Chapter 1
Jame | Vulgate | 1:1 | Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem | |
Jame | Vulgate | 1:4 | patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes | |
Jame | Vulgate | 1:5 | si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei | |
Jame | Vulgate | 1:6 | postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur | |
Jame | Vulgate | 1:11 | exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet | |
Jame | Vulgate | 1:12 | beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se | |
Jame | Vulgate | 1:13 | nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat | |
Jame | Vulgate | 1:15 | dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem | |
Jame | Vulgate | 1:17 | omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio | |
Jame | Vulgate | 1:19 | scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram | |
Jame | Vulgate | 1:21 | propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras | |
Jame | Vulgate | 1:23 | quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo | |
Jame | Vulgate | 1:25 | qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit | |
Jame | Vulgate | 1:26 | si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio | |
Chapter 2
Jame | Vulgate | 2:1 | fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae | |
Jame | Vulgate | 2:2 | etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu | |
Jame | Vulgate | 2:3 | et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum | |
Jame | Vulgate | 2:5 | audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se | |
Jame | Vulgate | 2:6 | vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia | |
Jame | Vulgate | 2:8 | si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis | |
Jame | Vulgate | 2:9 | si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores | |
Jame | Vulgate | 2:10 | quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus | |
Jame | Vulgate | 2:11 | qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis | |
Jame | Vulgate | 2:13 | iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio | |
Jame | Vulgate | 2:14 | quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum | |
Jame | Vulgate | 2:16 | dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit | |
Jame | Vulgate | 2:18 | sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam | |
Jame | Vulgate | 2:21 | Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare | |
Jame | Vulgate | 2:22 | vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est | |
Jame | Vulgate | 2:23 | et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est | |
Jame | Vulgate | 2:25 | similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens | |
Chapter 3
Jame | Vulgate | 3:2 | in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus | |
Jame | Vulgate | 3:3 | si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus | |
Jame | Vulgate | 3:4 | ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit | |
Jame | Vulgate | 3:5 | ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit | |
Jame | Vulgate | 3:6 | et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna | |
Jame | Vulgate | 3:7 | omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana | |
Jame | Vulgate | 3:9 | in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt | |
Jame | Vulgate | 3:10 | ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri | |
Jame | Vulgate | 3:12 | numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam | |
Jame | Vulgate | 3:13 | quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae | |
Jame | Vulgate | 3:14 | quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem | |
Jame | Vulgate | 3:17 | quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione | |
Chapter 4
Jame | Vulgate | 4:1 | unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris | |
Jame | Vulgate | 4:2 | concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis | |
Jame | Vulgate | 4:3 | petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis | |
Jame | Vulgate | 4:4 | adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur | |
Jame | Vulgate | 4:5 | aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis | |
Jame | Vulgate | 4:6 | maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam | |
Jame | Vulgate | 4:8 | adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo | |
Jame | Vulgate | 4:9 | miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem | |
Jame | Vulgate | 4:11 | nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex | |
Jame | Vulgate | 4:12 | unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum | |
Jame | Vulgate | 4:13 | ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus | |
Jame | Vulgate | 4:14 | qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur | |
Chapter 5
Jame | Vulgate | 5:3 | aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus | |
Jame | Vulgate | 5:4 | ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit | |
Jame | Vulgate | 5:5 | epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis | |
Jame | Vulgate | 5:7 | patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum | |
Jame | Vulgate | 5:8 | patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit | |
Jame | Vulgate | 5:9 | nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit | |
Jame | Vulgate | 5:10 | exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini | |
Jame | Vulgate | 5:11 | ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator | |
Jame | Vulgate | 5:12 | ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis | |
Jame | Vulgate | 5:14 | infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini | |
Jame | Vulgate | 5:15 | et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei | |
Jame | Vulgate | 5:16 | confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua | |
Jame | Vulgate | 5:17 | Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex | |