Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HOSEA
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Chapter 1
Hose VulgSist 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziae, Ioathan, Achaz, Ezechiae regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
Hose VulgSist 1:2  Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
Hose VulgSist 1:3  Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
Hose VulgSist 1:4  Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
Hose VulgSist 1:5  Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.
Hose VulgSist 1:6  Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
Hose VulgSist 1:7  Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
Hose VulgSist 1:8  Et ablactavit eam, quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
Hose VulgSist 1:9  Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus.
Hose VulgSist 1:10  Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
Hose VulgSist 1:11  Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.
Chapter 2
Hose VulgSist 2:1  Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestrae, Misericordiam consecuta.
Hose VulgSist 2:2  Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.
Hose VulgSist 2:3  Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
Hose VulgSist 2:4  Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt.
Hose VulgSist 2:5  quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Hose VulgSist 2:6  Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Hose VulgSist 2:7  Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
Hose VulgSist 2:8  Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.
Hose VulgSist 2:9  Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam eius.
Hose VulgSist 2:10  Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea:
Hose VulgSist 2:11  et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius.
Hose VulgSist 2:12  Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hae, meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
Hose VulgSist 2:13  Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
Hose VulgSist 2:14  Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius.
Hose VulgSist 2:15  Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suae, et iuxta dies ascensionis suae de Terra Aegypti.
Hose VulgSist 2:16  Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baalim.
Hose VulgSist 2:17  Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
Hose VulgSist 2:18  Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter.
Hose VulgSist 2:19  Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus.
Hose VulgSist 2:20  Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus.
Hose VulgSist 2:21  Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.
Hose VulgSist 2:22  Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et haec exaudient Iezrahel.
Hose VulgSist 2:23  Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quae fuit Absque misericordia.
Hose VulgSist 2:24  Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.
Chapter 3
Hose VulgSist 3:1  Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
Hose VulgSist 3:2  Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei.
Hose VulgSist 3:3  Et dixi ad eam: Dies multos expectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego expectabo te.
Hose VulgSist 3:4  quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
Hose VulgSist 3:5  et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum eius in novissimo dierum.
Chapter 4
Hose VulgSist 4:1  Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
Hose VulgSist 4:2  Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
Hose VulgSist 4:3  Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli: et pisces maris congregabuntur.
Hose VulgSist 4:4  Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti.
Hose VulgSist 4:5  Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam.
Hose VulgSist 4:6  Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
Hose VulgSist 4:7  Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo.
Hose VulgSist 4:8  Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
Hose VulgSist 4:9  Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei.
Hose VulgSist 4:10  Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
Hose VulgSist 4:12  Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
Hose VulgSist 4:13  Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt.
Hose VulgSist 4:14  Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit.
Hose VulgSist 4:15  Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus.
Hose VulgSist 4:16  Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
Hose VulgSist 4:18  Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius.
Hose VulgSist 4:19  Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.
Chapter 5
Hose VulgSist 5:1  Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor.
Hose VulgSist 5:2  Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum.
Hose VulgSist 5:3  Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.
Hose VulgSist 5:4  Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
Hose VulgSist 5:5  Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iuda cum eis.
Hose VulgSist 5:6  In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
Hose VulgSist 5:7  In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis.
Hose VulgSist 5:8  Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin.
Hose VulgSist 5:9  Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem.
Hose VulgSist 5:10  Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam.
Hose VulgSist 5:11  Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio: quoniam coepit abire post sordes.
Hose VulgSist 5:12  Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Iuda.
Hose VulgSist 5:13  Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
Hose VulgSist 5:14  Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat.
Hose VulgSist 5:15  Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.
Chapter 6
Hose VulgSist 6:1  In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum:
Hose VulgSist 6:2  quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos.
Hose VulgSist 6:3  Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.
Hose VulgSist 6:4  Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
Hose VulgSist 6:5  Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur.
Hose VulgSist 6:6  Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta.
Hose VulgSist 6:7  Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi praevaricati sunt in me.
Hose VulgSist 6:8  Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
Hose VulgSist 6:9  Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichen: quia scelus operati sunt.
Hose VulgSist 6:10  In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel.
Hose VulgSist 6:11  Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
Chapter 7
Hose VulgSist 7:1  Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est, spolians latrunculus foris.
Hose VulgSist 7:2  Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suae, coram facie mea factae sunt.
Hose VulgSist 7:3  In malitia sua laetificaverunt regem: et in mendaciis suis principes.
Hose VulgSist 7:4  Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
Hose VulgSist 7:5  Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus.
Hose VulgSist 7:6  Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae.
Hose VulgSist 7:7  Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me.
Hose VulgSist 7:8  Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
Hose VulgSist 7:9  Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
Hose VulgSist 7:10  Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.
Hose VulgSist 7:11  Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
Hose VulgSist 7:12  Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem caeli detraham eos, caedam eos secundum auditionem coetus eorum.
Hose VulgSist 7:13  Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
Hose VulgSist 7:14  Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me.
