Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
Esth Vulgate 1:1  in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias
Esth Vulgate 1:2  quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit
Esth Vulgate 1:3  tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se
Esth Vulgate 1:4  ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebus
Esth Vulgate 1:5  cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat
Esth Vulgate 1:6  et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat
Esth Vulgate 1:7  bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur
Esth Vulgate 1:8  nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet
Esth Vulgate 1:9  Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat
Esth Vulgate 1:10  itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius ministrabant
Esth Vulgate 1:11  ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde
Esth Vulgate 1:12  quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus
Esth Vulgate 1:13  interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum
Esth Vulgate 1:14  erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant
Esth Vulgate 1:15  cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
Esth Vulgate 1:16  responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
Esth Vulgate 1:17  egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit
Esth Vulgate 1:18  atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Esth Vulgate 1:19  et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat
Esth Vulgate 1:20  et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suis
Esth Vulgate 1:21  placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum Mamuchan
Esth Vulgate 1:22  et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari
Chapter 2
Esth Vulgate 2:1  his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset
Esth Vulgate 2:2  dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi puellae virgines ac speciosae
Esth Vulgate 2:3  et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria
Esth Vulgate 2:4  et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri
Esth Vulgate 2:5  erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
Esth Vulgate 2:6  qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
Esth Vulgate 2:7  qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam
Esth Vulgate 2:8  cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum
Esth Vulgate 2:9  quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret
Esth Vulgate 2:10  quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
Esth Vulgate 2:11  qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret
Esth Vulgate 2:12  cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur
Esth Vulgate 2:13  ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant
Esth Vulgate 2:14  et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
Esth Vulgate 2:15  evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur
Esth Vulgate 2:16  ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius
Esth Vulgate 2:17  et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi
Esth Vulgate 2:18  et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem
Esth Vulgate 2:19  cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis ianuam
Esth Vulgate 2:20  necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
Esth Vulgate 2:21  eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum
Esth Vulgate 2:22  quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
Esth Vulgate 2:23  quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege
Chapter 3
Esth Vulgate 3:1  post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat
Esth Vulgate 3:2  cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum
Esth Vulgate 3:3  cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis
Esth Vulgate 3:4  cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum
Esth Vulgate 3:5  quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde
Esth Vulgate 3:6  et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem
Esth Vulgate 3:7  mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar
Esth Vulgate 3:8  dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
Esth Vulgate 3:9  si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae
Esth Vulgate 3:10  tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
Esth Vulgate 3:11  dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet
Esth Vulgate 3:12  vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo
Esth Vulgate 3:13  missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent
Esth Vulgate 3:14  summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem
Esth Vulgate 3:15  festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus
Chapter 4
Esth Vulgate 4:1  quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
Esth Vulgate 4:2  et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
Esth Vulgate 4:3  in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
Esth Vulgate 4:4  ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit
Esth Vulgate 4:5  accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret
Esth Vulgate 4:6  egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii
Esth Vulgate 4:7  qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
Esth Vulgate 4:8  exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo
Esth Vulgate 4:9  regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat
Esth Vulgate 4:10  quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
Esth Vulgate 4:11  omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum
Esth Vulgate 4:13  rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
Esth Vulgate 4:14  si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris
Esth Vulgate 4:16  vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo
Esth Vulgate 4:17  ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperat
Chapter 5
Esth Vulgate 5:1  die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
Esth Vulgate 5:2  cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius
Esth Vulgate 5:3  dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
Esth Vulgate 5:4  at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
Esth Vulgate 5:5  statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
Esth Vulgate 5:6  dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis
Esth Vulgate 5:7  cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
Esth Vulgate 5:8  si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
Esth Vulgate 5:9  egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
Esth Vulgate 5:10  et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
Esth Vulgate 5:11  et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
Esth Vulgate 5:12  et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
Esth Vulgate 5:13  et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
Esth Vulgate 5:14  responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem
Chapter 6
Esth Vulgate 6:1  noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur
Esth Vulgate 6:2  ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium
Esth Vulgate 6:3  quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit
Esth Vulgate 6:4  statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
Esth Vulgate 6:5  responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur
Esth Vulgate 6:6  cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
Esth Vulgate 6:8  debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
Esth Vulgate 6:9  et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
Esth Vulgate 6:10  dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas
Esth Vulgate 6:11  tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
