Toggle notes
Chapter 1
I Ti | Vulgate | 1:1 | Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae | |
I Ti | Vulgate | 1:2 | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro | |
I Ti | Vulgate | 1:3 | sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent | |
I Ti | Vulgate | 1:4 | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide | |
I Ti | Vulgate | 1:5 | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta | |
I Ti | Vulgate | 1:7 | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant | |
I Ti | Vulgate | 1:9 | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis | |
I Ti | Vulgate | 1:10 | fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur | |
I Ti | Vulgate | 1:12 | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio | |
I Ti | Vulgate | 1:13 | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate | |
I Ti | Vulgate | 1:14 | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu | |
I Ti | Vulgate | 1:15 | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum | |
I Ti | Vulgate | 1:16 | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam | |
I Ti | Vulgate | 1:17 | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen | |
I Ti | Vulgate | 1:18 | hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam | |
I Ti | Vulgate | 1:19 | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt | |
Chapter 2
I Ti | Vulgate | 2:1 | obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus | |
I Ti | Vulgate | 2:2 | pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate | |
I Ti | Vulgate | 2:7 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate | |
I Ti | Vulgate | 2:9 | similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa | |
Chapter 3
I Ti | Vulgate | 3:2 | oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem | |
I Ti | Vulgate | 3:7 | oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli | |
I Ti | Vulgate | 3:8 | diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes | |
I Ti | Vulgate | 3:13 | qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu | |
I Ti | Vulgate | 3:15 | si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis | |
Chapter 4
I Ti | Vulgate | 4:1 | Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum | |
I Ti | Vulgate | 4:3 | prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem | |
I Ti | Vulgate | 4:4 | quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur | |
I Ti | Vulgate | 4:6 | haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es | |
I Ti | Vulgate | 4:8 | nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae | |
I Ti | Vulgate | 4:10 | in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium | |
I Ti | Vulgate | 4:12 | nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate | |
I Ti | Vulgate | 4:14 | noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii | |
Chapter 5
I Ti | Vulgate | 5:4 | si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo | |
I Ti | Vulgate | 5:5 | quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die | |
I Ti | Vulgate | 5:8 | si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior | |
I Ti | Vulgate | 5:10 | in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est | |
I Ti | Vulgate | 5:11 | adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt | |
I Ti | Vulgate | 5:13 | simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet | |
I Ti | Vulgate | 5:14 | volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia | |
I Ti | Vulgate | 5:16 | si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat | |
I Ti | Vulgate | 5:17 | qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina | |
I Ti | Vulgate | 5:18 | dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua | |
I Ti | Vulgate | 5:19 | adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus | |
I Ti | Vulgate | 5:21 | testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando | |
I Ti | Vulgate | 5:22 | manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi | |
I Ti | Vulgate | 5:23 | noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates | |
I Ti | Vulgate | 5:24 | quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur | |
Chapter 6
I Ti | Vulgate | 6:1 | quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur | |
I Ti | Vulgate | 6:2 | qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare | |
I Ti | Vulgate | 6:3 | si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae | |
I Ti | Vulgate | 6:4 | superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae | |
I Ti | Vulgate | 6:5 | conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem | |
I Ti | Vulgate | 6:9 | nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem | |
I Ti | Vulgate | 6:10 | radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis | |
I Ti | Vulgate | 6:11 | tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem | |
I Ti | Vulgate | 6:12 | certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus | |
I Ti | Vulgate | 6:13 | praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem | |
I Ti | Vulgate | 6:14 | ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi | |
I Ti | Vulgate | 6:15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium | |
I Ti | Vulgate | 6:16 | qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen | |
I Ti | Vulgate | 6:17 | divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum | |
I Ti | Vulgate | 6:20 | o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae | |