Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Chapter 1
Esth VulgHetz 1:1  In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias:
Esth VulgHetz 1:2  quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit.
Esth VulgHetz 1:3  Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se,
Esth VulgHetz 1:4  ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
Esth VulgHetz 1:5  Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat.
Esth VulgHetz 1:6  Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
Esth VulgHetz 1:7  Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
Esth VulgHetz 1:8  Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
Esth VulgHetz 1:9  Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
Esth VulgHetz 1:10  Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
Esth VulgHetz 1:11  ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
Esth VulgHetz 1:12  Quæ renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
Esth VulgHetz 1:13  interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:
Esth VulgHetz 1:14  (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant)
Esth VulgHetz 1:15  cui sententiæ Vasthi regina subiaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
Esth VulgHetz 1:16  Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
Esth VulgHetz 1:17  Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
Esth VulgHetz 1:18  Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio.
Esth VulgHetz 1:19  Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quæ melior est illa, accipiat.
Esth VulgHetz 1:20  Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctæ uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem.
Esth VulgHetz 1:21  placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan,
Esth VulgHetz 1:22  et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
Chapter 2
Esth VulgHetz 2:1  His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset:
Esth VulgHetz 2:2  dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ,
Esth VulgHetz 2:3  et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Esth VulgHetz 2:4  Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
Esth VulgHetz 2:5  Erat vir Iudæus in Susan civitate, vocabulo Mardochæus filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,
Esth VulgHetz 2:6  qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
Esth VulgHetz 2:7  qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam.
Esth VulgHetz 2:8  Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum.
Esth VulgHetz 2:9  Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret.
Esth VulgHetz 2:10  Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
Esth VulgHetz 2:11  qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
Esth VulgHetz 2:12  Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
Esth VulgHetz 2:13  Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositæ de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant.
Esth VulgHetz 2:14  Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine.
Esth VulgHetz 2:15  Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Esth VulgHetz 2:16  Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
Esth VulgHetz 2:17  Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
Esth VulgHetz 2:18  Et iussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus, et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.
Esth VulgHetz 2:19  Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad ianuam regis:
Esth VulgHetz 2:20  necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum eius. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
Esth VulgHetz 2:21  Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
Esth VulgHetz 2:22  Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat.
Esth VulgHetz 2:23  Quæsitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.
Chapter 3
Esth VulgHetz 3:1  Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
Esth VulgHetz 3:2  Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator. solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Esth VulgHetz 3:3  Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant: Cur præter ceteros non observas mandatum regis?
Esth VulgHetz 3:4  Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iudæum.
Esth VulgHetz 3:5  Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
Esth VulgHetz 3:6  et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudææ. Magisque voluit omnem Iudæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
Esth VulgHetz 3:7  Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
Esth VulgHetz 3:8  Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
Esth VulgHetz 3:9  si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ.
Esth VulgHetz 3:10  Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudæorum,
Esth VulgHetz 3:11  dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. De populo age quod tibi placet.
Esth VulgHetz 3:12  Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo,
Esth VulgHetz 3:13  missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudæos, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
Esth VulgHetz 3:14  Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem.
Esth VulgHetz 3:15  Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudæis, qui in urbe erant, flentibus.
Chapter 4
Esth VulgHetz 4:1  Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
Esth VulgHetz 4:2  et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Esth VulgHetz 4:3  In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudæos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Esth VulgHetz 4:4  Ingressæ autem sunt puellæ Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit.
Esth VulgHetz 4:5  Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
Esth VulgHetz 4:6  Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
Esth VulgHetz 4:7  qui indicavit ei omnia, quæ acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudæorum nece inferret argentum.
Esth VulgHetz 4:8  exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo.
Esth VulgHetz 4:9  Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia, quæ Mardochæus dixerat.
Esth VulgHetz 4:10  Quæ respondit ei, et iussit ut diceret Mardochæo:
Esth VulgHetz 4:11  Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione eius sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quæ triginta iam diebus non sum vocata ad eum?
Esth VulgHetz 4:13  rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es præ cunctis Iudæis:
Esth VulgHetz 4:14  si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudæi: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Esth VulgHetz 4:16  Vade et congrega omnes Iudæos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
Esth VulgHetz 4:17  Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia, quæ ei Esther præceperat.
Chapter 5
Esth VulgHetz 5:1  Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
Esth VulgHetz 5:2  Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quæ accedens, osculata est summitatem virgæ eius:
Esth VulgHetz 5:3  Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quæ est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
Esth VulgHetz 5:4  At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi.
Esth VulgHetz 5:5  Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
Esth VulgHetz 5:6  Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esth VulgHetz 5:7  Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istæ:
Esth VulgHetz 5:8  Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
Esth VulgHetz 5:9  Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde:
Esth VulgHetz 5:10  et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:
Esth VulgHetz 5:11  et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Esth VulgHetz 5:12  Et post hæc ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, præter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Esth VulgHetz 5:13  Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Iudæum sedentem ante fores regias.