Esth Vulgate 6:12  reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
Esth Vulgate 6:13  narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius
Esth Vulgate 6:14  adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt
Chapter 7
Esth Vulgate 7:1  intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
Esth Vulgate 7:2  dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis
Esth Vulgate 7:3  ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro
Esth Vulgate 7:4  traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem
Esth Vulgate 7:5  respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere
Esth Vulgate 7:6  dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens
Esth Vulgate 7:7  rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum
Esth Vulgate 7:8  qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius
Esth Vulgate 7:9  dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo
Esth Vulgate 7:10  suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit
Chapter 8
Esth Vulgate 8:1  die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus
Esth Vulgate 8:2  tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
Esth Vulgate 8:3  nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri
Esth Vulgate 8:4  at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
Esth Vulgate 8:5  et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigantur
Esth Vulgate 8:6  quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei
Esth Vulgate 8:7  responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in Iudaeos mittere
Esth Vulgate 8:8  scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet contradicere
Esth Vulgate 8:9  accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire
Esth Vulgate 8:10  ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent
Esth Vulgate 8:11  quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent
Esth Vulgate 8:12  et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar
Esth Vulgate 8:13  summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis
Esth Vulgate 8:14  egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis
Esth Vulgate 8:15  Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata est
Esth Vulgate 8:16  Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium
Esth Vulgate 8:17  apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaserat
Chapter 9
Esth Vulgate 9:1  igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare
Esth Vulgate 9:2  congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat
Esth Vulgate 9:3  nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei
Esth Vulgate 9:4  quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat
Esth Vulgate 9:5  itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
Esth Vulgate 9:6  in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina
Esth Vulgate 9:10  quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt
Esth Vulgate 9:11  statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est
Esth Vulgate 9:12  qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam
Esth Vulgate 9:13  cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur
Esth Vulgate 9:14  praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt
Esth Vulgate 9:15  congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est
Esth Vulgate 9:16  sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret
Esth Vulgate 9:17  dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis
Esth Vulgate 9:18  at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae
Esth Vulgate 9:19  hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
Esth Vulgate 9:20  scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul
Esth Vulgate 9:21  ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent
Esth Vulgate 9:22  quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur
Esth Vulgate 9:23  susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat
Esth Vulgate 9:24  Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
Esth Vulgate 9:25  et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci
Esth Vulgate 9:26  atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur
Esth Vulgate 9:27  quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus
Esth Vulgate 9:28  isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est
Esth Vulgate 9:29  scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum
Esth Vulgate 9:30  et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem
Esth Vulgate 9:31  observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies
Esth Vulgate 9:32  et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur
Chapter 10
Esth Vulgate 10:1  rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
Esth Vulgate 10:2  cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
Esth Vulgate 10:3  et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent
Esth Vulgate 10:5  Recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quidquam irritum fuit
Esth Vulgate 10:6  Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
Esth Vulgate 10:8  Gentes quae convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen Iudaeorum
Esth Vulgate 10:9  Gens autem mea Israel est quae clamavit ad Dominum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos ab omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter Gentes
Esth Vulgate 10:10  et duas sortes esse praecepit unam Populi Dei et alteram cunctarum Gentium
Esth Vulgate 10:11  Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus
Esth Vulgate 10:12  et recordatus est Dominus populi sui ac misertus est hereditatis suae
Esth Vulgate 10:13  Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel
Chapter 11
Esth Vulgate 11:1  Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra attulerunt Dosithaeus qui se Sacerdotem et Levitici generis ferebat et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem
Esth Vulgate 11:2  Anno secundo regnante Artaxerxe maximo prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iairi filii Semei filii Cis de tribu Beniamin
Esth Vulgate 11:3  homo Iudaeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aulae regiae
Esth Vulgate 11:4  Erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda
Esth Vulgate 11:5  et hoc eius somnium fuit Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio super terram
Esth Vulgate 11:6  et ecce duo dracones magni paratique contra se in praelium
Esth Vulgate 11:7  Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum
Esth Vulgate 11:8  Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae et ingens formido super terram
Esth Vulgate 11:9  Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et praeparata ad mortem
Esth Vulgate 11:10  Clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit
Esth Vulgate 11:11  Lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclytos
Esth Vulgate 11:12  Quod cum vidisset Mardochaeus et surrexisset de strato cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium
Chapter 12
Esth Vulgate 12:1  Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii
Esth Vulgate 12:2  Cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nunciavit super eo regi
Esth Vulgate 12:3  Qui de utroque habita quaestione confessos iussit duci ad mortem
Esth Vulgate 12:4  Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit
Esth Vulgate 12:5  Praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus
Esth Vulgate 12:6  Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo eius pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti
Chapter 13
Esth Vulgate 13:1  Epistolae autem hoc exemplar fuit Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem
Esth Vulgate 13:2  Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae ditioni subiugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur
Esth Vulgate 13:3  Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine
Esth Vulgate 13:4  indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium Gentium consuetudinem faciens Regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret
Esth Vulgate 13:5  Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam
Esth Vulgate 13:6  iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis
Esth Vulgate 13:7  ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant
Esth Vulgate 13:8  Mardochaeus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum eius
Esth Vulgate 13:9  et dixit Domine Domine rex omnipotens in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israel
Esth Vulgate 13:10  Tu fecisti caelum et terram et quidquid caeli ambitu continetur
Esth Vulgate 13:11  Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae
Esth Vulgate 13:12  Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum
Esth Vulgate 13:13  Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem
Esth Vulgate 13:14  sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem excepto Deo meo
Esth Vulgate 13:15  Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere
Esth Vulgate 13:16  Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto
Esth Vulgate 13:17  Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et ne claudas ora te canentium
Esth Vulgate 13:18  Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet
Chapter 14
Esth Vulgate 14:1  Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod imminebat
Esth Vulgate 14:2  Cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus antea laetari consueverat crinium laceratione complevit
Esth Vulgate 14:3  Et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus est auxiliator alius
Esth Vulgate 14:5  Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es
Esth Vulgate 14:6  Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum
Esth Vulgate 14:8  et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes
Esth Vulgate 14:9  volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui
Esth Vulgate 14:10  ut aperiant ora Gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum
Esth Vulgate 14:11  Ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde
Esth Vulgate 14:12  Memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis
Esth Vulgate 14:13  tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
Esth Vulgate 14:14  Nos autem libera manu tua et adiuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam
Esth Vulgate 14:15  et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et onmis alienigenae
Esth Vulgate 14:16  Tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei
Esth Vulgate 14:17  et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum
Esth Vulgate 14:18  et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham
Esth Vulgate 14:19  Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo
Chapter 15
Esth Vulgate 15:1  Et mandavit ei haud dubium quin esset Mardochaeus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua
Esth Vulgate 15:2  Memorare inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
Esth Vulgate 15:3  et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte
Esth Vulgate 15:4  Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua
Esth Vulgate 15:5  Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas
Esth Vulgate 15:6  et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens
Esth Vulgate 15:7  altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans
Esth Vulgate 15:8  Ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum
Esth Vulgate 15:9  Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu
Esth Vulgate 15:10  Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput
Esth Vulgate 15:11  Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur
Esth Vulgate 15:12  Quid habes Esther Ego sum frater tuus noli metuere
Esth Vulgate 15:13  Non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est
Esth Vulgate 15:15  Cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait Cur mihi non loqueris
Esth Vulgate 15:16  Quae respondit Vidi te domine quasi Angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae
Esth Vulgate 15:17  Valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum
Esth Vulgate 15:18  Cumque loqueretur rursus corruit et pene exanimata est
Esth Vulgate 15:19  Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam
Chapter 16
Esth Vulgate 16:1  Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae iussioni obediunt salutem dicit
Esth Vulgate 16:2  Multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est abusi sunt in superbiam
Esth Vulgate 16:3  et non solum subiectos regibus nituntur opprimere sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias
Esth Vulgate 16:4  Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis et humanitatis in se iura violare sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam
Esth Vulgate 16:5  Et in tantum vesaniae proruperunt ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint mendaciorum cuniculis conentur subvertere
Esth Vulgate 16:6  dum aures principum simplices et ex sua natura alios aestimantes callida fraude decipiunt
Esth Vulgate 16:7  Quae res et ex veteribus probatur historiis et ex his quae geruntur quotidie quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur
Esth Vulgate 16:9  Nec putare debetis si diversa iubeamus ex animi nostri venire levitate sed pro qualitate et necessitate temporum ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam
Esth Vulgate 16:10  Et ut manifestius quod dicimus intelligatis Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo alienusque a Persarum sanguine et pietatem nostram sua crudelitate commaculans peregrinus a nobis susceptus est
Esth Vulgate 16:11  et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem secundus
Esth Vulgate 16:12  qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est ut regno privare nos niteretur et spiritu
Esth Vulgate 16:13  Nam Mardochaeum cuius fide et beneficiis vivimus et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem
Esth Vulgate 16:14  hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas
Esth Vulgate 16:15  Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa reperimus sed econtrario iustis utentes legibus
Esth Vulgate 16:16  et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum et usque hodie custoditur
Esth Vulgate 16:17  Unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat sciatis esse irritas
Esth Vulgate 16:18  Pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susan et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis non nobis sed Deo reddente ei quod meruit
Esth Vulgate 16:19  Hoc autem edictum quod nunc mittimus in cunctis urbibus proponatur ut liceat Iudaeis uti legibus suis
Esth Vulgate 16:20  Quibus debetis esse adminiculo ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur Adar
Esth Vulgate 16:21  hanc enim diem Deus omnipotens moeroris et luctus eis vertit in gaudium
Esth Vulgate 16:22  Unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem et celebrate eam cum omni laetitia ut et in posterum cognoscatur
Esth Vulgate 16:23  onmes qui fideliter Persis obediunt dignam pro fide recipere mercedem qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere
Esth Vulgate 16:24  Omnis autem provincia et civitas quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps gladio et igne pereat et sic deleatur ut non solum hominibus sed etiam bestiis invia sit in sempiternum pro exemplo contemptus et inobedientiae