Chapter 1
| Amos | VulgSist | 1:1 | Verba Amos, qui fuit in pastoralibus Thecue: quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terraemotus. | |
| Amos | VulgSist | 1:2 | Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exiccatus est vertex Carmeli. | |
| Amos | VulgSist | 1:3 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quattuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. | |
| Amos | VulgSist | 1:5 | Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 1:6 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quattuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea. | |
| Amos | VulgSist | 1:8 | Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus. | |
| Amos | VulgSist | 1:9 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quattuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum. | |
| Amos | VulgSist | 1:11 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. | |
| Amos | VulgSist | 1:13 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quattuor non convertam eum: eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. | |
| Amos | VulgSist | 1:14 | Et succendam ignem in muro Rabbath: et devorabit aedes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. | |
Chapter 2
| Amos | VulgSist | 2:1 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem. | |
| Amos | VulgSist | 2:2 | Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae: | |
| Amos | VulgSist | 2:3 | et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 2:4 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum. | |
| Amos | VulgSist | 2:6 | Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis. | |
| Amos | VulgSist | 2:7 | Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. | |
| Amos | VulgSist | 2:8 | Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. | |
| Amos | VulgSist | 2:9 | Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter. | |
| Amos | VulgSist | 2:10 | Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhaei. | |
| Amos | VulgSist | 2:11 | Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris nazaraeos: numquid non ita est filii Israel dicit Dominus? | |
| Amos | VulgSist | 2:12 | Et propinabitis nazaraeis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. | |
| Amos | VulgSist | 2:14 | Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: | |
| Amos | VulgSist | 2:15 | et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam: | |
Chapter 3
| Amos | VulgSist | 3:1 | Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omnem cognationem, quam eduxi de Terra Aegypti, dicens: | |
| Amos | VulgSist | 3:2 | Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. | |
| Amos | VulgSist | 3:4 | Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? | |
| Amos | VulgSist | 3:5 | numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit? | |
| Amos | VulgSist | 3:6 | Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? | |
| Amos | VulgSist | 3:7 | Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. | |
| Amos | VulgSist | 3:9 | Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus Terrae Aegypti: et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio eius, et calumniam patientes in penetralibus eius. | |
| Amos | VulgSist | 3:10 | Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem, et rapinas in aedibus suis. | |
| Amos | VulgSist | 3:11 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. | |
| Amos | VulgSist | 3:12 | Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. | |
| Amos | VulgSist | 3:14 | quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. | |
Chapter 4
| Amos | VulgSist | 4:1 | Audite verbum hoc vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. | |
| Amos | VulgSist | 4:2 | Iuravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. | |
| Amos | VulgSist | 4:3 | Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiiciemini in Armon, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 4:4 | Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. | |
| Amos | VulgSist | 4:5 | Et sacrificate de fermentato laudem: et vocate voluntarias oblationes, et annunciate: sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. | |
| Amos | VulgSist | 4:6 | Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 4:7 | Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est; et pars super quam non plui, aruit. | |
| Amos | VulgSist | 4:8 | Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae: et non redistis ad me, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 4:9 | Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum: oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 4:10 | Misi in vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum: et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 4:11 | Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam, et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 4:12 | Quapropter haec faciam tibi Israel: postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israel. | |
Chapter 5
| Amos | VulgSist | 5:1 | Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. | |
| Amos | VulgSist | 5:3 | Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. | |
| Amos | VulgSist | 5:5 | Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. | |
| Amos | VulgSist | 5:6 | Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel. | |
| Amos | VulgSist | 5:8 | Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus nomen est eius. | |
| Amos | VulgSist | 5:11 | Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. | |
| Amos | VulgSist | 5:12 | Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta: | |
| Amos | VulgSist | 5:14 | Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. | |
| Amos | VulgSist | 5:15 | Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. | |
| Amos | VulgSist | 5:16 | Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quae foris sunt, dicetur vae vae: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere. | |
| Amos | VulgSist | 5:17 | Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 5:18 | Vae desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebrae, et non lux. | |
