Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
Up
1 2 3 4 5 6 7 8
Chapter 1
Song VulgHetz 1:1  Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
Song VulgHetz 1:2  fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te.
Song VulgHetz 1:3  Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
Song VulgHetz 1:4  Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Song VulgHetz 1:5  Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Song VulgHetz 1:6  Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Song VulgHetz 1:7  Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
Song VulgHetz 1:8  Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
Song VulgHetz 1:9  Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
Song VulgHetz 1:10  Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Song VulgHetz 1:11  Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Song VulgHetz 1:12  Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Song VulgHetz 1:13  Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
Song VulgHetz 1:14  Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
Song VulgHetz 1:15  Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
Song VulgHetz 1:16  tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Chapter 2
Song VulgHetz 2:2  Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
Song VulgHetz 2:3  Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
Song VulgHetz 2:4  Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
Song VulgHetz 2:5  Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
Song VulgHetz 2:6  Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgHetz 2:7  Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
Song VulgHetz 2:8  Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
Song VulgHetz 2:9  similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
Song VulgHetz 2:10  En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
Song VulgHetz 2:11  Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
Song VulgHetz 2:12  Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
Song VulgHetz 2:13  ficus protulit grossos suos: vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
Song VulgHetz 2:14  columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
Song VulgHetz 2:15  Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
Song VulgHetz 2:16  Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia
Song VulgHetz 2:17  donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
Chapter 3
Song VulgHetz 3:1  In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Song VulgHetz 3:2  Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.
Song VulgHetz 3:3  Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis?
Song VulgHetz 3:4  Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Song VulgHetz 3:5  Adiuro vos filiæ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgHetz 3:6  Quæ est ista, quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
Song VulgHetz 3:7  En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:
Song VulgHetz 3:8  omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
Song VulgHetz 3:9  Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:
Song VulgHetz 3:10  columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem:
Song VulgHetz 3:11  Egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis eius.
Chapter 4
Song VulgHetz 4:1  Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad.
Song VulgHetz 4:2  Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.
Song VulgHetz 4:3  Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo, quod intrinsecus latet.
Song VulgHetz 4:4  Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis: mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.
Song VulgHetz 4:5  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis,
Song VulgHetz 4:6  donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
Song VulgHetz 4:7  Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
Song VulgHetz 4:8  Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
Song VulgHetz 4:9  Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
Song VulgHetz 4:10  Quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Song VulgHetz 4:11  Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Song VulgHetz 4:12  Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
Song VulgHetz 4:13  Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,
Song VulgHetz 4:14  nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
Song VulgHetz 4:15  Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
Song VulgHetz 4:16  Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Chapter 5
Song VulgHetz 5:1  Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
Song VulgHetz 5:2  Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Song VulgHetz 5:3  Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
Song VulgHetz 5:4  Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius.
Song VulgHetz 5:5  Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Song VulgHetz 5:6  Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
Song VulgHetz 5:7  Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
Song VulgHetz 5:8  Adiuro vos filiæ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo.
Song VulgHetz 5:9  Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
Song VulgHetz 5:10  Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
Song VulgHetz 5:11  Caput eius aurum optimum: Comæ eius sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
Song VulgHetz 5:12  Oculi eius sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident iuxta fluenta plenissima.
Song VulgHetz 5:13  Genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
Song VulgHetz 5:14  Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris.
Song VulgHetz 5:15  Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri.
Song VulgHetz 5:16  Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Ierusalem.
Song VulgHetz 5:17  Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus, et quæremus eum tecum?
Chapter 6
Song VulgHetz 6:1  Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Song VulgHetz 6:2  Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Song VulgHetz 6:3  Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
Song VulgHetz 6:4  Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad.
Song VulgHetz 6:5  Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
Song VulgHetz 6:6  Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ absque occultis tuis.
Song VulgHetz 6:7  Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
Song VulgHetz 6:8  Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genitrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt: reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
Song VulgHetz 6:9  Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Song VulgHetz 6:10  Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
Song VulgHetz 6:11  Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.
Song VulgHetz 6:12  Revertere, revertere Sulamitis: revertere revertere, ut intueamur te.
Chapter 7
Song VulgHetz 7:1  Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis.
Song VulgHetz 7:2  Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
Song VulgHetz 7:3  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ.
Song VulgHetz 7:4  Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.
Song VulgHetz 7:5  Caput tuum ut Carmelus: et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Song VulgHetz 7:6  Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
Song VulgHetz 7:7  Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
Song VulgHetz 7:8  Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineæ: et odor oris tui sicut malorum.
Song VulgHetz 7:9  Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Song VulgHetz 7:11  Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Song VulgHetz 7:12  Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.
Song VulgHetz 7:13  Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
Chapter 8
Song VulgHetz 8:1  Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
Song VulgHetz 8:2  Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Song VulgHetz 8:3  Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgHetz 8:4  Adiuro vos filiæ Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgHetz 8:5  Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Song VulgHetz 8:6  Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus æmulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum.
Song VulgHetz 8:7  Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Song VulgHetz 8:8  Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
Song VulgHetz 8:9  Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Song VulgHetz 8:10  Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
Song VulgHetz 8:11  Vinea fuit pacifico in ea, quæ habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos.
Song VulgHetz 8:12  Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
Song VulgHetz 8:13  Quæ habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam.
Song VulgHetz 8:14  Fuge dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.