Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
Up
1 2 3 4 5 6
Toggle notes
Chapter 1
I Ti VulgSist 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae:
I Ti VulgSist 1:2  Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
I Ti VulgSist 1:3  Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
I Ti VulgSist 1:4  neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
I Ti VulgSist 1:5  Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
I Ti VulgSist 1:6  A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
I Ti VulgSist 1:7  volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
I Ti VulgSist 1:8  Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
I Ti VulgSist 1:9  scientes hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, patricidis, et matricidis, homicidis,
I Ti VulgSist 1:10  fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
I Ti VulgSist 1:11  quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
I Ti VulgSist 1:12  Gratias ago ei, qui me confortavit, in Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio
I Ti VulgSist 1:13  qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
I Ti VulgSist 1:14  Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Iesu.
I Ti VulgSist 1:15  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
I Ti VulgSist 1:16  Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.
I Ti VulgSist 1:17  Regi autem saeculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.
I Ti VulgSist 1:18  Hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
I Ti VulgSist 1:19  habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
I Ti VulgSist 1:20  ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
Chapter 2
I Ti VulgSist 2:1  Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
I Ti VulgSist 2:2  pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.
I Ti VulgSist 2:3  hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
I Ti VulgSist 2:4  qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
I Ti VulgSist 2:5  Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:
I Ti VulgSist 2:6  qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, cuius testimonium temporibus suis confirmatum est:
I Ti VulgSist 2:7  in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.
I Ti VulgSist 2:8  Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.
I Ti VulgSist 2:9  Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
I Ti VulgSist 2:10  sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
I Ti VulgSist 2:12  Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
I Ti VulgSist 2:14  et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
I Ti VulgSist 2:15  Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Chapter 3
I Ti VulgSist 3:1  Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
I Ti VulgSist 3:2  Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse: unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
I Ti VulgSist 3:3  non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
I Ti VulgSist 3:4  suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
I Ti VulgSist 3:5  Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit?
I Ti VulgSist 3:6  Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
I Ti VulgSist 3:7  Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
I Ti VulgSist 3:8  Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
I Ti VulgSist 3:10  Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
I Ti VulgSist 3:11  Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
I Ti VulgSist 3:12  Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
I Ti VulgSist 3:13  Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
I Ti VulgSist 3:14  Haec tibi scribo fili Thimothee, sperans me ad te venire cito.
I Ti VulgSist 3:15  si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
I Ti VulgSist 3:16  Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
Chapter 4
I Ti VulgSist 4:1  Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum,
I Ti VulgSist 4:2  in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
I Ti VulgSist 4:3  prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem.
I Ti VulgSist 4:4  Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
I Ti VulgSist 4:5  sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
I Ti VulgSist 4:6  Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es.
I Ti VulgSist 4:7  Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
I Ti VulgSist 4:8  Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
I Ti VulgSist 4:10  In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
I Ti VulgSist 4:12  Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.
I Ti VulgSist 4:13  Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae.
I Ti VulgSist 4:14  Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
I Ti VulgSist 4:15  Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
I Ti VulgSist 4:16  Attende tibi, et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Chapter 5
I Ti VulgSist 5:1  Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:
I Ti VulgSist 5:2  anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:
I Ti VulgSist 5:4  Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
I Ti VulgSist 5:5  Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
I Ti VulgSist 5:8  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
I Ti VulgSist 5:9  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
I Ti VulgSist 5:10  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
I Ti VulgSist 5:11  Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt:
I Ti VulgSist 5:12  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
I Ti VulgSist 5:13  simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
I Ti VulgSist 5:14  Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
I Ti VulgSist 5:15  Iam enim quaedam conversae sunt retro post satanan.
I Ti VulgSist 5:16  Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quae vere viduae sunt, sufficiat.
I Ti VulgSist 5:17  Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
I Ti VulgSist 5:18  Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
I Ti VulgSist 5:19  Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
I Ti VulgSist 5:20  Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
I Ti VulgSist 5:21  Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis eius, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
I Ti VulgSist 5:22  Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
I Ti VulgSist 5:23  Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
I Ti VulgSist 5:24  Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quorundam autem subsequuntur.
I Ti VulgSist 5:25  Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
Chapter 6
I Ti VulgSist 6:1  Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
I Ti VulgSist 6:2  Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare.
I Ti VulgSist 6:3  Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae:
I Ti VulgSist 6:4  superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
I Ti VulgSist 6:5  conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
I Ti VulgSist 6:6  Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
I Ti VulgSist 6:7  Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
I Ti VulgSist 6:8  Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
I Ti VulgSist 6:9  Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
I Ti VulgSist 6:10  Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
I Ti VulgSist 6:11  Tu autem, o homo Dei haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
I Ti VulgSist 6:12  Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
I Ti VulgSist 6:13  Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem:
I Ti VulgSist 6:14  ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
I Ti VulgSist 6:15  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
I Ti VulgSist 6:16  qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen.
I Ti VulgSist 6:17  Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)
I Ti VulgSist 6:18  bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
I Ti VulgSist 6:19  thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
I Ti VulgSist 6:20  O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,
I Ti VulgSist 6:21  quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.