Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
Up
1 2 3 4 5 6
Toggle notes
Chapter 1
Ephe Vulgate 1:1  Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
Ephe Vulgate 1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Ephe Vulgate 1:3  benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
Ephe Vulgate 1:4  sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
Ephe Vulgate 1:5  qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
Ephe Vulgate 1:6  in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
Ephe Vulgate 1:7  in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
Ephe Vulgate 1:8  quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
Ephe Vulgate 1:9  ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
Ephe Vulgate 1:10  in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
Ephe Vulgate 1:11  in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
Ephe Vulgate 1:12  ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
Ephe Vulgate 1:13  in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
Ephe Vulgate 1:14  qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
Ephe Vulgate 1:15  propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
Ephe Vulgate 1:16  non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
Ephe Vulgate 1:17  ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
Ephe Vulgate 1:18  inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
Ephe Vulgate 1:19  et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
Ephe Vulgate 1:20  quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Ephe Vulgate 1:21  supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
Ephe Vulgate 1:22  et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
Ephe Vulgate 1:23  quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
Chapter 2
Ephe Vulgate 2:1  et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
Ephe Vulgate 2:2  in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
Ephe Vulgate 2:3  in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Ephe Vulgate 2:4  Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
Ephe Vulgate 2:5  et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
Ephe Vulgate 2:6  et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
Ephe Vulgate 2:7  ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
Ephe Vulgate 2:8  gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
Ephe Vulgate 2:10  ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
Ephe Vulgate 2:11  propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
Ephe Vulgate 2:12  quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
Ephe Vulgate 2:13  nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
Ephe Vulgate 2:14  ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
Ephe Vulgate 2:15  legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
Ephe Vulgate 2:16  et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
Ephe Vulgate 2:17  et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
Ephe Vulgate 2:18  quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
Ephe Vulgate 2:19  ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
Ephe Vulgate 2:20  superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
Ephe Vulgate 2:21  in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
Ephe Vulgate 2:22  in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
Chapter 3
Ephe Vulgate 3:1  huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
Ephe Vulgate 3:2  si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
Ephe Vulgate 3:3  quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
Ephe Vulgate 3:4  prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
Ephe Vulgate 3:5  quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
Ephe Vulgate 3:6  esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
Ephe Vulgate 3:7  cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
Ephe Vulgate 3:8  mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
Ephe Vulgate 3:9  et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
Ephe Vulgate 3:10  ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
Ephe Vulgate 3:11  secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
Ephe Vulgate 3:12  in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
Ephe Vulgate 3:13  propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
Ephe Vulgate 3:14  huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
Ephe Vulgate 3:15  ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
Ephe Vulgate 3:16  ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
Ephe Vulgate 3:17  habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
Ephe Vulgate 3:18  ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
Ephe Vulgate 3:19  scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
Ephe Vulgate 3:20  ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
Ephe Vulgate 3:21  ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
Chapter 4
Ephe Vulgate 4:1  obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
Ephe Vulgate 4:2  cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
Ephe Vulgate 4:3  solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
Ephe Vulgate 4:4  unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
Ephe Vulgate 4:6  unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
Ephe Vulgate 4:7  unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
Ephe Vulgate 4:8  propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
Ephe Vulgate 4:9  quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
Ephe Vulgate 4:10  qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
Ephe Vulgate 4:11  et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
Ephe Vulgate 4:12  ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
Ephe Vulgate 4:13  donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
Ephe Vulgate 4:14  ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
Ephe Vulgate 4:15  veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
Ephe Vulgate 4:16  ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
Ephe Vulgate 4:17  hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
Ephe Vulgate 4:18  tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
Ephe Vulgate 4:19  qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
Ephe Vulgate 4:21  si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Ephe Vulgate 4:22  deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
Ephe Vulgate 4:24  et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
Ephe Vulgate 4:25  propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
Ephe Vulgate 4:26  irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
Ephe Vulgate 4:28  qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
Ephe Vulgate 4:29  omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
Ephe Vulgate 4:30  et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
Ephe Vulgate 4:31  omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
Ephe Vulgate 4:32  estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Chapter 5
Ephe Vulgate 5:1  estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
Ephe Vulgate 5:2  et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
Ephe Vulgate 5:3  fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
Ephe Vulgate 5:4  aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
Ephe Vulgate 5:5  hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
Ephe Vulgate 5:6  nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
Ephe Vulgate 5:8  eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
Ephe Vulgate 5:9  fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
Ephe Vulgate 5:11  et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
Ephe Vulgate 5:12  quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
Ephe Vulgate 5:13  omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
Ephe Vulgate 5:14  propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
Ephe Vulgate 5:15  videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
Ephe Vulgate 5:17  propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
Ephe Vulgate 5:18  et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
Ephe Vulgate 5:19  loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
Ephe Vulgate 5:20  gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
Ephe Vulgate 5:23  quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
Ephe Vulgate 5:24  sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
Ephe Vulgate 5:25  viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
Ephe Vulgate 5:26  ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
Ephe Vulgate 5:27  ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
Ephe Vulgate 5:28  ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
Ephe Vulgate 5:29  nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
Ephe Vulgate 5:30  quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
Ephe Vulgate 5:31  propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Ephe Vulgate 5:32  sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
Ephe Vulgate 5:33  verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Chapter 6
Ephe Vulgate 6:1  filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
Ephe Vulgate 6:2  honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
Ephe Vulgate 6:4  et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
Ephe Vulgate 6:5  servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
Ephe Vulgate 6:6  non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
Ephe Vulgate 6:7  cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
Ephe Vulgate 6:8  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
Ephe Vulgate 6:9  et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
Ephe Vulgate 6:10  de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
Ephe Vulgate 6:11  induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
Ephe Vulgate 6:12  quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
Ephe Vulgate 6:13  propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
Ephe Vulgate 6:14  state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Ephe Vulgate 6:15  et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
Ephe Vulgate 6:16  in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
Ephe Vulgate 6:17  et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
Ephe Vulgate 6:18  per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Ephe Vulgate 6:19  et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
Ephe Vulgate 6:20  pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
Ephe Vulgate 6:21  ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
Ephe Vulgate 6:22  quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
Ephe Vulgate 6:23  pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
Ephe Vulgate 6:24  gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione