Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Toggle notes
Chapter 1
Eccl VulgSist 1:1  Verba Ecclesiastae, filii David, regis Ierusalem.
Eccl VulgSist 1:2  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Eccl VulgSist 1:3  Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Eccl VulgSist 1:4  Generatio praeterit, et generatio advenit: terra autem in aeternum stat.
Eccl VulgSist 1:5  Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,
Eccl VulgSist 1:6  gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
Eccl VulgSist 1:7  Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
Eccl VulgSist 1:8  Cunctae res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Eccl VulgSist 1:9  Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est.
Eccl VulgSist 1:10  Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.
Eccl VulgSist 1:11  Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
Eccl VulgSist 1:13  et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Eccl VulgSist 1:14  Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.
Eccl VulgSist 1:15  Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
Eccl VulgSist 1:16  Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Eccl VulgSist 1:17  Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,
Eccl VulgSist 1:18  eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.
Chapter 2
Eccl VulgSist 2:1  Dixi ergo in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Eccl VulgSist 2:2  Risum reputavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
Eccl VulgSist 2:3  Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.
Eccl VulgSist 2:4  Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas,
Eccl VulgSist 2:5  feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus,
Eccl VulgSist 2:6  et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium,
Eccl VulgSist 2:7  possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem:
Eccl VulgSist 2:8  coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda:
Eccl VulgSist 2:9  et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.
Eccl VulgSist 2:10  Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quae praeparaveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.
Eccl VulgSist 2:11  Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Eccl VulgSist 2:12  Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum?)
Eccl VulgSist 2:13  et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Eccl VulgSist 2:14  Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Eccl VulgSist 2:15  Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Eccl VulgSist 2:16  Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter et indoctus.
Eccl VulgSist 2:17  Et idcirco taeduit me vite meae videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Eccl VulgSist 2:18  Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me,
Eccl VulgSist 2:19  quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et solicitus fui. et est quidquam tam vanum?
Eccl VulgSist 2:20  Unde cessavi, renunciavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Eccl VulgSist 2:21  Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solicitudine, homini otioso quaesita dimittit: et hoc ergo, vanitas, et magnum malum.
Eccl VulgSist 2:22  Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Eccl VulgSist 2:23  Cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est?
Eccl VulgSist 2:24  Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Eccl VulgSist 2:26  Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est, et cassa solicitudo mentis.
Chapter 3
Eccl VulgSist 3:1  Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.
Eccl VulgSist 3:2  Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
Eccl VulgSist 3:3  Tempus occidendi, et tempus sanandi: Tempus destruendi, et tempus aedificandi.
Eccl VulgSist 3:4  Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi.
Eccl VulgSist 3:5  Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Eccl VulgSist 3:6  Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abiiciendi.
Eccl VulgSist 3:7  Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi.
Eccl VulgSist 3:8  Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis.
Eccl VulgSist 3:10  Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
Eccl VulgSist 3:11  Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Eccl VulgSist 3:12  Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua.
Eccl VulgSist 3:13  Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Eccl VulgSist 3:14  Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur.
Eccl VulgSist 3:15  Quod factum est, ipsum permanet: quae futura sunt, iam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit.
Eccl VulgSist 3:16  Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiae iniquitatem.
Eccl VulgSist 3:17  Et dixi in corde meo: Iustum, et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
Eccl VulgSist 3:18  Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
Eccl VulgSist 3:19  Idcirco unus interitus est hominis, et iumentorum, et aequa utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati,
Eccl VulgSist 3:20  et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Eccl VulgSist 3:21  Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum?
Eccl VulgSist 3:22  Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?
Chapter 4
Eccl VulgSist 4:1  Verti me ad alia, et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos.
Eccl VulgSist 4:3  et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt.
Eccl VulgSist 4:4  Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi: et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est.
Eccl VulgSist 4:5  Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
Eccl VulgSist 4:6  Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi.
Eccl VulgSist 4:8  unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima.
Eccl VulgSist 4:9  Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis suae:
Eccl VulgSist 4:10  si unus ceciderit, ab altero fulcietur. vae soli: quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Eccl VulgSist 4:11  Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: unus quomodo calefiet?