Esth VulgHetz 5:14  Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem.
Chapter 6
Esth VulgHetz 6:1  Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
Esth VulgHetz 6:2  ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium.
Esth VulgHetz 6:3  Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
Esth VulgHetz 6:4  Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
Esth VulgHetz 6:5  Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
Esth VulgHetz 6:6  Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
Esth VulgHetz 6:8  debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,
Esth VulgHetz 6:9  et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
Esth VulgHetz 6:10  Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Iudæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
Esth VulgHetz 6:11  Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
Esth VulgHetz 6:12  Reversusque est Mardochæus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
Esth VulgHetz 6:13  narravitque Zares uxori suæ, et amicis omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius.
Esth VulgHetz 6:14  Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
Chapter 7
Esth VulgHetz 7:1  Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Esth VulgHetz 7:2  Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esth VulgHetz 7:3  Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
Esth VulgHetz 7:4  Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem.
Esth VulgHetz 7:5  Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiæ, ut hæc audeat facere?
Esth VulgHetz 7:6  Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
Esth VulgHetz 7:7  Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Esth VulgHetz 7:8  Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
Esth VulgHetz 7:9  Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
Esth VulgHetz 7:10  Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Chapter 8
Esth VulgHetz 8:1  Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Iudæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Esth VulgHetz 8:2  Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam.
Esth VulgHetz 8:3  Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudæos, iuberet irritas fieri.
Esth VulgHetz 8:4  At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,
Esth VulgHetz 8:5  et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Iudæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur.
Esth VulgHetz 8:6  Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?
Esth VulgHetz 8:7  Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Iudæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudæos.
Esth VulgHetz 8:8  Scribite ergo Iudæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
Esth VulgHetz 8:9  Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Iudæos, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudæis, prout legere poterant, et audire.
Esth VulgHetz 8:10  Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nunciis prævenirent.
Esth VulgHetz 8:11  Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
Esth VulgHetz 8:12  Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
Esth VulgHetz 8:13  Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse Iudæos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Esth VulgHetz 8:14  Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
Esth VulgHetz 8:15  Mardochæus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque lætata est.
Esth VulgHetz 8:16  Iudæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
Esth VulgHetz 8:17  Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
Chapter 9
Esth VulgHetz 9:1  Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
Esth VulgHetz 9:2  Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
Esth VulgHetz 9:3  Nam et provinciarum iudices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Iudæos timore Mardochæi:
Esth VulgHetz 9:4  quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
Esth VulgHetz 9:5  Itaque percusserunt Iudæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
Esth VulgHetz 9:6  in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Iudæorum: quorum ista sunt nomina:
Esth VulgHetz 9:10  Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
Esth VulgHetz 9:11  Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
Esth VulgHetz 9:12  Qui dixit reginæ: In urbe Susan interfecerunt Iudæi quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam?
Esth VulgHetz 9:13  Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Esth VulgHetz 9:14  Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
Esth VulgHetz 9:15  Congregatis Iudæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
Esth VulgHetz 9:16  Sed et per omnes provincias, quæ ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
Esth VulgHetz 9:17  Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
Esth VulgHetz 9:18  At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque lætitiæ.
Esth VulgHetz 9:19  Hi vero Iudæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Esth VulgHetz 9:20  Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Iudæos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
Esth VulgHetz 9:21  ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore:
Esth VulgHetz 9:22  quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Esth VulgHetz 9:23  Susceperuntque Iudæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
Esth VulgHetz 9:24  Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iudæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
Esth VulgHetz 9:25  Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudæos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci,
Esth VulgHetz 9:26  atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quæ gesta sunt, epistolæ, id est libri huius volumine continentur:
Esth VulgHetz 9:27  quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Iudæi super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus.
Esth VulgHetz 9:28  Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Iudæis, et ab eorum progenie, quæ his ceremoniis obligata est.
Esth VulgHetz 9:29  Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Iudæus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum.
Esth VulgHetz 9:30  et miserunt ad omnes Iudæos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
Esth VulgHetz 9:31  observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies,
Esth VulgHetz 9:32  et omnia, quæ libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur.
Chapter 10
Esth VulgHetz 10:1  Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
Esth VulgHetz 10:2  cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
Esth VulgHetz 10:3  et quomodo Mardochæus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudæos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
Esth VulgHetz 10:5  Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
Esth VulgHetz 10:6  Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Esth VulgHetz 10:8  Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudæorum.
Esth VulgHetz 10:9  Gens autem mea: Israel est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
Esth VulgHetz 10:10  et duas sortes esse præcepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.
Esth VulgHetz 10:11  Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:
Esth VulgHetz 10:12  et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suæ.
Esth VulgHetz 10:13  Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.
