Toggle notes
Chapter 1
Hose | VulgHetz | 1:1 | Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. | |
Hose | VulgHetz | 1:2 | Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. | |
Hose | VulgHetz | 1:4 | Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel. | |
Hose | VulgHetz | 1:6 | Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum. | |
Hose | VulgHetz | 1:7 | Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. | |
Hose | VulgHetz | 1:9 | Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester. | |
Hose | VulgHetz | 1:10 | Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. | |
Chapter 2
Hose | VulgHetz | 2:1 | Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ, Misericordiam consecuta. | |
Hose | VulgHetz | 2:2 | Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. | |
Hose | VulgHetz | 2:3 | Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti. | |
Hose | VulgHetz | 2:5 | quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. | |
Hose | VulgHetz | 2:6 | Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. | |
Hose | VulgHetz | 2:7 | Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. | |
Hose | VulgHetz | 2:8 | Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. | |
Hose | VulgHetz | 2:9 | Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius. | |
Hose | VulgHetz | 2:10 | Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea: | |
Hose | VulgHetz | 2:11 | et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius. | |
Hose | VulgHetz | 2:12 | Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. | |
Hose | VulgHetz | 2:13 | Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. | |
Hose | VulgHetz | 2:14 | Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius. | |
Hose | VulgHetz | 2:15 | Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti. | |
Hose | VulgHetz | 2:16 | Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali. | |
Hose | VulgHetz | 2:18 | Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. | |
Hose | VulgHetz | 2:19 | Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus. | |
Hose | VulgHetz | 2:21 | Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. | |
Chapter 3
Hose | VulgHetz | 3:1 | Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. | |
Hose | VulgHetz | 3:3 | Et dixi ad eam: Dies multos expectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego expectabo te. | |
Hose | VulgHetz | 3:4 | quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. | |
Chapter 4
Hose | VulgHetz | 4:1 | Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. | |
Hose | VulgHetz | 4:2 | Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. | |
Hose | VulgHetz | 4:3 | Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli: sed et pisces maris congregabuntur. | |
Hose | VulgHetz | 4:4 | Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. | |
Hose | VulgHetz | 4:6 | Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. | |
Hose | VulgHetz | 4:7 | Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. | |
Hose | VulgHetz | 4:9 | Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei. | |
Hose | VulgHetz | 4:10 | Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. | |
Hose | VulgHetz | 4:12 | Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. | |
Hose | VulgHetz | 4:13 | Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. | |
Hose | VulgHetz | 4:14 | Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. | |
Hose | VulgHetz | 4:15 | Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus. | |
Hose | VulgHetz | 4:16 | Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. | |
Hose | VulgHetz | 4:18 | Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius. | |
Chapter 5
Hose | VulgHetz | 5:1 | Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. | |
Hose | VulgHetz | 5:3 | Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel. | |
Hose | VulgHetz | 5:4 | Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. | |
Hose | VulgHetz | 5:5 | Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iudas cum eis. | |
Hose | VulgHetz | 5:6 | In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis. | |
Hose | VulgHetz | 5:7 | In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. | |
Hose | VulgHetz | 5:8 | Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin. | |
Hose | VulgHetz | 5:9 | Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem. | |
Hose | VulgHetz | 5:10 | Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam. | |
Hose | VulgHetz | 5:13 | Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. | |
Hose | VulgHetz | 5:14 | Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat. | |
Chapter 6
Hose | VulgHetz | 6:3 | Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. | |
Hose | VulgHetz | 6:4 | Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. | |
Hose | VulgHetz | 6:5 | Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. | |
Hose | VulgHetz | 6:6 | Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta. | |
Hose | VulgHetz | 6:9 | Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. | |
Hose | VulgHetz | 6:10 | In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel. | |
Chapter 7
Hose | VulgHetz | 7:1 | Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. | |
Hose | VulgHetz | 7:2 | Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt. | |
Hose | VulgHetz | 7:4 | Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. | |
Hose | VulgHetz | 7:5 | Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus. | |
Hose | VulgHetz | 7:6 | Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ. | |
Hose | VulgHetz | 7:7 | Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me. | |
Hose | VulgHetz | 7:8 | Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. | |
Hose | VulgHetz | 7:9 | Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. | |
Hose | VulgHetz | 7:10 | Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his. | |
Hose | VulgHetz | 7:11 | Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. | |
Hose | VulgHetz | 7:12 | Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. | |
Hose | VulgHetz | 7:13 | Væ eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia. | |
Hose | VulgHetz | 7:14 | Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me. | |
Chapter 8
Hose | VulgHetz | 8:1 | In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. | |
Hose | VulgHetz | 8:4 | Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent: | |
Hose | VulgHetz | 8:5 | proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari? | |
Hose | VulgHetz | 8:6 | Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. | |
Hose | VulgHetz | 8:7 | Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. | |
Hose | VulgHetz | 8:9 | Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus. | |
Hose | VulgHetz | 8:10 | Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum. | |
Hose | VulgHetz | 8:13 | Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. | |
Chapter 9
Hose | VulgHetz | 9:1 | Noli lætari Israel, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. | |
Hose | VulgHetz | 9:3 | Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit. | |
Hose | VulgHetz | 9:4 | Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum, non intrabit in domum Domini. | |
Hose | VulgHetz | 9:6 | Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum. | |
Hose | VulgHetz | 9:7 | Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. | |
Hose | VulgHetz | 9:8 | Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius. | |
Hose | VulgHetz | 9:9 | Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. | |
Hose | VulgHetz | 9:10 | Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneæ in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, quæ dilexerunt. | |
Hose | VulgHetz | 9:12 | Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et væ eis cum recessero ab eis. | |
Hose | VulgHetz | 9:13 | Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. | |
Hose | VulgHetz | 9:15 | Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes. | |
Hose | VulgHetz | 9:16 | Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. | |
Chapter 10
Hose | VulgHetz | 10:1 | Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulachris. | |
Hose | VulgHetz | 10:2 | Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. | |
Hose | VulgHetz | 10:3 | Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis? | |
Hose | VulgHetz | 10:4 | Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri. | |
Hose | VulgHetz | 10:5 | Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ: quia luxit super eum populus eius, et æditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo. | |
Hose | VulgHetz | 10:6 | Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua. | |
Hose | VulgHetz | 10:8 | Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos. | |
Hose | VulgHetz | 10:9 | Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis. | |
Hose | VulgHetz | 10:10 | Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. | |
Hose | VulgHetz | 10:11 | Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob. | |
Hose | VulgHetz | 10:12 | Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiæ, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam. | |
Hose | VulgHetz | 10:13 | Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. | |
Hose | VulgHetz | 10:14 | Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa. | |
Chapter 11
Hose | VulgHetz | 11:1 | Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum. | |
Hose | VulgHetz | 11:2 | Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant. | |
Hose | VulgHetz | 11:3 | Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos. | |
Hose | VulgHetz | 11:4 | In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur. | |
Hose | VulgHetz | 11:5 | Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti. | |
Hose | VulgHetz | 11:6 | Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum. | |
Hose | VulgHetz | 11:7 | Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. | |
Hose | VulgHetz | 11:8 | Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. | |
Hose | VulgHetz | 11:9 | Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. | |
Hose | VulgHetz | 11:10 | Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. | |
Hose | VulgHetz | 11:11 | Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. | |
Chapter 12
Hose | VulgHetz | 12:1 | Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat. | |
Hose | VulgHetz | 12:2 | Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei. | |
Hose | VulgHetz | 12:3 | In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo. | |
Hose | VulgHetz | 12:4 | Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. | |
Hose | VulgHetz | 12:6 | Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper. | |
Hose | VulgHetz | 12:8 | Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi. | |
Hose | VulgHetz | 12:9 | Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. | |
Hose | VulgHetz | 12:10 | Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. | |
Hose | VulgHetz | 12:11 | Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri: | |
Hose | VulgHetz | 12:12 | Fugit Iacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit. | |
Chapter 13
Hose | VulgHetz | 13:2 | Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes. | |
Hose | VulgHetz | 13:3 | Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. | |
Hose | VulgHetz | 13:4 | Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. | |
Hose | VulgHetz | 13:6 | Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. | |
Hose | VulgHetz | 13:8 | Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos. | |
Hose | VulgHetz | 13:10 | Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes. | |
Hose | VulgHetz | 13:13 | Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. | |
Hose | VulgHetz | 13:14 | De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis. | |
Chapter 14
Hose | VulgHetz | 14:1 | Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ eius discindantur. | |
Hose | VulgHetz | 14:3 | Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum. | |
Hose | VulgHetz | 14:4 | Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli. | |
Hose | VulgHetz | 14:5 | Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. | |
Hose | VulgHetz | 14:8 | Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani. | |
Hose | VulgHetz | 14:9 | Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est. | |