Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
Up
1 2 3 4 5 6 7 8
Chapter 1
Song VulgSist 1:1  Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
Song VulgSist 1:2  fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te.
Song VulgSist 1:3  Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
Song VulgSist 1:4  Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Song VulgSist 1:5  Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Song VulgSist 1:6  Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Song VulgSist 1:7  Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce hoedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
Song VulgSist 1:8  Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
Song VulgSist 1:9  Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
Song VulgSist 1:10  Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Song VulgSist 1:11  Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Song VulgSist 1:12  Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Song VulgSist 1:13  Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
Song VulgSist 1:14  Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
Song VulgSist 1:15  Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
Song VulgSist 1:16  tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Chapter 2
Song VulgSist 2:2  Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Song VulgSist 2:3  Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
Song VulgSist 2:4  Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
Song VulgSist 2:5  Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
Song VulgSist 2:6  Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgSist 2:7  Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
Song VulgSist 2:8  Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
Song VulgSist 2:9  similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
Song VulgSist 2:10  En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
Song VulgSist 2:11  Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
Song VulgSist 2:12  Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
Song VulgSist 2:13  ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, propera amica mea, speciosa mea, et veni:
Song VulgSist 2:14  columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Song VulgSist 2:15  Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
Song VulgSist 2:16  Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia
Song VulgSist 2:17  donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bethel.
Chapter 3
Song VulgSist 3:1  In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.
Song VulgSist 3:2  Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.
Song VulgSist 3:3  Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis?
Song VulgSist 3:4  Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae.
Song VulgSist 3:5  Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgSist 3:6  Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
Song VulgSist 3:7  En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:
Song VulgSist 3:8  omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
Song VulgSist 3:9  Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:
Song VulgSist 3:10  columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem:
Song VulgSist 3:11  Egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis eius.
Chapter 4
Song VulgSist 4:1  Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad.
Song VulgSist 4:2  Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.
Song VulgSist 4:3  Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo, quod intrinsecus latet.
Song VulgSist 4:4  Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
Song VulgSist 4:5  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis,
Song VulgSist 4:6  donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.
Song VulgSist 4:7  Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
Song VulgSist 4:8  Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
Song VulgSist 4:9  Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
Song VulgSist 4:10  Quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Song VulgSist 4:11  Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Song VulgSist 4:12  Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
Song VulgSist 4:13  Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,
Song VulgSist 4:14  nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
Song VulgSist 4:15  Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
Song VulgSist 4:16  Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Chapter 5
Song VulgSist 5:1  Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
Song VulgSist 5:2  Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Song VulgSist 5:3  Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
Song VulgSist 5:4  Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius.
Song VulgSist 5:5  Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Song VulgSist 5:6  Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quaesivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
Song VulgSist 5:7  Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Song VulgSist 5:8  Adiuro vos filiae Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo.
Song VulgSist 5:9  Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
Song VulgSist 5:10  Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
Song VulgSist 5:11  Caput eius aurum optimum: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
Song VulgSist 5:12  Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima.
Song VulgSist 5:13  Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
Song VulgSist 5:14  Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris.
Song VulgSist 5:15  Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri.
Song VulgSist 5:16  Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.
Song VulgSist 5:17  Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?
Chapter 6
Song VulgSist 6:1  Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Song VulgSist 6:2  Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Song VulgSist 6:3  Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
Song VulgSist 6:4  Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quae apparuerunt de Galaad.
Song VulgSist 6:5  Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.
Song VulgSist 6:6  Sicut cortex mali punici, sic genae tuae absque occultis tuis.
Song VulgSist 6:7  Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
Song VulgSist 6:8  Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt: reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
Song VulgSist 6:9  Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Song VulgSist 6:10  Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
Song VulgSist 6:11  Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.
Song VulgSist 6:12  Revertere, revertere Sunamitis: revertere revertere, ut intueamur te.
Chapter 7
Song VulgSist 7:1  Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
Song VulgSist 7:2  Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
Song VulgSist 7:3  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreae.
Song VulgSist 7:4  Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
Song VulgSist 7:5  Caput tuum ut Carmelus: et comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Song VulgSist 7:6  Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
Song VulgSist 7:7  Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
Song VulgSist 7:8  Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineae: et odor oris tui sicut malorum.
Song VulgSist 7:9  Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Song VulgSist 7:11  Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Song VulgSist 7:12  Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.
Song VulgSist 7:13  Mandragorae dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
Chapter 8
Song VulgSist 8:1  Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
Song VulgSist 8:2  Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Song VulgSist 8:3  Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgSist 8:4  Adiuro vos filiae Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgSist 8:5  Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Song VulgSist 8:6  Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus aemulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum.
Song VulgSist 8:7  Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Song VulgSist 8:8  Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?
Song VulgSist 8:9  Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Song VulgSist 8:10  Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
Song VulgSist 8:11  Vinea fuit pacifico in ea, quae habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos.
Song VulgSist 8:12  Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
Song VulgSist 8:13  Quae habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam.
Song VulgSist 8:14  Fuge dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.