Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Chapter 1
Zech VulgSist 1:1  In mense octavo in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae filii Addo, prophetam, dicens:
Zech VulgSist 1:2  Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
Zech VulgSist 1:3  Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum: et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
Zech VulgSist 1:4  Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Zech VulgSist 1:5  Patres vestri ubi sunt? et prophetae numquid in sempiternum vivent?
Zech VulgSist 1:6  Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras fecit nobis.
Zech VulgSist 1:7  In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens:
Zech VulgSist 1:8  Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii, et albi.
Zech VulgSist 1:9  Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec.
Zech VulgSist 1:10  Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt, quos misit Dominus ut perambulent terram.
Zech VulgSist 1:11  Et responderunt Angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
Zech VulgSist 1:12  Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum usquequo tu non misereberis Ierusalem, et urbium Iuda, quibus iratus es? iste iam septuagesimus annus est.
Zech VulgSist 1:13  Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
Zech VulgSist 1:14  Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem, et Sion zelo magno.
Zech VulgSist 1:15  Et ira magna ego irascor super gentes opulentas: quia ego iratus sum parum, ipsae vero adiuverunt in malum.
Zech VulgSist 1:16  Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis: et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
Zech VulgSist 1:17  Adhuc, clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis: et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Ierusalem.
Zech VulgSist 1:18  Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quattuor cornua.
Zech VulgSist 1:19  Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iuda, et Israel, et Ierusalem.
Zech VulgSist 1:21  Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iuda per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut deiiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam.
Chapter 2
Zech VulgSist 2:1  Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.
Zech VulgSist 2:2  Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius.
Zech VulgSist 2:3  Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius.
Zech VulgSist 2:4  Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum, et iumentorum in medio eius.
Zech VulgSist 2:5  Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius.
Zech VulgSist 2:6  O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
Zech VulgSist 2:7  O Sion, fuge quae habitas apud filiam Babylonis:
Zech VulgSist 2:8  quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
Zech VulgSist 2:9  quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Zech VulgSist 2:10  Lauda, et laetare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Zech VulgSist 2:11  Et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Zech VulgSist 2:12  Et possidebit Dominus Iuda partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem.
Zech VulgSist 2:13  Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
Chapter 3
Zech VulgSist 3:1  Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei.
Zech VulgSist 3:2  Et dixit Dominus ad satan: Increpet Dominus te Satan: et increpet Dominus te, qui elegit Ierusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?
Zech VulgSist 3:3  Et Iesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli.
Zech VulgSist 3:4  Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
Zech VulgSist 3:5  Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput eius. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.
Zech VulgSist 3:7  Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt.
Zech VulgSist 3:8  Audi Iesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. ecce enim ego ADDUCAM SERVUM MEUM ORIENTEM.
Zech VulgSist 3:9  Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego celabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
Zech VulgSist 3:10  In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem, et subter ficum.
Chapter 4
Zech VulgSist 4:1  Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo.
Zech VulgSist 4:2  Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud: et septem infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
Zech VulgSist 4:3  Et duae olivae super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris eius.
Zech VulgSist 4:4  Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi?
Zech VulgSist 4:5  Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi.
Zech VulgSist 4:6  Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Zech VulgSist 4:7  Quis tu mons magne coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae eius.
Zech VulgSist 4:9  Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
Zech VulgSist 4:10  Quis enim despexit dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Zech VulgSist 4:11  Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius?
Zech VulgSist 4:12  Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt iuxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro?
Zech VulgSist 4:13  Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi.
Zech VulgSist 4:14  Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.
Chapter 5
Zech VulgSist 5:1  Et conversus sum, et levavi oculos meos: et vidi, et ecce volumen volans.
Zech VulgSist 5:2  Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo eius viginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum.
Zech VulgSist 5:3  Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur: et omnis iurans, ex hoc similiter iudicabitur.
Zech VulgSist 5:4  Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam, et ligna eius, et lapides eius.
Zech VulgSist 5:5  Et egressus est angelus, qui loquebatur in me: et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur.
Zech VulgSist 5:6  Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra.
Zech VulgSist 5:7  Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae.
Zech VulgSist 5:8  Et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os eius.
Zech VulgSist 5:9  Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi: et levaverunt amphoram inter terram, et caelum.
Zech VulgSist 5:10  Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram?
Zech VulgSist 5:11  Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
Chapter 6
Zech VulgSist 6:1  Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium: et montes, montes aerei.
Zech VulgSist 6:2  In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
Zech VulgSist 6:3  et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii, et fortes.
Zech VulgSist 6:4  Et respondi, et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec, domine mi?
Zech VulgSist 6:5  Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae.
Zech VulgSist 6:6  In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram Aquilonis: et albi egressi sunt post eos: et varii egressi sunt ad terram Austri.
Zech VulgSist 6:7  Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire, et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram. et perambulaverunt terram.
Zech VulgSist 6:8  Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis.
