1:2  Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
Jame VulgClem 1:3  scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
Jame VulgClem 1:4  Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
Jame VulgClem 1:5  Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
Jame VulgClem 1:6  Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
Jame VulgClem 1:7  non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Jame VulgClem 1:8  Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Jame VulgClem 1:9  Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
Jame VulgClem 1:10  dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;
Jame VulgClem 1:11  exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
Jame VulgClem 1:12  Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Jame VulgClem 1:13  Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
Jame VulgClem 1:14  Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
Jame VulgClem 1:15  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Jame VulgClem 1:17  Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Jame VulgClem 1:18  Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
Jame VulgClem 1:19  Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Jame VulgClem 1:21  Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Jame VulgClem 1:22  Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
Jame VulgClem 1:23  Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
Jame VulgClem 1:24  consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Jame VulgClem 1:25  Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
Jame VulgClem 1:26  Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Jame VulgClem 1:27  Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Chapter 2
Jame VulgClem 2:1  Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
Jame VulgClem 2:2  Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Jame VulgClem 2:3  et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
Jame VulgClem 2:4  nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
Jame VulgClem 2:5  Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
Jame VulgClem 2:6  vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
Jame VulgClem 2:7  nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
Jame VulgClem 2:8  Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
Jame VulgClem 2:9  si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
Jame VulgClem 2:10  Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Jame VulgClem 2:11  Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Jame VulgClem 2:12  Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
Jame VulgClem 2:13  Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
Jame VulgClem 2:14  Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
Jame VulgClem 2:15  Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
Jame VulgClem 2:16  dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
Jame VulgClem 2:17  Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
Jame VulgClem 2:18  Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Jame VulgClem 2:19  Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
Jame VulgClem 2:20  Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
Jame VulgClem 2:21  Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
Jame VulgClem 2:22  Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
Jame VulgClem 2:23  Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
Jame VulgClem 2:24  Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
Jame VulgClem 2:25  Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
Jame VulgClem 2:26  Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Chapter 3
Jame VulgClem 3:1  Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
Jame VulgClem 3:2  In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
Jame VulgClem 3:3  Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
Jame VulgClem 3:4  Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
Jame VulgClem 3:5  Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
Jame VulgClem 3:6  Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
Jame VulgClem 3:7  Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
Jame VulgClem 3:8  linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
Jame VulgClem 3:9  In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
Jame VulgClem 3:10  Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
Jame VulgClem 3:11  Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
Jame VulgClem 3:12  Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
Jame VulgClem 3:13  Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
Jame VulgClem 3:14  Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
Jame VulgClem 3:15  non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
Jame VulgClem 3:16  Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
Jame VulgClem 3:17  Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
Jame VulgClem 3:18  Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
Chapter 4
Jame VulgClem 4:1  Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
Jame VulgClem 4:2  concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
Jame VulgClem 4:3  Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Jame VulgClem 4:4  Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
Jame VulgClem 4:5  An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
Jame VulgClem 4:6  majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Jame VulgClem 4:7  Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Jame VulgClem 4:8  Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
Jame VulgClem 4:9  Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
Jame VulgClem 4:10  Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Jame VulgClem 4:11  Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
Jame VulgClem 4:12  Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
Jame VulgClem 4:13  Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
Jame VulgClem 4:15  Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
Jame VulgClem 4:16  Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
Jame VulgClem 4:17  Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Chapter 5
Jame VulgClem 5:1  Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
Jame VulgClem 5:2  Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Jame VulgClem 5:3  Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Jame VulgClem 5:4  Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
Jame VulgClem 5:5  Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
Jame VulgClem 5:6  Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
Jame VulgClem 5:7  Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Jame VulgClem 5:8  Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
Jame VulgClem 5:9  Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
Jame VulgClem 5:10  Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
Jame VulgClem 5:11  Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Jame VulgClem 5:12  Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
Jame VulgClem 5:13  Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
Jame VulgClem 5:14  Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
Jame VulgClem 5:15  et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
Jame VulgClem 5:16  Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
Jame VulgClem 5:17  Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
Jame VulgClem 5:18  Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
Jame VulgClem 5:19  Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
Jame VulgClem 5:20  scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.