Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
Up
1 2 3 4 5 6
Toggle notes
Chapter 1
Ephe VulgSist 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.
Ephe VulgSist 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Ephe VulgSist 1:3  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
Ephe VulgSist 1:4  sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
Ephe VulgSist 1:5  Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae,
Ephe VulgSist 1:6  in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo.
Ephe VulgSist 1:7  In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius,
Ephe VulgSist 1:8  quae superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:
Ephe VulgSist 1:9  ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Ephe VulgSist 1:10  in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso:
Ephe VulgSist 1:11  In quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae:
Ephe VulgSist 1:12  ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo:
Ephe VulgSist 1:13  In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto,
Ephe VulgSist 1:14  qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
Ephe VulgSist 1:15  Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Ephe VulgSist 1:16  non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
Ephe VulgSist 1:17  ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater, gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione eius:
Ephe VulgSist 1:18  illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
Ephe VulgSist 1:19  et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius,
Ephe VulgSist 1:20  quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus:
Ephe VulgSist 1:21  supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.
Ephe VulgSist 1:22  Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
Ephe VulgSist 1:23  quae est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Chapter 2
Ephe VulgSist 2:1  Et vos convivificavit, cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris,
Ephe VulgSist 2:2  in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae,
Ephe VulgSist 2:3  in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri:
Ephe VulgSist 2:4  Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,
Ephe VulgSist 2:5  et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati)
Ephe VulgSist 2:6  et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu:
Ephe VulgSist 2:7  ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
Ephe VulgSist 2:8  Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est,
Ephe VulgSist 2:10  Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
Ephe VulgSist 2:11  Propter quod memores estote, quod aliquando vos eratis Gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manu facta:
Ephe VulgSist 2:12  qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
Ephe VulgSist 2:13  Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ephe VulgSist 2:14  Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua:
Ephe VulgSist 2:15  legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
Ephe VulgSist 2:16  et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
Ephe VulgSist 2:17  Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
Ephe VulgSist 2:18  quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Ephe VulgSist 2:19  Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
Ephe VulgSist 2:20  superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu:
Ephe VulgSist 2:21  in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
Ephe VulgSist 2:22  in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto.
Chapter 3
Ephe VulgSist 3:1  Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus,
Ephe VulgSist 3:2  si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis:
Ephe VulgSist 3:3  quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi:
Ephe VulgSist 3:4  prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
Ephe VulgSist 3:5  quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu,
Ephe VulgSist 3:6  Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium:
Ephe VulgSist 3:7  Cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Ephe VulgSist 3:8  Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec, In Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
Ephe VulgSist 3:9  et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit.
Ephe VulgSist 3:10  ut innotescat principatibus, et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
Ephe VulgSist 3:11  secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro:
Ephe VulgSist 3:12  In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.
Ephe VulgSist 3:13  Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.
Ephe VulgSist 3:14  Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,
Ephe VulgSist 3:15  ex quo omnis paternitas in caelis, et in terra nominatur,
Ephe VulgSist 3:16  ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtutem corroborari per Spiritum eius in interiori homine,
Ephe VulgSist 3:17  Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati,
Ephe VulgSist 3:18  ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
Ephe VulgSist 3:19  scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Ephe VulgSist 3:20  Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:
Ephe VulgSist 3:21  Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Chapter 4
Ephe VulgSist 4:1  Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Ephe VulgSist 4:2  cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate,
Ephe VulgSist 4:3  soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
Ephe VulgSist 4:4  Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
Ephe VulgSist 4:6  Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Ephe VulgSist 4:7  Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Ephe VulgSist 4:8  Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
Ephe VulgSist 4:9  Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae?
Ephe VulgSist 4:10  Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
Ephe VulgSist 4:11  Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores
Ephe VulgSist 4:12  ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi:
Ephe VulgSist 4:13  donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi:
Ephe VulgSist 4:14  ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Ephe VulgSist 4:15  Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
Ephe VulgSist 4:16  ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate.
Ephe VulgSist 4:17  Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui,
Ephe VulgSist 4:18  tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,
Ephe VulgSist 4:19  qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.
Ephe VulgSist 4:21  si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu.
Ephe VulgSist 4:22  Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Ephe VulgSist 4:24  et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
Ephe VulgSist 4:25  Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
Ephe VulgSist 4:26  Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
Ephe VulgSist 4:28  qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Ephe VulgSist 4:29  Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Ephe VulgSist 4:30  Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in die redemptionis.
Ephe VulgSist 4:31  Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Ephe VulgSist 4:32  Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Chapter 5
Ephe VulgSist 5:1  Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi:
Ephe VulgSist 5:2  et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Ephe VulgSist 5:3  Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
Ephe VulgSist 5:4  aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
Ephe VulgSist 5:5  Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei.
Ephe VulgSist 5:6  Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Ephe VulgSist 5:8  Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Ephe VulgSist 5:9  fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate:
Ephe VulgSist 5:11  et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
Ephe VulgSist 5:12  Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Ephe VulgSist 5:13  Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
Ephe VulgSist 5:14  Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Ephe VulgSist 5:15  Videte itaque fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
Ephe VulgSist 5:16  sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Ephe VulgSist 5:17  Propterea nolite fieri imprudentes: sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
Ephe VulgSist 5:18  Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto,
Ephe VulgSist 5:19  loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino,
Ephe VulgSist 5:20  gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri.
Ephe VulgSist 5:23  quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclesiae: Ipse, salvator corporis eius.
Ephe VulgSist 5:24  Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Ephe VulgSist 5:25  Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Ephe VulgSist 5:26  ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae,
Ephe VulgSist 5:27  ut exhiberet ipse sibi in gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Ephe VulgSist 5:28  Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
Ephe VulgSist 5:29  Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
Ephe VulgSist 5:30  quia membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius.
Ephe VulgSist 5:31  Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.
Ephe VulgSist 5:32  Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Ephe VulgSist 5:33  Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
Chapter 6
Ephe VulgSist 6:1  Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est.
Ephe VulgSist 6:2  Honora patrem tuum, et matrem tuam. quod est mandatum primum in promissione:
Ephe VulgSist 6:3  ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
Ephe VulgSist 6:4  Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina, et correptione Domini.
Ephe VulgSist 6:5  Servi obedite dominis carnalibus cum timore, et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
Ephe VulgSist 6:6  non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
Ephe VulgSist 6:7  cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
Ephe VulgSist 6:8  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Ephe VulgSist 6:9  Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum, et vester Dominus est in caelis: et personarum acceptio non est apud eum.
Ephe VulgSist 6:10  De cetero fratres confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius.
Ephe VulgSist 6:11  Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Ephe VulgSist 6:12  quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.
Ephe VulgSist 6:13  Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Ephe VulgSist 6:14  State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae,
Ephe VulgSist 6:15  et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis:
Ephe VulgSist 6:16  in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
Ephe VulgSist 6:17  et galeam salutis assumite: et gladium spiritus (quod est verbum Dei)
Ephe VulgSist 6:18  per omnem orationem, et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis:
Ephe VulgSist 6:19  et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
Ephe VulgSist 6:20  pro quo legatione fungor in catena ista, ita ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
Ephe VulgSist 6:21  Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam: omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister in Domino:
Ephe VulgSist 6:22  quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Ephe VulgSist 6:23  Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Ephe VulgSist 6:24  Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.