Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LAMENTATIONS
Up
1 2 3 4 5
Toggle notes
Chapter 1
Lame VulgSist 1:1  Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Ierusalem deserta est, sedit Ieremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Ierusalem, et amaro animo suspirans, et eiulans dixit: ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina Gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo.
Lame VulgSist 1:2  BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam et omnibus charis eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Lame VulgSist 1:3  GHIMEL. Migravit Iuda propter afflictionem, et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
Lame VulgSist 1:4  DALETH. Viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem: omnes portae eius destructae: sacerdotes eius gementes: virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
Lame VulgSist 1:5  HE. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius: parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
Lame VulgSist 1:6  VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius: facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Lame VulgSist 1:7  ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius.
Lame VulgSist 1:8  HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est: omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Lame VulgSist 1:9  TETH. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
Lame VulgSist 1:10  IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius: quia vidit Gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Lame VulgSist 1:11  CAPH. Omnis populus eius gemens, et quaerens panem: dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis.
Lame VulgSist 1:12  LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui.
Lame VulgSist 1:13  MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die moerore confectam.
Lame VulgSist 1:14  NUN. Vigilavit iugum iniquitatum mearum: in manu eius convolutae sunt, et impositae collo meo: Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
Lame VulgSist 1:15  SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda.
Lame VulgSist 1:16  AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
Lame VulgSist 1:17  PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
Lame VulgSist 1:18  SADE. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi. audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae, et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
Lame VulgSist 1:19  COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt: quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
Lame VulgSist 1:20  RES. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
Lame VulgSist 1:21  SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me: omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Lame VulgSist 1:22  THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum moerens.
Chapter 2
Lame VulgSist 2:1  ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: proiecit de caelo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.
Lame VulgSist 2:2  BETH. Praecipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Iacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda, et deiecit in terram: polluit regnum, et principes eius.
Lame VulgSist 2:3  GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro:
Lame VulgSist 2:4  DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion, effudit quasi ignem indignationem suam.
Lame VulgSist 2:5  HE. Factus est Dominus velut inimicus: praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia eius: dissipavit munitiones eius, et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam.
Lame VulgSist 2:6  VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum: et in opprobrium, et in indignationem furoris sui regem, et sacerdotem.
Lame VulgSist 2:7  ZAIN. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae: tradidit in manu inimici muros turrium eius: vocem dederunt in domo Domini, sicut in die sollemni.
Lame VulgSist 2:8  HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Lame VulgSist 2:9  TETH. Defixae sunt in terra portae eius: perdidit, et contrivit vectes eius: regem eius et principes eius in Gentibus: non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino.
Lame VulgSist 2:10  IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem.
Lame VulgSist 2:11  CAPH. Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi.
Lame VulgSist 2:12  LAMED. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
Lame VulgSist 2:13  MEM. Cui comparabo te? vel cui assimilabo te filia Ierusalem? cui exaequabo te, et consolabor te virgo filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?
Lame VulgSist 2:14  NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et eiectiones.
Lame VulgSist 2:15  SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae?
Lame VulgSist 2:16  PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies, quam expectabamus: invenimus, vidimus.
Lame VulgSist 2:17  AIN. Fecit Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
Lame VulgSist 2:18  SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem, et noctem: non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui.
Lame VulgSist 2:19  COPH. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Lame VulgSist 2:20  RES. Vide Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta?
Lame VulgSist 2:21  SIN. Iacuerunt in terra foris puer, et senex: virgines meae, et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui: percussisti, nec misertus es.
Lame VulgSist 2:22  THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
Chapter 3
Lame VulgSist 3:1  ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius.
Lame VulgSist 3:2  ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
Lame VulgSist 3:3  ALEPH. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die.
Lame VulgSist 3:4  BETH. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea.
Lame VulgSist 3:5  BETH. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore.
Lame VulgSist 3:6  BETH. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
Lame VulgSist 3:7  GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum.
Lame VulgSist 3:8  GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
Lame VulgSist 3:9  GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.
Lame VulgSist 3:10  DALETH. Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis.
Lame VulgSist 3:11  DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam.
Lame VulgSist 3:12  DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
Lame VulgSist 3:14  HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
Lame VulgSist 3:15  HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio.
Lame VulgSist 3:16  VAU. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.
Lame VulgSist 3:17  VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum.
Lame VulgSist 3:18  VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
Lame VulgSist 3:19  ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii, et fellis.
Lame VulgSist 3:20  ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
Lame VulgSist 3:22  HETH. Misericordiae Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes eius.
Lame VulgSist 3:24  HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea expectabo eum.
Lame VulgSist 3:25  TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Lame VulgSist 3:26  TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
Lame VulgSist 3:27  TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua.
Lame VulgSist 3:28  IOD. Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit se super se.
Lame VulgSist 3:29  IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Lame VulgSist 3:30  IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
Lame VulgSist 3:32  CAPH. Quia si abiecit, miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Lame VulgSist 3:33  CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum,
Lame VulgSist 3:34  LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae,
Lame VulgSist 3:35  LAMED. Ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi.
