Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
Up
1 2 3 4 5 6 7 8
Chapter 1
Song VulgCont 1:2  Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.
Song VulgCont 1:3  Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te. Trahe me.
Song VulgCont 1:6  Exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum.
Song VulgCont 1:8  Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Song VulgCont 1:9  Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
Song VulgCont 1:10  Filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Song VulgCont 1:11  Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Song VulgCont 1:12  Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
Song VulgCont 1:13  Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
Song VulgCont 1:14  Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
Song VulgCont 1:15  Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Song VulgCont 1:16  Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum. Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Chapter 2
Song VulgCont 2:2  Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Song VulgCont 2:3  Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
Song VulgCont 2:4  Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
Song VulgCont 2:5  Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
Song VulgCont 2:6  Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgCont 2:7  Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
Song VulgCont 2:8  Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
Song VulgCont 2:9  similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum.
Song VulgCont 2:10  En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
Song VulgCont 2:12  Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
Song VulgCont 2:13  Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
Song VulgCont 2:14  Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
Song VulgCont 2:15  ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
Song VulgCont 2:16  columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Song VulgCont 2:17  Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
Chapter 3
Song VulgCont 3:1  In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Song VulgCont 3:2  Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Song VulgCont 3:3  Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis?
Song VulgCont 3:4  Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Song VulgCont 3:5  Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgCont 3:6  Quæ est ista, quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
Song VulgCont 3:7  En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:
Song VulgCont 3:8  omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
Song VulgCont 3:9  Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:
Song VulgCont 3:10  columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem:
Song VulgCont 3:11  Egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis eius.
Chapter 4
Song VulgCont 4:1  Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad.
Song VulgCont 4:2  Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.
Song VulgCont 4:3  Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali Punici, ita genæ tuæ, absque eo, quod intrinsecus latet.
Song VulgCont 4:4  Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis: mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.
Song VulgCont 4:5  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis,
Song VulgCont 4:6  donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
Song VulgCont 4:7  Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
Song VulgCont 4:8  Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
Song VulgCont 4:9  Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
Song VulgCont 4:10  Quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa! Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Song VulgCont 4:11  Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Song VulgCont 4:12  Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
Song VulgCont 4:13  Emissiones tuæ paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,
Song VulgCont 4:14  nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
Song VulgCont 4:15  Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
Song VulgCont 4:16  Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Chapter 5
Song VulgCont 5:1  Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.
Song VulgCont 5:2  Veni in hortum meum soror mea sponsa: messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
Song VulgCont 5:3  Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis:
Song VulgCont 5:4  Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Song VulgCont 5:5  Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
Song VulgCont 5:6  Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius.
Song VulgCont 5:7  Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Song VulgCont 5:8  Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
Song VulgCont 5:9  Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Song VulgCont 5:10  Adiuro vos filiæ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo.
Song VulgCont 5:11  Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
Song VulgCont 5:12  Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
Song VulgCont 5:13  Caput eius aurum optimum: Comæ eius sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
Song VulgCont 5:14  Oculi eius sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident iuxta fluenta plenissima.
Song VulgCont 5:15  Genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
Song VulgCont 5:16  Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris.
Song VulgCont 5:17  Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Ierusalem. Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quæremus eum tecum?
Chapter 6
Song VulgCont 6:1  Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Song VulgCont 6:2  Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Song VulgCont 6:3  Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
Song VulgCont 6:4  Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad.
Song VulgCont 6:5  Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
Song VulgCont 6:6  Sicut cortex mali Punici, sic genæ tuæ absque occultis tuis.
Song VulgCont 6:7  Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
Song VulgCont 6:8  Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt: reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
Song VulgCont 6:9  Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Song VulgCont 6:10  Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala Punica.
Song VulgCont 6:11  Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.
Song VulgCont 6:12  Revertere, revertere Sulamitis: Revertere, revertere, ut intueamur te.
Chapter 7
Song VulgCont 7:1  Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
Song VulgCont 7:2  Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis.
Song VulgCont 7:3  Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
Song VulgCont 7:4  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ.
Song VulgCont 7:5  Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.
Song VulgCont 7:6  Caput tuum ut Carmelus: et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Song VulgCont 7:7  Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
Song VulgCont 7:8  Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
Song VulgCont 7:9  Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineæ: et odor oris tui sicut malorum.
Song VulgCont 7:10  Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Song VulgCont 7:12  Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Song VulgCont 7:13  Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala Punica: ibi dabo tibi ubera mea. Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
Chapter 8
Song VulgCont 8:1  Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
Song VulgCont 8:2  Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Song VulgCont 8:3  Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgCont 8:4  Adiuro vos filiæ Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgCont 8:5  Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?
Song VulgCont 8:6  Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Song VulgCont 8:7  Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum.
Song VulgCont 8:8  Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Song VulgCont 8:9  Soror nostra parva, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
Song VulgCont 8:10  Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Song VulgCont 8:11  Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
Song VulgCont 8:12  Vinea fuit pacifico in ea, quæ habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos.
Song VulgCont 8:13  Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
Song VulgCont 8:14  Quæ habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam. Fuge dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.