Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
Up
1 2 3 4 5 6
Chapter 1
I Ti VulgCont 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostræ:
I Ti VulgCont 1:2  Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
I Ti VulgCont 1:3  Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
I Ti VulgCont 1:4  neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
I Ti VulgCont 1:5  Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
I Ti VulgCont 1:6  A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
I Ti VulgCont 1:7  volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
I Ti VulgCont 1:8  Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
I Ti VulgCont 1:9  sciens hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
I Ti VulgCont 1:10  fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
I Ti VulgCont 1:11  quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
I Ti VulgCont 1:12  Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
I Ti VulgCont 1:13  qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
I Ti VulgCont 1:14  Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Iesu.
I Ti VulgCont 1:15  Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
I Ti VulgCont 1:16  Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
I Ti VulgCont 1:17  Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
I Ti VulgCont 1:18  Hoc præceptum commendo tibi fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
I Ti VulgCont 1:19  habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
I Ti VulgCont 1:20  ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.
Chapter 2
I Ti VulgCont 2:1  Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
I Ti VulgCont 2:2  pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.
I Ti VulgCont 2:3  Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
I Ti VulgCont 2:4  qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
I Ti VulgCont 2:5  Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:
I Ti VulgCont 2:6  qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
I Ti VulgCont 2:7  in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.
I Ti VulgCont 2:8  Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.
I Ti VulgCont 2:9  Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
I Ti VulgCont 2:10  sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
I Ti VulgCont 2:12  Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
I Ti VulgCont 2:14  Et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
I Ti VulgCont 2:15  Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Chapter 3
I Ti VulgCont 3:1  Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
I Ti VulgCont 3:2  Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
I Ti VulgCont 3:3  non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum,
I Ti VulgCont 3:4  sed suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
I Ti VulgCont 3:5  Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
I Ti VulgCont 3:6  Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
I Ti VulgCont 3:7  Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
I Ti VulgCont 3:8  Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
I Ti VulgCont 3:10  Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
I Ti VulgCont 3:11  Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
I Ti VulgCont 3:12  Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
I Ti VulgCont 3:13  Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
I Ti VulgCont 3:15  Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
I Ti VulgCont 3:16  Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
Chapter 4
I Ti VulgCont 4:1  Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
I Ti VulgCont 4:2  in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
I Ti VulgCont 4:3  prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem.
I Ti VulgCont 4:4  Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
I Ti VulgCont 4:5  sanctificatur enim per Verbum Dei, et orationem.
I Ti VulgCont 4:6  Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
I Ti VulgCont 4:7  Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
I Ti VulgCont 4:8  Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
I Ti VulgCont 4:10  In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
I Ti VulgCont 4:12  Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.
I Ti VulgCont 4:13  Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
I Ti VulgCont 4:14  Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
I Ti VulgCont 4:15  Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
I Ti VulgCont 4:16  Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
Chapter 5
I Ti VulgCont 5:1  Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:
I Ti VulgCont 5:2  anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:
I Ti VulgCont 5:4  Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
I Ti VulgCont 5:5  Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
I Ti VulgCont 5:8  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
I Ti VulgCont 5:9  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
I Ti VulgCont 5:10  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
I Ti VulgCont 5:11  Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
I Ti VulgCont 5:12  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
I Ti VulgCont 5:13  Simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
I Ti VulgCont 5:14  Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
I Ti VulgCont 5:16  Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
I Ti VulgCont 5:17  Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
I Ti VulgCont 5:18  Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
I Ti VulgCont 5:19  Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
I Ti VulgCont 5:20  Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
I Ti VulgCont 5:21  Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis Angelis, ut hæc custodias sine præiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
I Ti VulgCont 5:22  Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
I Ti VulgCont 5:23  Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
I Ti VulgCont 5:24  Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur.
I Ti VulgCont 5:25  Similiter et facta bona manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
Chapter 6
I Ti VulgCont 6:1  Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
I Ti VulgCont 6:2  Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
I Ti VulgCont 6:3  Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
I Ti VulgCont 6:4  superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
I Ti VulgCont 6:5  conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
I Ti VulgCont 6:6  Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.
I Ti VulgCont 6:7  Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
I Ti VulgCont 6:8  Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
I Ti VulgCont 6:9  Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
I Ti VulgCont 6:10  Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
I Ti VulgCont 6:11  Tu autem, o homo Dei hæc fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
I Ti VulgCont 6:12  Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
I Ti VulgCont 6:13  Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem:
I Ti VulgCont 6:14  ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
I Ti VulgCont 6:15  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
I Ti VulgCont 6:16  qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen.
I Ti VulgCont 6:17  Divitibus huius sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
I Ti VulgCont 6:18  bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
I Ti VulgCont 6:19  thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
I Ti VulgCont 6:20  O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
I Ti VulgCont 6:21  quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.