Toggle notes
Chapter 1
I Ti | VulgClem | 1:1 | Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, | |
I Ti | VulgClem | 1:2 | Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. | |
I Ti | VulgClem | 1:3 | Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, | |
I Ti | VulgClem | 1:4 | neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. | |
I Ti | VulgClem | 1:5 | Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. | |
I Ti | VulgClem | 1:7 | volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. | |
I Ti | VulgClem | 1:9 | sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, | |
I Ti | VulgClem | 1:10 | fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, | |
I Ti | VulgClem | 1:12 | Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio : | |
I Ti | VulgClem | 1:13 | qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. | |
I Ti | VulgClem | 1:14 | Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. | |
I Ti | VulgClem | 1:15 | Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. | |
I Ti | VulgClem | 1:16 | Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. | |
I Ti | VulgClem | 1:17 | Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. | |
I Ti | VulgClem | 1:18 | Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, | |
I Ti | VulgClem | 1:19 | habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : | |
Chapter 2
I Ti | VulgClem | 2:1 | Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : | |
I Ti | VulgClem | 2:2 | pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : | |
I Ti | VulgClem | 2:7 | in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. | |
I Ti | VulgClem | 2:8 | Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. | |
I Ti | VulgClem | 2:9 | Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : | |
I Ti | VulgClem | 2:12 | Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. | |
Chapter 3
I Ti | VulgClem | 3:2 | Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, | |
I Ti | VulgClem | 3:5 | Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? | |
I Ti | VulgClem | 3:7 | Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. | |
I Ti | VulgClem | 3:8 | Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes : | |
I Ti | VulgClem | 3:13 | Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. | |
I Ti | VulgClem | 3:15 | si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. | |
Chapter 4
I Ti | VulgClem | 4:1 | Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, | |
I Ti | VulgClem | 4:3 | prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. | |
I Ti | VulgClem | 4:4 | Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : | |
I Ti | VulgClem | 4:6 | Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. | |
I Ti | VulgClem | 4:8 | Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. | |
I Ti | VulgClem | 4:10 | In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. | |
I Ti | VulgClem | 4:12 | Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. | |
I Ti | VulgClem | 4:14 | Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. | |
Chapter 5
I Ti | VulgClem | 5:4 | Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo. | |
I Ti | VulgClem | 5:5 | Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. | |
I Ti | VulgClem | 5:8 | Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. | |
I Ti | VulgClem | 5:10 | in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. | |
I Ti | VulgClem | 5:11 | Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt : | |
I Ti | VulgClem | 5:13 | simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. | |
I Ti | VulgClem | 5:14 | Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. | |
I Ti | VulgClem | 5:16 | Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. | |
I Ti | VulgClem | 5:17 | Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. | |
I Ti | VulgClem | 5:18 | Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. | |
I Ti | VulgClem | 5:19 | Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. | |
I Ti | VulgClem | 5:21 | Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. | |
I Ti | VulgClem | 5:22 | Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. | |
I Ti | VulgClem | 5:23 | Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. | |
I Ti | VulgClem | 5:24 | Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. | |
Chapter 6
I Ti | VulgClem | 6:1 | Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. | |
I Ti | VulgClem | 6:2 | Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. | |
I Ti | VulgClem | 6:3 | Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ : | |
I Ti | VulgClem | 6:4 | superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, | |
I Ti | VulgClem | 6:5 | conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. | |
I Ti | VulgClem | 6:9 | Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. | |
I Ti | VulgClem | 6:10 | Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. | |
I Ti | VulgClem | 6:11 | Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. | |
I Ti | VulgClem | 6:12 | Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. | |
I Ti | VulgClem | 6:13 | Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, | |
I Ti | VulgClem | 6:14 | ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, | |
I Ti | VulgClem | 6:15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium : | |
I Ti | VulgClem | 6:16 | qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen. | |
I Ti | VulgClem | 6:17 | Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) | |
I Ti | VulgClem | 6:20 | O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, | |