Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Chapter 1
Eccl VulgCont 1:1  Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Ierusalem.
Eccl VulgCont 1:2  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Eccl VulgCont 1:3  Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Eccl VulgCont 1:4  Generatio præterit, et generatio advenit: terra autem in æternum stat.
Eccl VulgCont 1:5  Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,
Eccl VulgCont 1:6  gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
Eccl VulgCont 1:7  Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
Eccl VulgCont 1:8  Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Eccl VulgCont 1:9  Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
Eccl VulgCont 1:10  Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos.
Eccl VulgCont 1:11  Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
Eccl VulgCont 1:13  et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Eccl VulgCont 1:14  Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.
Eccl VulgCont 1:15  Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
Eccl VulgCont 1:16  Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Eccl VulgCont 1:17  Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,
Eccl VulgCont 1:18  eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.
Chapter 2
Eccl VulgCont 2:1  Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Eccl VulgCont 2:2  Risum reputavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
Eccl VulgCont 2:3  Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Eccl VulgCont 2:4  Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas,
Eccl VulgCont 2:5  feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus,
Eccl VulgCont 2:6  et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium,
Eccl VulgCont 2:7  possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem:
Eccl VulgCont 2:8  coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda:
Eccl VulgCont 2:9  et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.
Eccl VulgCont 2:10  Et omnia, quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quæ præparaveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.
Eccl VulgCont 2:11  Cumque me convertissem ad universa opera, quæ fecerant manus meæ, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Eccl VulgCont 2:12  Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum?)
Eccl VulgCont 2:13  et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Eccl VulgCont 2:14  Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Eccl VulgCont 2:15  Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Eccl VulgCont 2:16  Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
Eccl VulgCont 2:17  Et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Eccl VulgCont 2:18  Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me,
Eccl VulgCont 2:19  quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et solicitus fui. Et est quidquam tam vanum?
Eccl VulgCont 2:20  Unde cessavi, renunciavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Eccl VulgCont 2:21  Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solicitudine, homini otioso quæsita dimittit: et hoc ergo, vanitas, et magnum malum.
Eccl VulgCont 2:22  Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Eccl VulgCont 2:23  Cuncti dies eius doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est?
Eccl VulgCont 2:24  Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? Et hoc de manu Dei est.
Eccl VulgCont 2:26  Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est, et cassa solicitudo mentis.
Chapter 3
Eccl VulgCont 3:1  Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
Eccl VulgCont 3:2  Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
Eccl VulgCont 3:3  Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus ædificandi.
Eccl VulgCont 3:4  Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi.
Eccl VulgCont 3:5  Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Eccl VulgCont 3:6  Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abiiciendi.
Eccl VulgCont 3:7  Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi.
Eccl VulgCont 3:8  Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis.
Eccl VulgCont 3:10  Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
Eccl VulgCont 3:11  Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Eccl VulgCont 3:12  Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua.
Eccl VulgCont 3:13  Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Eccl VulgCont 3:14  Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
Eccl VulgCont 3:15  Quod factum est, ipsum permanet: quæ futura sunt, iam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit.
Eccl VulgCont 3:16  Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiæ iniquitatem.
Eccl VulgCont 3:17  Et dixi in corde meo: Iustum, et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
Eccl VulgCont 3:18  Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
Eccl VulgCont 3:19  Idcirco unus interitus est hominis, et iumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati,
Eccl VulgCont 3:20  et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Eccl VulgCont 3:21  Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum?
Eccl VulgCont 3:22  Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?
Chapter 4
Eccl VulgCont 4:1  Verti me ad alia, et vidi calumnias, quæ sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos.
Eccl VulgCont 4:3  et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
Eccl VulgCont 4:4  Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi: et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est.
Eccl VulgCont 4:5  Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
Eccl VulgCont 4:6  Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi.
Eccl VulgCont 4:8  unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima.
Eccl VulgCont 4:9  Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suæ:
Eccl VulgCont 4:10  si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli: quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Eccl VulgCont 4:11  Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: unus quomodo calefiet?