Zech VulgSist 6:10  Sume a transmigratione ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia; et venies tu in die illa, et intrabis domum Iosiae, filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone.
Zech VulgSist 6:11  Et sumes aurum, et argentum: et facies coronas, et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni,
Zech VulgSist 6:12  et loqueris ad eum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: ECCE VIR ORIENS NOMEN EIUS: et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino.
Zech VulgSist 6:13  Et ipse extruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.
Zech VulgSist 6:14  Et coronae erunt Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hem, filio Sophoniae, memoriale in templo Domini.
Zech VulgSist 6:15  Et qui procul sunt, venient, et aedificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
Chapter 7
Zech VulgSist 7:1  Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Zech VulgSist 7:2  Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Rogommelech, et viri, qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini:
Zech VulgSist 7:3  ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis loquentes: numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut iam feci multis annis?
Zech VulgSist 7:4  Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:
Zech VulgSist 7:5  Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid ieiunium ieiunastis mihi?
Zech VulgSist 7:6  et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis?
Zech VulgSist 7:7  Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur, ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?
Zech VulgSist 7:8  Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens:
Zech VulgSist 7:9  Haec ait Dominus exercituum, dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam, et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Zech VulgSist 7:10  Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Zech VulgSist 7:11  Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Zech VulgSist 7:12  Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Zech VulgSist 7:13  Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Zech VulgSist 7:14  Et dispersi eos per omnia regna, quae nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
Chapter 8
Zech VulgSist 8:2  Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.
Zech VulgSist 8:3  Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Ierusalem: et vocabitur Ierusalem Civitas veritatis, et Mons Domini exercituum mons sanctificatus.
Zech VulgSist 8:4  Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes, et anus in plateis Ierusalem: et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum.
Zech VulgSist 8:5  Et plateae civitatis complebuntur infantibus, et puellis ludentibus in plateis eius.
Zech VulgSist 8:6  Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus exercituum?
Zech VulgSist 8:7  Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et de terra Occasus solis.
Zech VulgSist 8:8  Et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate, et in iustitia.
Zech VulgSist 8:9  Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.
Zech VulgSist 8:10  Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces iumentorum erat, neque introeunti, neque exeunti erat pax prae tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.
Zech VulgSist 8:11  Nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius, dicit Dominus exercituum,
Zech VulgSist 8:12  sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caeli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi huius universa haec.
Zech VulgSist 8:13  Et erit: sicut eratis maledictio in Gentibus, domus Iuda, et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestrae.
Zech VulgSist 8:14  Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,
Zech VulgSist 8:15  et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Iuda, et Ierusalem: nolite timere.
Zech VulgSist 8:16  Haec sunt ergo verba, quae facietis: Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: veritatem, et iudicium pacis iudicate in portis vestris.
Zech VulgSist 8:17  Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt, quae odi, dicit Dominus.
Zech VulgSist 8:18  Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:
Zech VulgSist 8:19  Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium, et laetitiam, et in sollemnitates praeclaras: veritatem tantum, et pacem diligite.
Zech VulgSist 8:20  Haec dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis,
Zech VulgSist 8:21  et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum: vadam etiam ego.
Zech VulgSist 8:22  Et venient populi multi, et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem, et deprecandam faciem Domini.
Zech VulgSist 8:23  Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis Gentium, et apprehendent fimbriam viri Iudaei, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
Chapter 9
Zech VulgSist 9:1  Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei eius: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel.
Zech VulgSist 9:2  Emath quoque in terminis eius, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
Zech VulgSist 9:3  Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
Zech VulgSist 9:4  Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem eius, et haec igne devorabitur.
Zech VulgSist 9:5  Videbit Ascalon, et timebit: et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes eius: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Zech VulgSist 9:6  Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
Zech VulgSist 9:7  Et auferam sanguinem eius de ore eius, et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
Zech VulgSist 9:8  Et circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi euntes et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis.
Zech VulgSist 9:9  Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem: ECCE REX TUUS veniet tibi iustus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae.
Zech VulgSist 9:10  Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem Gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.
Zech VulgSist 9:11  Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
Zech VulgSist 9:12  Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuncians duplicia reddam tibi.
Zech VulgSist 9:13  Quoniam extendi mihi Iuda quasi arcum, implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia: et ponam te quasi gladium fortium.
Zech VulgSist 9:14  Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur, iaculum eius: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri.
Zech VulgSist 9:15  Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subiicient lapidibus fundae: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.
Zech VulgSist 9:16  Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui: quia lapides sancti elevabuntur super terram eius.
Zech VulgSist 9:17  Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?
Chapter 10
Zech VulgSist 10:1  Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
Zech VulgSist 10:2  Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra: et vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
Zech VulgSist 10:3  Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Iuda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello.
Zech VulgSist 10:4  Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Zech VulgSist 10:5  Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio: et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
Zech VulgSist 10:6  Et confortabo domum Iuda, et domum Ioseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
Zech VulgSist 10:7  Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et laetabuntur, et exultabit cor eorum in Domino.