Hose VulgSist 7:15  Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam.
Hose VulgSist 7:16  Reversi sunt ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in Terra Aegypti.
Chapter 8
Hose VulgSist 8:1  In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.
Hose VulgSist 8:3  Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.
Hose VulgSist 8:4  Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:
Hose VulgSist 8:5  proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?
Hose VulgSist 8:6  Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
Hose VulgSist 8:7  Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
Hose VulgSist 8:8  Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Hose VulgSist 8:9  Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.
Hose VulgSist 8:10  Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.
Hose VulgSist 8:11  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factae sunt ei arae in delictum.
Hose VulgSist 8:12  Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.
Hose VulgSist 8:13  Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
Hose VulgSist 8:14  Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra: et Iuda multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
Chapter 9
Hose VulgSist 9:1  Noli laetari Israel, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Hose VulgSist 9:2  Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
Hose VulgSist 9:3  Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
Hose VulgSist 9:4  Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animae ipsorum, non intrabit in domum Domini.
Hose VulgSist 9:5  Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
Hose VulgSist 9:6  Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum.
Hose VulgSist 9:7  Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae.
Hose VulgSist 9:8  Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius.
Hose VulgSist 9:9  Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
Hose VulgSist 9:10  Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, quae dilexerunt.
Hose VulgSist 9:11  Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
Hose VulgSist 9:12  Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et vae eis cum recessero ab eis.
Hose VulgSist 9:13  Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
Hose VulgSist 9:14  Da eis Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
Hose VulgSist 9:15  Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes.
Hose VulgSist 9:16  Percussus est Ephraim, radix eorum exiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
Hose VulgSist 9:17  Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus.
Chapter 10
Hose VulgSist 10:1  Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulachris.
Hose VulgSist 10:2  Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum.
Hose VulgSist 10:3  Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis?
Hose VulgSist 10:4  Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.
Hose VulgSist 10:5  Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae: quia luxit super eum populus eius, et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo.
Hose VulgSist 10:6  Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.
Hose VulgSist 10:7  Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.
Hose VulgSist 10:8  Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos.
Hose VulgSist 10:9  Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.
Hose VulgSist 10:10  Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
Hose VulgSist 10:11  Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iuda, confringet sibi sulcos Iacob.
Hose VulgSist 10:12  Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiae, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam.
Hose VulgSist 10:13  Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
Hose VulgSist 10:14  Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.
Hose VulgSist 10:15  Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.
Chapter 11
Hose VulgSist 11:1  Sicut mane transiit, pertransit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum.
Hose VulgSist 11:2  Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant.
Hose VulgSist 11:3  Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.
Hose VulgSist 11:4  In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.
Hose VulgSist 11:5  Non revertetur in Terram Aegypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.
Hose VulgSist 11:6  Coepit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.
Hose VulgSist 11:7  Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
Hose VulgSist 11:8  Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.
Hose VulgSist 11:9  Non faciam furorem irae meae: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
Hose VulgSist 11:10  Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
Hose VulgSist 11:11  Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
Hose VulgSist 11:12  Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
Chapter 12
Hose VulgSist 12:1  Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat.
Hose VulgSist 12:2  Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei.
Hose VulgSist 12:3  In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo.
Hose VulgSist 12:4  Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
Hose VulgSist 12:5  Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius.
Hose VulgSist 12:6  Et tu ad Dominum Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
Hose VulgSist 12:7  Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit.
Hose VulgSist 12:8  Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi.
Hose VulgSist 12:9  Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
Hose VulgSist 12:10  Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
Hose VulgSist 12:11  Si Galaad idolum, ergo frustra errant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:
Hose VulgSist 12:12  Fugit Iacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxorem, et in uxore servavit.
Hose VulgSist 12:13  In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto: et in propheta servatus est.
Hose VulgSist 12:14  Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus Deus suus.
Chapter 13
Hose VulgSist 13:1  Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.
Hose VulgSist 13:2  Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.
Hose VulgSist 13:3  Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
Hose VulgSist 13:4  Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Aegypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
Hose VulgSist 13:6  Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
Hose VulgSist 13:7  Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.
Hose VulgSist 13:8  Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.
Hose VulgSist 13:9  Perditio tu Israel: tantummodo in me auxilium tuum.
Hose VulgSist 13:10  Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.
Hose VulgSist 13:11  Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
Hose VulgSist 13:12  Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
Hose VulgSist 13:13  Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
Hose VulgSist 13:14  De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis.
Hose VulgSist 13:15  Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
Chapter 14
Hose VulgSist 14:1  Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae eius discindantur.
Hose VulgSist 14:2  Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua.
Hose VulgSist 14:3  Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
Hose VulgSist 14:4  Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli.
Hose VulgSist 14:5  Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
Hose VulgSist 14:6  Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.
Hose VulgSist 14:7  Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.
Hose VulgSist 14:8  Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani.
Hose VulgSist 14:9  Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est.
Hose VulgSist 14:10  Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis.