Toggle notes
Chapter 1
Ephe | VulgHetz | 1:1 | Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. | |
Ephe | VulgHetz | 1:3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, | |
Ephe | VulgHetz | 1:4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. | |
Ephe | VulgHetz | 1:5 | Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, | |
Ephe | VulgHetz | 1:7 | In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius, | |
Ephe | VulgHetz | 1:9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, | |
Ephe | VulgHetz | 1:10 | in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso: | |
Ephe | VulgHetz | 1:11 | In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: | |
Ephe | VulgHetz | 1:13 | In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, | |
Ephe | VulgHetz | 1:14 | qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. | |
Ephe | VulgHetz | 1:15 | Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, | |
Ephe | VulgHetz | 1:17 | ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius: | |
Ephe | VulgHetz | 1:18 | illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis, | |
Ephe | VulgHetz | 1:19 | et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius, | |
Ephe | VulgHetz | 1:20 | quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: | |
Ephe | VulgHetz | 1:21 | supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. | |
Chapter 2
Ephe | VulgHetz | 2:2 | in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, | |
Ephe | VulgHetz | 2:3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: | |
Ephe | VulgHetz | 2:4 | Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, | |
Ephe | VulgHetz | 2:5 | et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati) | |
Ephe | VulgHetz | 2:7 | ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu. | |
Ephe | VulgHetz | 2:10 | Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. | |
Ephe | VulgHetz | 2:11 | Propter quod memores estote, quod aliquando vos Gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: | |
Ephe | VulgHetz | 2:12 | quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. | |
Ephe | VulgHetz | 2:13 | Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. | |
Ephe | VulgHetz | 2:14 | Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua: | |
Ephe | VulgHetz | 2:15 | legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, | |
Ephe | VulgHetz | 2:16 | et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. | |
Ephe | VulgHetz | 2:17 | Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. | |
Ephe | VulgHetz | 2:19 | Ergo iam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei: | |
Ephe | VulgHetz | 2:20 | superædificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: | |
Chapter 3
Ephe | VulgHetz | 3:3 | quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi: | |
Ephe | VulgHetz | 3:5 | quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu, | |
Ephe | VulgHetz | 3:6 | Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium: | |
Ephe | VulgHetz | 3:7 | Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius. | |
Ephe | VulgHetz | 3:8 | Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, In Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, | |
Ephe | VulgHetz | 3:9 | et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit. | |
Ephe | VulgHetz | 3:10 | ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, | |
Ephe | VulgHetz | 3:13 | Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. | |
Ephe | VulgHetz | 3:16 | ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, | |
Ephe | VulgHetz | 3:17 | Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati, | |
Ephe | VulgHetz | 3:18 | ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: | |
Ephe | VulgHetz | 3:19 | scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. | |
Ephe | VulgHetz | 3:20 | Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: | |
Chapter 4
Ephe | VulgHetz | 4:1 | Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, | |
Ephe | VulgHetz | 4:2 | cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, | |
Ephe | VulgHetz | 4:6 | Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. | |
Ephe | VulgHetz | 4:8 | Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. | |
Ephe | VulgHetz | 4:9 | Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? | |
Ephe | VulgHetz | 4:11 | Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores | |
Ephe | VulgHetz | 4:12 | ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: | |
Ephe | VulgHetz | 4:13 | donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: | |
Ephe | VulgHetz | 4:14 | ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. | |
Ephe | VulgHetz | 4:15 | Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: | |
Ephe | VulgHetz | 4:16 | ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate. | |
Ephe | VulgHetz | 4:17 | Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui, | |
Ephe | VulgHetz | 4:18 | tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, | |
Ephe | VulgHetz | 4:19 | qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. | |
Ephe | VulgHetz | 4:22 | deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. | |
Ephe | VulgHetz | 4:24 | et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis. | |
Ephe | VulgHetz | 4:25 | Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. | |
Ephe | VulgHetz | 4:28 | qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. | |
Ephe | VulgHetz | 4:29 | Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. | |
Ephe | VulgHetz | 4:30 | Et nolite constristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. | |
Ephe | VulgHetz | 4:31 | Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. | |
Chapter 5
Ephe | VulgHetz | 5:2 | et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. | |
Ephe | VulgHetz | 5:3 | Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: | |
Ephe | VulgHetz | 5:4 | aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. | |
Ephe | VulgHetz | 5:5 | Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. | |
Ephe | VulgHetz | 5:6 | Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. | |
Ephe | VulgHetz | 5:13 | Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. | |
Ephe | VulgHetz | 5:14 | Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. | |
Ephe | VulgHetz | 5:19 | loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino, | |
Ephe | VulgHetz | 5:20 | gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri. | |
Ephe | VulgHetz | 5:23 | quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclesiæ: Ipse, salvator corporis eius. | |
Ephe | VulgHetz | 5:25 | Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, | |
Ephe | VulgHetz | 5:27 | ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. | |
Ephe | VulgHetz | 5:28 | Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. | |
Ephe | VulgHetz | 5:29 | Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: | |
Ephe | VulgHetz | 5:31 | Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. | |
Chapter 6
Ephe | VulgHetz | 6:4 | Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina, et correptione Domini. | |
Ephe | VulgHetz | 6:5 | Servi obedite dominis carnalibus cum timore, et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: | |
Ephe | VulgHetz | 6:6 | non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, | |
Ephe | VulgHetz | 6:8 | scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. | |
Ephe | VulgHetz | 6:9 | Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum, et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. | |
Ephe | VulgHetz | 6:12 | quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. | |
Ephe | VulgHetz | 6:13 | Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare. | |
Ephe | VulgHetz | 6:16 | in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: | |
Ephe | VulgHetz | 6:18 | per omnem orationem, et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis: | |
Ephe | VulgHetz | 6:19 | et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: | |
Ephe | VulgHetz | 6:20 | pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. | |
Ephe | VulgHetz | 6:21 | Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam: omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister in Domino: | |
Ephe | VulgHetz | 6:22 | quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. | |