Eccl VulgCont 4:12  Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur.
Eccl VulgCont 4:13  Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
Eccl VulgCont 4:14  Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: et alius natus in regno, inopia consumatur.
Eccl VulgCont 4:15  Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
Eccl VulgCont 4:16  Infinitus numerus est populi omnium, qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non lætabuntur in eo. Sed et hoc, vanitas et afflictio spiritus.
Eccl VulgCont 4:17  Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Chapter 5
Eccl VulgCont 5:1  Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
Eccl VulgCont 5:2  Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Eccl VulgCont 5:3  Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Sed quodcumque voveris, redde:
Eccl VulgCont 5:4  multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Eccl VulgCont 5:5  Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram Angelo: Non est Providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Eccl VulgCont 5:6  Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time.
Eccl VulgCont 5:7  Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
Eccl VulgCont 5:8  et insuper universæ terræ Rex imperat servienti.
Eccl VulgCont 5:9  Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas.
Eccl VulgCont 5:10  Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Eccl VulgCont 5:11  Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
Eccl VulgCont 5:12  Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
Eccl VulgCont 5:13  Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit.
Eccl VulgCont 5:14  Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Eccl VulgCont 5:15  Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccl VulgCont 5:16  Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
Eccl VulgCont 5:17  Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus, et hæc est pars illius.
Eccl VulgCont 5:18  Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccl VulgCont 5:19  Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.
Chapter 6
Eccl VulgCont 6:1  Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
Eccl VulgCont 6:2  Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Hoc vanitas, et miseria magna est.
Eccl VulgCont 6:3  Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus.
Eccl VulgCont 6:4  Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius.
Eccl VulgCont 6:5  Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali:
Eccl VulgCont 6:6  etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia?
Eccl VulgCont 6:7  Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur.
Eccl VulgCont 6:8  Quid habet amplius sapiens a stulto? Et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita?
Eccl VulgCont 6:9  Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
Eccl VulgCont 6:10  Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
Eccl VulgCont 6:11  Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Chapter 7
Eccl VulgCont 7:1  Quid necesse est homini maiora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ, et tempore, quod velut umbra præterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccl VulgCont 7:2  Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
Eccl VulgCont 7:3  Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccl VulgCont 7:4  Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
Eccl VulgCont 7:5  Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
Eccl VulgCont 7:6  Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
Eccl VulgCont 7:7  Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
Eccl VulgCont 7:8  Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
Eccl VulgCont 7:9  Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
Eccl VulgCont 7:10  Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
Eccl VulgCont 7:11  Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? Stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
Eccl VulgCont 7:12  Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Eccl VulgCont 7:13  Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Eccl VulgCont 7:14  Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Eccl VulgCont 7:15  In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Eccl VulgCont 7:16  Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccl VulgCont 7:17  Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccl VulgCont 7:18  Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccl VulgCont 7:19  Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
Eccl VulgCont 7:20  Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
Eccl VulgCont 7:21  Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
Eccl VulgCont 7:22  Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
Eccl VulgCont 7:23  Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
Eccl VulgCont 7:24  Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
Eccl VulgCont 7:25  multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
Eccl VulgCont 7:26  Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
Eccl VulgCont 7:27  et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
Eccl VulgCont 7:28  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
Eccl VulgCont 7:29  quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Eccl VulgCont 7:30  Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem verbi?
Chapter 8
Eccl VulgCont 8:1  Sapientia hominis lucet in vultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit.
Eccl VulgCont 8:2  Ego os regis observo, et præcepta iuramenti Dei.
Eccl VulgCont 8:3  Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo: quia omne, quod voluerit, faciet:
Eccl VulgCont 8:4  et sermo illius potestate plenus est: nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
Eccl VulgCont 8:5  Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Eccl VulgCont 8:6  Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio:
Eccl VulgCont 8:7  quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuncio.
Eccl VulgCont 8:8  Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Eccl VulgCont 8:9  Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Eccl VulgCont 8:10  Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Eccl VulgCont 8:11  Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Eccl VulgCont 8:12  At tamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius.
Eccl VulgCont 8:13  Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Eccl VulgCont 8:14  Est et alia vanitas, quæ fit super terram. Sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum iudico.
Eccl VulgCont 8:15  Laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet: et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole.
Eccl VulgCont 8:16  Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quæ versatur in terra: est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
Eccl VulgCont 8:17  Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quæ fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Chapter 9
Eccl VulgCont 9:1  Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit:
Eccl VulgCont 9:2  sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator: ut periurus, ita et ille qui verum deierat.
Eccl VulgCont 9:3  Hoc est pessimum inter omnia, quæ sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Eccl VulgCont 9:4  Nemo est qui semper vivat, et qui huius rei habeat fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo.
Eccl VulgCont 9:5  Viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Eccl VulgCont 9:6  Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt, nec habent partem in hoc sæculo, et in opere, quod sub sole geritur.
Eccl VulgCont 9:7  Vade ergo et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua.
Eccl VulgCont 9:8  Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Eccl VulgCont 9:9  Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole.
Eccl VulgCont 9:10  Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Eccl VulgCont 9:11  Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam: sed tempus, casumque in omnibus.
Eccl VulgCont 9:12  Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
Eccl VulgCont 9:13  Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:
Eccl VulgCont 9:14  Civitas parva, et pauci in ea viri: venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Eccl VulgCont 9:15  Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Eccl VulgCont 9:16  Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine: quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba eius non sunt audita?
Eccl VulgCont 9:17  Verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos.
Eccl VulgCont 9:18  Melior est sapientia, quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
Chapter 10
Eccl VulgCont 10:1  Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Eccl VulgCont 10:2  Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
Eccl VulgCont 10:3  Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
Eccl VulgCont 10:4  Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima.
Eccl VulgCont 10:5  Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
Eccl VulgCont 10:6  positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Eccl VulgCont 10:7  Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos.
Eccl VulgCont 10:8  Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Eccl VulgCont 10:9  Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
Eccl VulgCont 10:10  Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit multo labore, exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Eccl VulgCont 10:11  Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Eccl VulgCont 10:12  Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis præcipitabunt eum:
Eccl VulgCont 10:13  Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Eccl VulgCont 10:14  Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Eccl VulgCont 10:15  Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Eccl VulgCont 10:16  Væ tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
Eccl VulgCont 10:17  Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Eccl VulgCont 10:18  In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
Eccl VulgCont 10:19  In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniæ obediunt omnia.
Eccl VulgCont 10:20  In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam.
Chapter 11
Eccl VulgCont 11:1  Mitte panem tuum super transeuntes aquas: quia post tempora multa invenies illum.
Eccl VulgCont 11:2  Da partem septem, necnon et octo: quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
Eccl VulgCont 11:3  Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Eccl VulgCont 11:4  Qui observat ventum, non seminat: et qui considerat nubes, numquam metet.
Eccl VulgCont 11:5  Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis; sic nescis opera Dei, qui Fabricator est omnium.
Eccl VulgCont 11:6  Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud: et si utrumque simul, melius erit.
Eccl VulgCont 11:7  Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
Eccl VulgCont 11:8  Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
Eccl VulgCont 11:9  Lætare ergo iuvenis in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum: et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
Eccl VulgCont 11:10  Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt.
Chapter 12
Eccl VulgCont 12:1  Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent,
Eccl VulgCont 12:2  antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam:
Eccl VulgCont 12:3  quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina:
Eccl VulgCont 12:4  et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis.
Eccl VulgCont 12:5  Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via, florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.
Eccl VulgCont 12:6  Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
Eccl VulgCont 12:7  et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Eccl VulgCont 12:8  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
Eccl VulgCont 12:9  Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat: et investigans composuit parabolas multas.
Eccl VulgCont 12:10  Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos.
Eccl VulgCont 12:11  Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
Eccl VulgCont 12:12  His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Eccl VulgCont 12:13  Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo:
Eccl VulgCont 12:14  et cuncta, quæ fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.