Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JAMES
Up
1 2 3 4 5
Toggle notes
Chapter 1
Jame VulgHetz 1:1  Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
Jame VulgHetz 1:2  Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
Jame VulgHetz 1:3  scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
Jame VulgHetz 1:4  Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
Jame VulgHetz 1:5  Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
Jame VulgHetz 1:6  Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
Jame VulgHetz 1:7  non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Jame VulgHetz 1:8  Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Jame VulgHetz 1:9  Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
Jame VulgHetz 1:10  dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit:
Jame VulgHetz 1:11  exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
Jame VulgHetz 1:12  Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Jame VulgHetz 1:13  Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
Jame VulgHetz 1:14  Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
Jame VulgHetz 1:15  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Jame VulgHetz 1:17  Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Jame VulgHetz 1:18  Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ eius.
Jame VulgHetz 1:19  Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Jame VulgHetz 1:21  Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Jame VulgHetz 1:22  Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
Jame VulgHetz 1:23  Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo:
Jame VulgHetz 1:24  consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Jame VulgHetz 1:25  Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
Jame VulgHetz 1:26  Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.
Jame VulgHetz 1:27  Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Chapter 2
Jame VulgHetz 2:1  Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ.
Jame VulgHetz 2:2  Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
Jame VulgHetz 2:3  et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
Jame VulgHetz 2:4  nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
Jame VulgHetz 2:5  Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
Jame VulgHetz 2:6  Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia?
Jame VulgHetz 2:7  Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Jame VulgHetz 2:8  Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
Jame VulgHetz 2:9  si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores:
Jame VulgHetz 2:10  Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Jame VulgHetz 2:11  Qui enim dixit, Non mœchaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Jame VulgHetz 2:12  Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
Jame VulgHetz 2:13  Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium.
Jame VulgHetz 2:14  Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
Jame VulgHetz 2:15  Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
Jame VulgHetz 2:16  dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
Jame VulgHetz 2:17  Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
Jame VulgHetz 2:18  Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
Jame VulgHetz 2:19  Tu credis quoniam unus est Deus: Bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.
Jame VulgHetz 2:20  Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
Jame VulgHetz 2:21  Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
Jame VulgHetz 2:22  Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
Jame VulgHetz 2:23  Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est.
Jame VulgHetz 2:24  Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum?
Jame VulgHetz 2:25  Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens?
Jame VulgHetz 2:26  Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Chapter 3
Jame VulgHetz 3:1  Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis.
Jame VulgHetz 3:2  In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit: hic perfectus est vir. potest etiam freno circumducere totum corpus.
Jame VulgHetz 3:3  Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
Jame VulgHetz 3:4  Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
Jame VulgHetz 3:5  Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
Jame VulgHetz 3:6  Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
Jame VulgHetz 3:7  Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
Jame VulgHetz 3:8  linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
Jame VulgHetz 3:9  In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
Jame VulgHetz 3:10  Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
Jame VulgHetz 3:11  Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam?
Jame VulgHetz 3:12  Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
Jame VulgHetz 3:13  Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
Jame VulgHetz 3:14  Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.
Jame VulgHetz 3:15  non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
Jame VulgHetz 3:16  Ubi enim zelus et contentio: ibi inconstantia, et omne opus pravum.
Jame VulgHetz 3:17  Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione.
Jame VulgHetz 3:18  Fructus autem iustitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
Chapter 4
Jame VulgHetz 4:1  Unde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?
Jame VulgHetz 4:2  Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
Jame VulgHetz 4:3  Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Jame VulgHetz 4:4  Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei constituitur.
Jame VulgHetz 4:5  An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?
Jame VulgHetz 4:6  Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Jame VulgHetz 4:7  Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
Jame VulgHetz 4:8  Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
Jame VulgHetz 4:9  Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
Jame VulgHetz 4:10  Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Jame VulgHetz 4:11  Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex.
Jame VulgHetz 4:12  Unus est legislator, et iudex, qui potest perdere, et liberare.
Jame VulgHetz 4:13  Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
Jame VulgHetz 4:15  Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
Jame VulgHetz 4:16  Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est.
Jame VulgHetz 4:17  Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Chapter 5
Jame VulgHetz 5:1  Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
Jame VulgHetz 5:2  Divitiæ vestræ putrefactæ sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Jame VulgHetz 5:3  Aurum, et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Jame VulgHetz 5:4  Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
Jame VulgHetz 5:5  Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
Jame VulgHetz 5:6  Addixistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis.
Jame VulgHetz 5:7  Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum.
Jame VulgHetz 5:8  Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
Jame VulgHetz 5:9  Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit.
Jame VulgHetz 5:10  Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini.
Jame VulgHetz 5:11  Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Jame VulgHetz 5:12  Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis.
Jame VulgHetz 5:13  Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
Jame VulgHetz 5:14  Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
Jame VulgHetz 5:15  et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
Jame VulgHetz 5:16  Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua.
Jame VulgHetz 5:17  Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
Jame VulgHetz 5:18  Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
Jame VulgHetz 5:19  Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
Jame VulgHetz 5:20  scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.