Lame VulgSist 3:36  LAMED. Ut perverteret hominem in iudicio suo, Dominus ignoravit.
Lame VulgSist 3:37  MEM. Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non iubente?
Lame VulgSist 3:38  MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?
Lame VulgSist 3:39  MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?
Lame VulgSist 3:40  NUN. Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.
Lame VulgSist 3:41  NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.
Lame VulgSist 3:42  NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es.
Lame VulgSist 3:43  SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti.
Lame VulgSist 3:44  SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
Lame VulgSist 3:45  SAMECH. Eradicationem, et abiectionem posuisti me in medio populorum.
Lame VulgSist 3:47  PHE. Formido, et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
Lame VulgSist 3:48  PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.
Lame VulgSist 3:49  AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies,
Lame VulgSist 3:50  AIN. Donec respiceret et videret Dominus de caelis.
Lame VulgSist 3:51  AIN. Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.
Lame VulgSist 3:52  SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
Lame VulgSist 3:53  SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
Lame VulgSist 3:54  SADE. Inundaverunt aquae super caput meum: dixi: Perii.
Lame VulgSist 3:55  COPH. Invocavi nomen tuum Domine de lacu novissimo.
Lame VulgSist 3:56  COPH. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus.
Lame VulgSist 3:57  COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: Ne timeas.
Lame VulgSist 3:58  RES. Iudicasti Domine causam animae meae, redemptor vitae meae.
Lame VulgSist 3:59  RES. Vidisti Domine iniquitatem illorum adversum me: iudica iudicium meum.
Lame VulgSist 3:60  RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
Lame VulgSist 3:61  SIN. Audisti opprobrium eorum Domine, omnes cogitationes eorum adversum me:
Lame VulgSist 3:62  SIN. Labia insurgentium mihi; et meditationes eorum adversum me tota die.
Lame VulgSist 3:63  SIN. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide, ego sum psalmus eorum.
Lame VulgSist 3:64  THAU. Redes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum.
Lame VulgSist 3:66  THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis Domine.
Chapter 4
Lame VulgSist 4:1  ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum?
Lame VulgSist 4:2  BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli?
Lame VulgSist 4:3  GHIMEL. Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto.
Lame VulgSist 4:4  DALETH. Adhaesit lingua lactentis ad palatum eius in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
Lame VulgSist 4:5  HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Lame VulgSist 4:6  VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
Lame VulgSist 4:7  ZAIN. Candidiores Nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
Lame VulgSist 4:8  HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
Lame VulgSist 4:9  TETH. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
Lame VulgSist 4:10  IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
Lame VulgSist 4:11  CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta eius.
Lame VulgSist 4:12  LAMED. Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem:
Lame VulgSist 4:13  MEM. Propter peccata prophetarum eius, et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum.
Lame VulgSist 4:14  NUN. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine: cumque non possent intrare, tenuerunt lacinias suas.
Lame VulgSist 4:15  SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere: iurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter Gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
Lame VulgSist 4:16  PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos: facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Lame VulgSist 4:17  AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quae salvare non poterat.
Lame VulgSist 4:18  SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
Lame VulgSist 4:19  COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
Lame VulgSist 4:20  RES. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in Gentibus.
Lame VulgSist 4:21  SIN. Gaude, et laetare filia Edom, quae habitas in Terra Hus: ad te quoque perveniet calix, inebriaberis, atque nudaberis.
Lame VulgSist 4:22  THAU. Completa est iniquitas tua filia Sion, non addet ultra ut transmigret te: visitavit iniquitatem tuam filia Edom, discooperuit peccata tua.
Chapter 5
Lame VulgSist 5:1  Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum.
Lame VulgSist 5:2  Hereditas nostra versa est ad alienos: domus nostrae ad extraneos.
Lame VulgSist 5:3  Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
Lame VulgSist 5:4  Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus.
Lame VulgSist 5:5  Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Lame VulgSist 5:6  Aegypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane.
Lame VulgSist 5:7  Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
Lame VulgSist 5:8  Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
Lame VulgSist 5:9  In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Lame VulgSist 5:10  Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis.
Lame VulgSist 5:11  Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda.
Lame VulgSist 5:12  Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt.
Lame VulgSist 5:13  Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt.
Lame VulgSist 5:14  Senes defecerunt de portis: iuvenes de choro psallentium.
Lame VulgSist 5:15  Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster.
Lame VulgSist 5:16  Cecidit corona capitis nostri: vae nobis, quia peccavimus.
Lame VulgSist 5:17  Propterea moestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri.
Lame VulgSist 5:18  Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo.
Lame VulgSist 5:19  Tu autem Domine in aeternum permanebis, solium tuum in generatione et generationem.
Lame VulgSist 5:20  Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum?
Lame VulgSist 5:21  Converte nos Domine ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio.
Lame VulgSist 5:22  Sed proiiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.