| Amos | VulgSist | 5:19 | Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. | |
| Amos | VulgSist | 5:22 | Quod si obtuleritis mihi holocaustomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam. | |
| Amos | VulgSist | 5:25 | Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? | |
| Amos | VulgSist | 5:26 | Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. | |
Chapter 6
| Amos | VulgSist | 6:1 | Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. | |
| Amos | VulgSist | 6:2 | Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palaesthinorum, et ad optima quaeque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. | |
| Amos | VulgSist | 6:4 | Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. | |
| Amos | VulgSist | 6:6 | Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph. | |
| Amos | VulgSist | 6:7 | Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium. | |
| Amos | VulgSist | 6:8 | Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. | |
| Amos | VulgSist | 6:10 | Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? | |
| Amos | VulgSist | 6:12 | Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus. | |
| Amos | VulgSist | 6:13 | Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiae in absinthium? | |
| Amos | VulgSist | 6:14 | Qui laetamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? | |
Chapter 7
| Amos | VulgSist | 7:1 | Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsorem regis. | |
| Amos | VulgSist | 7:2 | Et factum est: cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: Domine Deus propitius esto, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est? | |
| Amos | VulgSist | 7:4 | Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. | |
| Amos | VulgSist | 7:7 | Haec ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. | |
| Amos | VulgSist | 7:8 | Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adiiciam ultra superinducere eum. | |
| Amos | VulgSist | 7:9 | Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Ieroboam in gladio. | |
| Amos | VulgSist | 7:10 | Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones eius. | |
| Amos | VulgSist | 7:11 | Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua: | |
| Amos | VulgSist | 7:12 | Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda: et comede ibi panem, et prophetabis ibi. | |
| Amos | VulgSist | 7:13 | Et in Bethel non adiicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est. | |
| Amos | VulgSist | 7:14 | Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetae: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. | |
| Amos | VulgSist | 7:15 | Et tulit me Dominus cum sequerer gregem: et dixit Dominus ad me: Vade propheta ad populum meum Israel. | |
| Amos | VulgSist | 7:16 | Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. | |
Chapter 8
| Amos | VulgSist | 8:2 | Et dixit: Quid tu vides Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel: non adiiciam ultra ut pertranseam eum. | |
| Amos | VulgSist | 8:3 | Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur: in omni loco proiicietur silentium. | |
| Amos | VulgSist | 8:5 | dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces: et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, | |
| Amos | VulgSist | 8:6 | ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus? | |
| Amos | VulgSist | 8:7 | Iuravit Dominus in superbiam Iacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. | |
| Amos | VulgSist | 8:8 | Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius: et ascendet quasi fluvius universus, et eiicicetur, et defluet quasi rivus Aegypti? | |
| Amos | VulgSist | 8:9 | Et erit in die illa, dicit Dominus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: | |
| Amos | VulgSist | 8:10 | et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima eius quasi diem amarum. | |
| Amos | VulgSist | 8:11 | Ecce dies veniunt, dicet Dominus: et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. | |
| Amos | VulgSist | 8:12 | Et commovebuntur a Mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem: circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. | |
Chapter 9
| Amos | VulgSist | 9:1 | Vidi Dominum stantem super altare. et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam: non erit fuga eis. Et qui fugerit ex eis non salvabitur. | |
| Amos | VulgSist | 9:2 | Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos. | |
| Amos | VulgSist | 9:3 | Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. | |
| Amos | VulgSist | 9:4 | Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. | |
| Amos | VulgSist | 9:5 | Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet: et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti. | |
| Amos | VulgSist | 9:6 | Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen eius. | |
| Amos | VulgSist | 9:7 | Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? numquid non Israel ascendere feci de Terra Aegypti: et Palaesthinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? | |
| Amos | VulgSist | 9:8 | Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae: verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. | |
| Amos | VulgSist | 9:9 | Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: et non cadet lapillus super terram. | |
| Amos | VulgSist | 9:10 | In gladio morientur omnes peccatores populi mei: qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum. | |
| Amos | VulgSist | 9:11 | In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant, instaurabo: et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis. | |
| Amos | VulgSist | 9:12 | Ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos: dicit Dominus faciens haec. | |
| Amos | VulgSist | 9:13 | Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt. | |
| Amos | VulgSist | 9:14 | Et convertam captivitatem populi mei Israel: et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt: et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eorum. | |