Toggle notes
Chapter 1
Gala | VulgClem | 1:1 | Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : | |
Gala | VulgClem | 1:4 | qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, | |
Gala | VulgClem | 1:6 | Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium : | |
Gala | VulgClem | 1:7 | quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. | |
Gala | VulgClem | 1:8 | Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. | |
Gala | VulgClem | 1:9 | Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. | |
Gala | VulgClem | 1:10 | Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. | |
Gala | VulgClem | 1:11 | Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : | |
Gala | VulgClem | 1:12 | neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. | |
Gala | VulgClem | 1:13 | Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, | |
Gala | VulgClem | 1:14 | et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. | |
Gala | VulgClem | 1:15 | Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, | |
Gala | VulgClem | 1:16 | ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini, | |
Gala | VulgClem | 1:17 | neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum : | |
Gala | VulgClem | 1:18 | deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim : | |
Gala | VulgClem | 1:23 | tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat : | |
Chapter 2
Gala | VulgClem | 2:1 | Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. | |
Gala | VulgClem | 2:2 | Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. | |
Gala | VulgClem | 2:4 | sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. | |
Gala | VulgClem | 2:5 | Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos : | |
Gala | VulgClem | 2:6 | ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. | |
Gala | VulgClem | 2:7 | Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis | |
Gala | VulgClem | 2:8 | (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) : | |
Gala | VulgClem | 2:9 | et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem : | |
Gala | VulgClem | 2:11 | Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. | |
Gala | VulgClem | 2:12 | Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. | |
Gala | VulgClem | 2:13 | Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. | |
Gala | VulgClem | 2:14 | Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ? | |
Gala | VulgClem | 2:16 | Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. | |
Gala | VulgClem | 2:17 | Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit. | |
Gala | VulgClem | 2:20 | Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. | |
Chapter 3
Gala | VulgClem | 3:1 | O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? | |
Gala | VulgClem | 3:2 | Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ? | |
Gala | VulgClem | 3:5 | Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ? | |
Gala | VulgClem | 3:8 | Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes. | |
Gala | VulgClem | 3:10 | Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. | |
Gala | VulgClem | 3:11 | Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit. | |
Gala | VulgClem | 3:13 | Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : | |
Gala | VulgClem | 3:14 | ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. | |
Gala | VulgClem | 3:15 | Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. | |
Gala | VulgClem | 3:16 | Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. | |
Gala | VulgClem | 3:17 | Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. | |
Gala | VulgClem | 3:18 | Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. | |
Gala | VulgClem | 3:19 | Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. | |
Gala | VulgClem | 3:21 | Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. | |
Gala | VulgClem | 3:22 | Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. | |
Gala | VulgClem | 3:23 | Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. | |
Gala | VulgClem | 3:28 | Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. | |
Chapter 4
Gala | VulgClem | 4:1 | Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : | |
Gala | VulgClem | 4:4 | At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, | |
Gala | VulgClem | 4:6 | Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. | |
Gala | VulgClem | 4:9 | Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ? | |
Gala | VulgClem | 4:12 | Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. | |
Gala | VulgClem | 4:13 | Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea | |
Gala | VulgClem | 4:14 | non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. | |
Gala | VulgClem | 4:15 | Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. | |
Gala | VulgClem | 4:20 | vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis. | |
Gala | VulgClem | 4:22 | Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera. | |
Gala | VulgClem | 4:23 | Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : | |
Gala | VulgClem | 4:24 | quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar : | |
Gala | VulgClem | 4:25 | Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. | |
Gala | VulgClem | 4:27 | Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. | |
Gala | VulgClem | 4:29 | Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc. | |
Gala | VulgClem | 4:30 | Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. | |
Chapter 5
Gala | VulgClem | 5:2 | Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. | |
Gala | VulgClem | 5:3 | Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. | |
Gala | VulgClem | 5:6 | Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur. | |
Gala | VulgClem | 5:10 | Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. | |
Gala | VulgClem | 5:11 | Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis. | |
Gala | VulgClem | 5:13 | Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. | |
Gala | VulgClem | 5:17 | Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. | |
Gala | VulgClem | 5:19 | Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, | |
Gala | VulgClem | 5:20 | idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, | |
Gala | VulgClem | 5:21 | invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. | |
Gala | VulgClem | 5:22 | Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, | |
Gala | VulgClem | 5:23 | mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. | |
Chapter 6
Gala | VulgClem | 6:1 | Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. | |
Gala | VulgClem | 6:4 | Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. | |
Gala | VulgClem | 6:6 | Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. | |
Gala | VulgClem | 6:8 | Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. | |
Gala | VulgClem | 6:10 | Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. | |
Gala | VulgClem | 6:12 | Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. | |
Gala | VulgClem | 6:13 | Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. | |
Gala | VulgClem | 6:14 | Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. | |
Gala | VulgClem | 6:15 | In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. | |
Gala | VulgClem | 6:16 | Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. | |
Gala | VulgClem | 6:17 | De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. | |