Eccl VulgSist 4:12  Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur.
Eccl VulgSist 4:13  Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum.
Eccl VulgSist 4:14  Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: et alius natus in regno, inopia consumatur.
Eccl VulgSist 4:15  Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
Eccl VulgSist 4:16  Infinitus numerus est populi omnium, qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. sed et hoc, vanitas et afflictio spiritus.
Eccl VulgSist 4:17  Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.
Chapter 5
Eccl VulgSist 5:1  Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
Eccl VulgSist 5:2  Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Eccl VulgSist 5:3  Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. sed quodcumque voveris, redde:
Eccl VulgSist 5:4  multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Eccl VulgSist 5:5  Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Eccl VulgSist 5:6  Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time.
Eccl VulgSist 5:7  Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
Eccl VulgSist 5:8  et insuper universae terrae rex imperat servienti.
Eccl VulgSist 5:9  Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas.
Eccl VulgSist 5:10  Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Eccl VulgSist 5:11  Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
Eccl VulgSist 5:12  Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui.
Eccl VulgSist 5:13  Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit.
Eccl VulgSist 5:14  Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Eccl VulgSist 5:15  Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccl VulgSist 5:16  Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.
Eccl VulgSist 5:17  Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, et haec est pars illius.
Eccl VulgSist 5:18  Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccl VulgSist 5:19  Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.
Chapter 6
Eccl VulgSist 6:1  Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
Eccl VulgSist 6:2  Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. hoc vanitas, et miseria magna est.
Eccl VulgSist 6:3  Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus.
Eccl VulgSist 6:4  Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius.
Eccl VulgSist 6:5  Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali:
Eccl VulgSist 6:6  etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia?
Eccl VulgSist 6:7  Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur.
Eccl VulgSist 6:8  Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita?
Eccl VulgSist 6:9  Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.
Eccl VulgSist 6:10  Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
Eccl VulgSist 6:11  Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Chapter 7
Eccl VulgSist 7:1  Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae, et tempore, quod velut umbra praeterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccl VulgSist 7:2  Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
Eccl VulgSist 7:3  Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Eccl VulgSist 7:4  Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
Eccl VulgSist 7:5  Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
Eccl VulgSist 7:6  Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
Eccl VulgSist 7:7  quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
Eccl VulgSist 7:8  Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
Eccl VulgSist 7:9  Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
Eccl VulgSist 7:10  Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
Eccl VulgSist 7:11  Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
Eccl VulgSist 7:12  Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Eccl VulgSist 7:13  Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Eccl VulgSist 7:14  Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Eccl VulgSist 7:15  In die bona fruere bonis, et malam diem praecave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Eccl VulgSist 7:16  Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccl VulgSist 7:17  Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccl VulgSist 7:18  Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccl VulgSist 7:19  Bonum est te sustentare iustum, et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
Eccl VulgSist 7:20  Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
Eccl VulgSist 7:21  Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
Eccl VulgSist 7:22  Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
Eccl VulgSist 7:23  scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
Eccl VulgSist 7:24  Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
Eccl VulgSist 7:25  multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
Eccl VulgSist 7:26  Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
Eccl VulgSist 7:27  et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
Eccl VulgSist 7:28  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
Eccl VulgSist 7:29  quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Eccl VulgSist 7:30  Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
Chapter 8
Eccl VulgSist 8:1  Sapientia hominis lucet in vultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit.
Eccl VulgSist 8:2  Ego os regis observo, et praecepta iuramenti Dei.
Eccl VulgSist 8:3  Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo: quia omne, quod voluerit, faciet:
Eccl VulgSist 8:4  et sermo illius potestate plenus est: nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
Eccl VulgSist 8:5  Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Eccl VulgSist 8:6  Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio:
Eccl VulgSist 8:7  quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuncio.
Eccl VulgSist 8:8  Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Eccl VulgSist 8:9  Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Eccl VulgSist 8:10  Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. sed et hoc vanitas est.
Eccl VulgSist 8:11  Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Eccl VulgSist 8:12  Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius.
Eccl VulgSist 8:13  Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Eccl VulgSist 8:14  Est et alia vanitas, super terram. sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant. sed et hoc vanissimum iudico.
Eccl VulgSist 8:15  Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet: et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole.
Eccl VulgSist 8:16  Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quae versatur in terra: est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
Eccl VulgSist 8:17  Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Chapter 9
Eccl VulgSist 9:1  Omnia haec tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit:
Eccl VulgSist 9:2  sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. sicut bonus, sic et peccator: ut periurus, ita et ille qui verum deierat.
Eccl VulgSist 9:3  Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur.
Eccl VulgSist 9:4  Nemo est qui semper vivat, et qui huius rei habeat fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo.
Eccl VulgSist 9:5  Viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Eccl VulgSist 9:6  Amor quoque, et odium, et invidiae simul perierunt, nec habent partem in hoc saeculo, et in opere, quod sub sole geritur.
Eccl VulgSist 9:7  Vade ergo et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua.
Eccl VulgSist 9:8  Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Eccl VulgSist 9:9  Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole.
Eccl VulgSist 9:10  Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Eccl VulgSist 9:11  Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam: sed tempus, casumque in omnibus.
Eccl VulgSist 9:12  Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
Eccl VulgSist 9:13  Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:
Eccl VulgSist 9:14  Civitas parva, et pauci in ea viri: venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Eccl VulgSist 9:15  Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Eccl VulgSist 9:16  Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine: quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba eius non sunt audita?
Eccl VulgSist 9:17  Verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos.
Eccl VulgSist 9:18  Melior est sapientia, quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
Chapter 10
Eccl VulgSist 10:1  Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Eccl VulgSist 10:2  Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
Eccl VulgSist 10:3  Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
Eccl VulgSist 10:4  Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima.
Eccl VulgSist 10:5  Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
Eccl VulgSist 10:6  positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Eccl VulgSist 10:7  Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos.
Eccl VulgSist 10:8  Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Eccl VulgSist 10:9  Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
Eccl VulgSist 10:10  Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Eccl VulgSist 10:11  Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Eccl VulgSist 10:12  Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis praecipitabunt eum:
Eccl VulgSist 10:13  Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Eccl VulgSist 10:14  Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Eccl VulgSist 10:15  Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Eccl VulgSist 10:16  Vae tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
Eccl VulgSist 10:17  Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Eccl VulgSist 10:18  In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
Eccl VulgSist 10:19  In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniae obediunt omnia.
Eccl VulgSist 10:20  In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam.
Chapter 11
Eccl VulgSist 11:1  Mitte panem tuum super transeuntes aquas: quia post tempora multa invenies illum.
Eccl VulgSist 11:2  Da partes septem, necnon et octo: quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
Eccl VulgSist 11:3  Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Eccl VulgSist 11:4  Qui observat ventum, non seminat: et qui considerat nubes, numquam metet.
Eccl VulgSist 11:5  Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Eccl VulgSist 11:6  Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud: et si utrumque simul, melius erit.
Eccl VulgSist 11:7  Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
Eccl VulgSist 11:8  Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita.
Eccl VulgSist 11:9  Laetare ergo iuvenis in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum: et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
Eccl VulgSist 11:10  Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt.
Chapter 12
Eccl VulgSist 12:1  Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent,
Eccl VulgSist 12:2  antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam:
Eccl VulgSist 12:3  quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina:
Eccl VulgSist 12:4  et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis.
Eccl VulgSist 12:5  Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via, florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.
Eccl VulgSist 12:6  Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
Eccl VulgSist 12:7  et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Eccl VulgSist 12:8  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
Eccl VulgSist 12:9  Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat: et investigans composuit parabolas multas.
Eccl VulgSist 12:10  Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos.
Eccl VulgSist 12:11  Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
Eccl VulgSist 12:12  His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Eccl VulgSist 12:13  Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo:
Eccl VulgSist 12:14  et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.