Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
Up
1 2 3 4 5 6
Chapter 1
Gala VulgSist 1:1  Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
Gala VulgSist 1:2  et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae.
Gala VulgSist 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Iesu Christo,
Gala VulgSist 1:4  qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Gala VulgSist 1:6  Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
Gala VulgSist 1:7  quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Gala VulgSist 1:8  Sed licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Gala VulgSist 1:9  Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit.
Gala VulgSist 1:10  Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Gala VulgSist 1:11  Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
Gala VulgSist 1:12  neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi.
Gala VulgSist 1:13  Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
Gala VulgSist 1:14  et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
Gala VulgSist 1:15  Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,
Gala VulgSist 1:16  ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
Gala VulgSist 1:17  neque veni Ierosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum:
Gala VulgSist 1:18  deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
Gala VulgSist 1:19  alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini.
Gala VulgSist 1:20  Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Gala VulgSist 1:22  Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo:
Gala VulgSist 1:23  tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
Chapter 2
Gala VulgSist 2:1  Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
Gala VulgSist 2:2  Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in Gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
Gala VulgSist 2:3  Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi:
Gala VulgSist 2:4  sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent.
Gala VulgSist 2:5  Quibus neque ad horam cessimus subiectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
Gala VulgSist 2:6  ab iis autem, qui videbantur esse aliquid, (quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit) mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
Gala VulgSist 2:7  Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis:
Gala VulgSist 2:8  (qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes)
Gala VulgSist 2:9  et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem:
Gala VulgSist 2:10  tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam solicitus fui hoc ipsum facere.
Gala VulgSist 2:11  Cum autem venisset Cephas Antiochiam: in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
Gala VulgSist 2:12  Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se timens eos, qui ex circumcisione erant.
Gala VulgSist 2:13  Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
Gala VulgSist 2:14  Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter vivis, et non Iudaice: quomodo Gentes cogis Iudaizare?
Gala VulgSist 2:15  Nos natura Iudaei, et non ex Gentibus peccatores.
Gala VulgSist 2:16  Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi: et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Gala VulgSist 2:17  Quod si quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
Gala VulgSist 2:18  Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.
Gala VulgSist 2:19  Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
Gala VulgSist 2:20  Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Gala VulgSist 2:21  Non abiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Chapter 3
Gala VulgSist 3:1  O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus?
Gala VulgSist 3:2  Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
Gala VulgSist 3:3  Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini?
Gala VulgSist 3:4  Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
Gala VulgSist 3:5  Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
Gala VulgSist 3:6  Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
Gala VulgSist 3:7  Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
Gala VulgSist 3:8  Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat Gentes Deus, praenunciavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes Gentes.
Gala VulgSist 3:9  Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Gala VulgSist 3:10  Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in Libro legis ut faciat ea.
Gala VulgSist 3:11  Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est quia iustus ex fide vivit.
Gala VulgSist 3:12  Lex autem non est ex fide, sed, Qui fecerit ea homo, vivet in illis.
Gala VulgSist 3:13  Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
Gala VulgSist 3:14  ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Gala VulgSist 3:15  Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
Gala VulgSist 3:16  Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
Gala VulgSist 3:17  Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Gala VulgSist 3:18  Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
Gala VulgSist 3:19  Quid igitur lex? Propter transgressionem posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Gala VulgSist 3:20  Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
Gala VulgSist 3:21  Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
Gala VulgSist 3:22  Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Gala VulgSist 3:23  Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.
Gala VulgSist 3:24  Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur.
Gala VulgSist 3:26  Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu.
Gala VulgSist 3:27  Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Gala VulgSist 3:28  Non est Iudaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
Gala VulgSist 3:29  Si autem vos Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem heredes.
Chapter 4
Gala VulgSist 4:1  Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
Gala VulgSist 4:2  sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre:
Gala VulgSist 4:3  ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
Gala VulgSist 4:4  At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
Gala VulgSist 4:5  ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Gala VulgSist 4:6  Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii Dei sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.
Gala VulgSist 4:7  Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum.
Gala VulgSist 4:8  Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
Gala VulgSist 4:9  Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
Gala VulgSist 4:10  Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
Gala VulgSist 4:12  Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me laesistis.
Gala VulgSist 4:13  Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea
Gala VulgSist 4:14  non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
Gala VulgSist 4:15  Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
Gala VulgSist 4:16  Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
Gala VulgSist 4:17  Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
Gala VulgSist 4:18  Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos.
Gala VulgSist 4:19  Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
Gala VulgSist 4:20  Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
Gala VulgSist 4:21  Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
Gala VulgSist 4:22  Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
Gala VulgSist 4:23  Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
Gala VulgSist 4:24  quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar:
Gala VulgSist 4:25  Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis.
Gala VulgSist 4:26  Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra.
Gala VulgSist 4:27  Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet virum.
Gala VulgSist 4:28  Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.
Gala VulgSist 4:29  Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc.
Gala VulgSist 4:30  Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non heres erit filius ancillae cum filio liberae.
Gala VulgSist 4:31  Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.
Chapter 5
Gala VulgSist 5:1  State, et nolite iterum iugo servitutis contineri.
Gala VulgSist 5:2  Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Gala VulgSist 5:3  Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
Gala VulgSist 5:4  Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis.
Gala VulgSist 5:5  Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiae expectamus.
Gala VulgSist 5:6  Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur.
Gala VulgSist 5:7  Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? nemini consenseritis.
Gala VulgSist 5:10  Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
Gala VulgSist 5:11  Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
Gala VulgSist 5:13  Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem.
Gala VulgSist 5:14  Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Gala VulgSist 5:15  Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
Gala VulgSist 5:16  Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
Gala VulgSist 5:17  Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur: ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
Gala VulgSist 5:19  Manifesta sunt autem opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
Gala VulgSist 5:20  idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
Gala VulgSist 5:21  invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Gala VulgSist 5:22  Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
Gala VulgSist 5:23  mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex.
Gala VulgSist 5:24  Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis.
Gala VulgSist 5:26  Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Chapter 6
Gala VulgSist 6:1  Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.
Gala VulgSist 6:2  Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
Gala VulgSist 6:3  Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Gala VulgSist 6:4  Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
Gala VulgSist 6:6  Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.
Gala VulgSist 6:8  Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
Gala VulgSist 6:9  Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
Gala VulgSist 6:10  Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Gala VulgSist 6:12  Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
Gala VulgSist 6:13  Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Gala VulgSist 6:14  Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Gala VulgSist 6:15  In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.
Gala VulgSist 6:16  Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
Gala VulgSist 6:17  De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
Gala VulgSist 6:18  Gratia Domini nostri Iesu Christi, cum spiritu vestro, fratres. Amen.