Zech VulgSist 10:8  Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
Zech VulgSist 10:9  Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur.
Zech VulgSist 10:10  Et reducam eos de Terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad Terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:
Zech VulgSist 10:11  et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet.
Zech VulgSist 10:12  Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt, dicit Dominus.
Chapter 11
Zech VulgSist 11:1  Aperi Libane portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
Zech VulgSist 11:2  Ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.
Zech VulgSist 11:3  Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
Zech VulgSist 11:4  Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis,
Zech VulgSist 11:5  quae qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
Zech VulgSist 11:6  Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum.
Zech VulgSist 11:7  Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis: et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.
Zech VulgSist 11:8  Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis: siquidem et anima eorum variavit in me.
Zech VulgSist 11:9  Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur: et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
Zech VulgSist 11:10  Et tuli virgam meam, quae vocabatur Decus, et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
Zech VulgSist 11:11  Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est.
Zech VulgSist 11:12  Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
Zech VulgSist 11:13  Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos: et proieci illos in domum Domini ad statuarium.
Zech VulgSist 11:14  Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iuda, et Israel.
Zech VulgSist 11:15  Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
Zech VulgSist 11:16  Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
Zech VulgSist 11:17  O pastor, et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius: brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur.
Chapter 12
Zech VulgSist 12:1  Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:
Zech VulgSist 12:2  Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu: sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem.
Zech VulgSist 12:3  Et erit: In die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes, qui levabunt eum, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna terrae.
Zech VulgSist 12:4  In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem eius in amentiam: et super domum Iuda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate.
Zech VulgSist 12:5  Et dicent duces Iuda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum.
Zech VulgSist 12:6  In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut faciem ignis in foeno: et devorabunt ad dexteram, et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem.
Zech VulgSist 12:7  Et salvabit Dominus tabernacula Iuda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Ierusalem contra Iuda.
Zech VulgSist 12:8  In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
Zech VulgSist 12:9  Et erit in die illa: quaeram conterere omnes Gentes, quae veniunt contra Ierusalem.
Zech VulgSist 12:10  Et effundam super domum David, et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
Zech VulgSist 12:11  In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
Zech VulgSist 12:12  Et planget terra: familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum:
Zech VulgSist 12:13  familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum.
Zech VulgSist 12:14  Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum.
Chapter 13
Zech VulgSist 13:1  In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae.
Zech VulgSist 13:2  Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
Zech VulgSist 13:3  Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius, et mater eius, qui genuerunt eum: Non vives: quia mendacium locutus es in nomine Domini. et configent eum pater eius, et mater eius, genitores eius, cum prophetaverit.
Zech VulgSist 13:4  Et erit: In die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur:
Zech VulgSist 13:5  sed dicet: Non sum propheta, homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Zech VulgSist 13:6  Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me.
Zech VulgSist 13:7  Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.
Zech VulgSist 13:8  Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea.
Zech VulgSist 13:9  Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum: et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Et dicam: Populus meus es; et ipse dicet: Dominus Deus meus.
Chapter 14
Zech VulgSist 14:1  Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
Zech VulgSist 14:2  Et congregabo omnes Gentes ad Ierusalem in praelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
Zech VulgSist 14:3  Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra Gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis.
Zech VulgSist 14:4  Et stabunt pedes eius in die illa super Montem olivarum, qui est contra Ierusalem ad Orientem: et scindetur Mons olivarum ex media parte sui ad Orientem, et ad Occidentem praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad Aquilonem, et medium eius ad Meridiem.
Zech VulgSist 14:5  Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Zech VulgSist 14:6  Et erit in die illa: Non erit lux, sed frigus et gelu.
Zech VulgSist 14:7  Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.
Zech VulgSist 14:8  Et erit in die illa: Exibunt aquae vivae de Ierusalem: medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum: in aestate et in hieme erunt.
Zech VulgSist 14:9  Et erit Dominus Rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum.
Zech VulgSist 14:10  Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad Austrum Ierusalem: et exaltabitur, et habitabitur in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum: et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
Zech VulgSist 14:11  Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius: sed sedebit Ierusalem secura.
Zech VulgSist 14:12  Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes Gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.
Zech VulgSist 14:13  In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus eius super manum proximi sui.
Zech VulgSist 14:14  Sed et Iuda pugnabit adversus Ierusalem: et congregabuntur divitiae omnium Gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis.
Zech VulgSist 14:15  Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.
Zech VulgSist 14:16  Et omnes, qui reliqui fuerint de universis Gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.
Zech VulgSist 14:17  Et erit: Qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
Zech VulgSist 14:18  Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes Gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
Zech VulgSist 14:19  Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium Gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
Zech VulgSist 14:20  In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
Zech VulgSist 14:21  Et erit omnis lebes in Ierusalem, et in Iuda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.