Chapter 11
Esth VulgHetz 11:1  Anno quarto regnantibus Ptolemæo, et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Ierusalem.
Esth VulgHetz 11:2  Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:
Esth VulgHetz 11:3  homo Iudæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.
Esth VulgHetz 11:4  Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodnosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda:
Esth VulgHetz 11:5  et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram:
Esth VulgHetz 11:6  et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium.
Esth VulgHetz 11:7  Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.
Esth VulgHetz 11:8  Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.
Esth VulgHetz 11:9  Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.
Esth VulgHetz 11:10  Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
Esth VulgHetz 11:11  Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
Esth VulgHetz 11:12  Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Chapter 12
Esth VulgHetz 12:1  Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
Esth VulgHetz 12:2  Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.
Esth VulgHetz 12:3  Qui de utroque, habita quæstione, confessos iussit duci ad mortem.
Esth VulgHetz 12:4  Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
Esth VulgHetz 12:5  Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
Esth VulgHetz 12:6  Aman vero filius Amadathi bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.Et diripuerunt bona, vel substantias eorum.Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
Chapter 13
Esth VulgHetz 13:1  Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.
Esth VulgHetz 13:2  Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Esth VulgHetz 13:3  Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
Esth VulgHetz 13:4  indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Esth VulgHetz 13:5  Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis, uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Esth VulgHetz 13:6  iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis:
Esth VulgHetz 13:7  ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.Pergensque Mardochæus, fecit omnia, quæ ei mandaverat Esther.
Esth VulgHetz 13:8  Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
Esth VulgHetz 13:9  et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
Esth VulgHetz 13:10  Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
Esth VulgHetz 13:11  Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuæ.
Esth VulgHetz 13:12  Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
Esth VulgHetz 13:13  (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)
Esth VulgHetz 13:14  sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esth VulgHetz 13:15  Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
Esth VulgHetz 13:16  Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Ægypto.
Esth VulgHetz 13:17  Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
Esth VulgHetz 13:18  Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
Chapter 14
Esth VulgHetz 14:1  Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
Esth VulgHetz 14:2  Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
Esth VulgHetz 14:3  Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius præter te nullus est auxiliator alius.
Esth VulgHetz 14:5  Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Esth VulgHetz 14:6  Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:
Esth VulgHetz 14:8  et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,
Esth VulgHetz 14:9  volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
Esth VulgHetz 14:10  ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum.
Esth VulgHetz 14:11  Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos cœpit sævire, disperde.
Esth VulgHetz 14:12  Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis:
Esth VulgHetz 14:13  tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.
Esth VulgHetz 14:14  Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
Esth VulgHetz 14:15  et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ.
Esth VulgHetz 14:16  Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
Esth VulgHetz 14:17  et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:
Esth VulgHetz 14:18  et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
Esth VulgHetz 14:19  Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
Chapter 15
Esth VulgHetz 15:1  Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
Esth VulgHetz 15:2  Memorare (inquit) dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
Esth VulgHetz 15:3  et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
Esth VulgHetz 15:4  Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
Esth VulgHetz 15:5  Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
Esth VulgHetz 15:6  et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
Esth VulgHetz 15:7  altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
Esth VulgHetz 15:8  Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Esth VulgHetz 15:9  Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
Esth VulgHetz 15:10  Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
Esth VulgHetz 15:11  Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
Esth VulgHetz 15:12  Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
Esth VulgHetz 15:13  Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
Esth VulgHetz 15:15  Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
Esth VulgHetz 15:16  Quæ respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
Esth VulgHetz 15:17  Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.
Esth VulgHetz 15:18  Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
Esth VulgHetz 15:19  Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.
Chapter 16
Esth VulgHetz 16:1  Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostræ iussioni obediunt, salutem dicit.
Esth VulgHetz 16:2  Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam:
Esth VulgHetz 16:3  et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias.
Esth VulgHetz 16:4  Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
Esth VulgHetz 16:5  Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
Esth VulgHetz 16:6  dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.
Esth VulgHetz 16:7  Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quæ geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
Esth VulgHetz 16:9  Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam.
Esth VulgHetz 16:10  Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est:
Esth VulgHetz 16:11  et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:
Esth VulgHetz 16:12  qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
Esth VulgHetz 16:13  Nam Mardochæum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
Esth VulgHetz 16:14  hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
Esth VulgHetz 16:15  Nos autem a pessimo mortalium Iudæos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
Esth VulgHetz 16:16  et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
Esth VulgHetz 16:17  Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
Esth VulgHetz 16:18  Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
Esth VulgHetz 16:19  Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudæis uti legibus suis.
Esth VulgHetz 16:20  Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
Esth VulgHetz 16:21  hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.
Esth VulgHetz 16:22  Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur,
Esth VulgHetz 16:23  omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
Esth VulgHetz 16:24  Omnis autem provincia et civitas, quæ noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiæ.