Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LAMENTATIONS
Up
1 2 3 4 5
Toggle notes
Chapter 1
Lame VulgClem 1:1  Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Lame VulgClem 1:2  Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Lame VulgClem 1:3  Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
Lame VulgClem 1:4  Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
Lame VulgClem 1:5  Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
Lame VulgClem 1:6  Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Lame VulgClem 1:7  Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
Lame VulgClem 1:8  Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Lame VulgClem 1:9  Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
Lame VulgClem 1:10  Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Lame VulgClem 1:11  Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !
Lame VulgClem 1:12  O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
Lame VulgClem 1:13  De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
Lame VulgClem 1:14  Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
Lame VulgClem 1:15  Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.
Lame VulgClem 1:16  Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
Lame VulgClem 1:17  Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
Lame VulgClem 1:18  Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
Lame VulgClem 1:19  Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
Lame VulgClem 1:20  Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
Lame VulgClem 1:21  Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Lame VulgClem 1:22  Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
Chapter 2
Lame VulgClem 2:1  Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
Lame VulgClem 2:2  Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.
Lame VulgClem 2:3  Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
Lame VulgClem 2:4  Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.
Lame VulgClem 2:5  Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël : præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
Lame VulgClem 2:6  Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
Lame VulgClem 2:7  Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
Lame VulgClem 2:8  Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Lame VulgClem 2:9  Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
Lame VulgClem 2:10  Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
Lame VulgClem 2:11  Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
Lame VulgClem 2:12  Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
Lame VulgClem 2:13  Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?
Lame VulgClem 2:14  Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
Lame VulgClem 2:15  Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ?
Lame VulgClem 2:16  Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.
Lame VulgClem 2:17  Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
Lame VulgClem 2:18  Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
Lame VulgClem 2:19  Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Lame VulgClem 2:20  Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?
Lame VulgClem 2:21  Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
Lame VulgClem 2:22  Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
Chapter 3
Lame VulgClem 3:1  Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
Lame VulgClem 3:2  Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
Lame VulgClem 3:3  Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
Lame VulgClem 3:4  Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.
Lame VulgClem 3:5  Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
Lame VulgClem 3:6  In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
Lame VulgClem 3:7  Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.
Lame VulgClem 3:8  Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
Lame VulgClem 3:9  Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.
Lame VulgClem 3:10  Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
Lame VulgClem 3:11  Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.
Lame VulgClem 3:12  Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
Lame VulgClem 3:14  Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
Lame VulgClem 3:15  Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.
Lame VulgClem 3:16  Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.
Lame VulgClem 3:17  Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.
Lame VulgClem 3:18  Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
Lame VulgClem 3:19  Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.
Lame VulgClem 3:22  Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.
Lame VulgClem 3:24  Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.
Lame VulgClem 3:25  Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
Lame VulgClem 3:27  Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Lame VulgClem 3:28  Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
Lame VulgClem 3:30  Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.
Lame VulgClem 3:32  Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Lame VulgClem 3:33  Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
Lame VulgClem 3:34  Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.
Lame VulgClem 3:35  Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
Lame VulgClem 3:36  Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
Lame VulgClem 3:37  Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?
Lame VulgClem 3:38  Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?
Lame VulgClem 3:39  Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?
Lame VulgClem 3:40  Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.
Lame VulgClem 3:41  Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
Lame VulgClem 3:42  Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.
Lame VulgClem 3:43  Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.
Lame VulgClem 3:45  Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
Lame VulgClem 3:47  Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
Lame VulgClem 3:48  Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
Lame VulgClem 3:49  Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
Lame VulgClem 3:51  Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.
Lame VulgClem 3:52  Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
Lame VulgClem 3:53  Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
Lame VulgClem 3:54  Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi : Perii.
Lame VulgClem 3:56  Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
Lame VulgClem 3:57  Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.
Lame VulgClem 3:58  Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.
Lame VulgClem 3:59  Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.
Lame VulgClem 3:60  Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
Lame VulgClem 3:61  Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
Lame VulgClem 3:62  Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
Lame VulgClem 3:63  Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.
Lame VulgClem 3:64  Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
Lame VulgClem 3:66  Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.
Chapter 4
Lame VulgClem 4:1  Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
Lame VulgClem 4:2  Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
Lame VulgClem 4:3  Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
Lame VulgClem 4:4  Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
Lame VulgClem 4:5  Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Lame VulgClem 4:6  Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
Lame VulgClem 4:7  Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Lame VulgClem 4:8  Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
Lame VulgClem 4:9  Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
Lame VulgClem 4:10  Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
Lame VulgClem 4:11  Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
Lame VulgClem 4:12  Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
Lame VulgClem 4:13  Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
Lame VulgClem 4:14  Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
Lame VulgClem 4:15  Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
Lame VulgClem 4:16  Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Lame VulgClem 4:17  Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
Lame VulgClem 4:18  Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
Lame VulgClem 4:19  Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
Lame VulgClem 4:20  Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
Lame VulgClem 4:21  Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
Lame VulgClem 4:22  Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.
Chapter 5
Lame VulgClem 5:1  Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
Lame VulgClem 5:2  Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
Lame VulgClem 5:3  Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
Lame VulgClem 5:4  Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
Lame VulgClem 5:5  Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Lame VulgClem 5:6  Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
Lame VulgClem 5:7  Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
Lame VulgClem 5:8  Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
Lame VulgClem 5:9  In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Lame VulgClem 5:10  Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
Lame VulgClem 5:11  Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Lame VulgClem 5:12  Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
Lame VulgClem 5:13  Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
Lame VulgClem 5:14  Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
Lame VulgClem 5:15  Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
Lame VulgClem 5:16  Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
Lame VulgClem 5:17  Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
Lame VulgClem 5:18  propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
Lame VulgClem 5:19  Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
Lame VulgClem 5:20  Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
Lame VulgClem 5:21  Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
Lame VulgClem 5:22  Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.