Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZRA
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
Chapter 1
Ezra VulgCont 1:1  In anno primo Cyri regis Persarum ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:
Ezra VulgCont 1:2  Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa.
Ezra VulgCont 1:3  Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Ierusalem, quæ est in Iudæa, et ædificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Ierusalem.
Ezra VulgCont 1:4  Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem.
Ezra VulgCont 1:5  Et surrexerunt principes patrum de Iuda, et Beniamin, et Sacerdotes, et Levitæ, et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem.
Ezra VulgCont 1:6  Universique qui erant in circuitu, adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et iumentis, in supellectili, exceptis his, quæ sponte obtulerant.
Ezra VulgCont 1:7  Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
Ezra VulgCont 1:8  Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Iuda.
Ezra VulgCont 1:9  Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Ezra VulgCont 1:10  scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille.
Ezra VulgCont 1:11  Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.
Chapter 2
Ezra VulgCont 2:1  Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam.
Ezra VulgCont 2:2  Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
Ezra VulgCont 2:6  Filii Phahath-moab, filiorum Iosue: Ioab, duo millia octingenti duodecim.
Ezra VulgCont 2:7  Filii Ælam, mille ducenti quinquagintaquattuor.
Ezra VulgCont 2:16  Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonagintaocto.
Ezra VulgCont 2:25  Filii Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres.
Ezra VulgCont 2:31  Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor.
Ezra VulgCont 2:33  Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti vigintiquinque.
Ezra VulgCont 2:36  Sacerdotes: Filii Iadaia in domo Iosue, nongenti septuaginta tres.
Ezra VulgCont 2:40  Levitæ: Filii Iosue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuagintaquattuor.
Ezra VulgCont 2:42  Filii Ianitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum trigintanovem.
Ezra VulgCont 2:43  Nathinæi: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
Ezra VulgCont 2:55  filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,
Ezra VulgCont 2:57  filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami:
Ezra VulgCont 2:58  omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo.
Ezra VulgCont 2:59  Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent.
Ezra VulgCont 2:60  Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquagintaduo.
Ezra VulgCont 2:61  Et de filiis Sacerdotum: Filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum:
Ezra VulgCont 2:62  hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio.
Ezra VulgCont 2:63  Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto Sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
Ezra VulgCont 2:64  Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta:
Ezra VulgCont 2:65  exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem: et in ipsis cantores, atque cantatrices ducenti.
Ezra VulgCont 2:66  Equi eorum septingenti trigintasex, muli eorum, ducenti quadragintaquinque,
Ezra VulgCont 2:67  cameli eorum, quadringenti trigintaquinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
Ezra VulgCont 2:68  Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo.
Ezra VulgCont 2:69  Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
Ezra VulgCont 2:70  Habitaverunt ergo Sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et ianitores, et Nathinæi in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
Chapter 3
Ezra VulgCont 3:1  Iamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem.
Ezra VulgCont 3:2  Et surrexit Iosue filius Iosedec, et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres eius, et ædificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei:
Ezra VulgCont 3:3  Collocaverunt autem altare Dei super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere:
Ezra VulgCont 3:4  Feceruntque sollemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo.
Ezra VulgCont 3:5  Et post hæc holocaustum iuge, tam in Calendis quam in universis sollemnitatibus Domini, quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.
Ezra VulgCont 3:6  A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat.
Ezra VulgCont 3:7  Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis, Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
Ezra VulgCont 3:8  Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et reliqui de fratribus eorum Sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.
Ezra VulgCont 3:9  Stetitque Iosue et filii eius, et fratres eius, Cedmihel, et filii eius, et filii Iuda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ.
Ezra VulgCont 3:10  Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis: et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.
Ezra VulgCont 3:11  Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
Ezra VulgCont 3:12  Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.
Ezra VulgCont 3:13  Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commixtim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
Chapter 4
Ezra VulgCont 4:1  Audierunt autem hostes Iudæ, et Beniamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israel:
Ezra VulgCont 4:2  et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum dixerunt eis: Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.
Ezra VulgCont 4:3  Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel: Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nosipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.
Ezra VulgCont 4:4  Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Iudæ, et turbaret eos in ædificando.
Ezra VulgCont 4:5  Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
Ezra VulgCont 4:6  In regno autem Assueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudæ et Ierusalem.
Ezra VulgCont 4:7  Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat Syriace, et legebatur sermone Syro.
Ezra VulgCont 4:8  Reum Beelteem, et Samsai scriba scripserunt epistolam unam de Ierusalem Artaxerxi regi, huiuscemodi:
Ezra VulgCont 4:9  Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
Ezra VulgCont 4:10  et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans Flumen in pace:
Ezra VulgCont 4:11  (Hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans Fluvium, salutem dicunt.
Ezra VulgCont 4:12  Notum sit regi, quia Iudæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant extruentes muros eius, et parietes componentes.
Ezra VulgCont 4:13  Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.
Ezra VulgCont 4:14  Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nunciavimus regi,
Ezra VulgCont 4:15  ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Ezra VulgCont 4:16  Nunciamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis.
Ezra VulgCont 4:17  Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem.
Ezra VulgCont 4:18  Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me.
Ezra VulgCont 4:19  Et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea:
Ezra VulgCont 4:20  nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quæ trans Fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
Ezra VulgCont 4:21  Nunc ergo audite sententiam: Prohibeatis viros illos ut urbs illa non ædificetur, donec si forte a me iussum fuerit.
Ezra VulgCont 4:22  Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
Ezra VulgCont 4:23  Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Ierusalem ad Iudæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.
Ezra VulgCont 4:24  Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
Chapter 5
Ezra VulgCont 5:1  Prophetaverunt autem Aggæus Propheta, et Zacharias filius Addo prophetantes ad Iudæos, qui erant in Iudæa et Ierusalem, in nomine Dei Israel.
Ezra VulgCont 5:2  Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos.
Ezra VulgCont 5:3  In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros eius instauraretis?
Ezra VulgCont 5:4  Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius.
Ezra VulgCont 5:5  Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
Ezra VulgCont 5:6  Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores eius Arphasachæi, qui erant trans Flumen, ad Darium regem.
Ezra VulgCont 5:7  Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis.
Ezra VulgCont 5:8  Notum sit regi, isse nos ad Iudæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter extruitur, et crescit in manibus eorum.
Ezra VulgCont 5:9  Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?
Ezra VulgCont 5:10  Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nunciaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
Ezra VulgCont 5:11  Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis, dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus ædificaverat, et extruxerat.
Ezra VulgCont 5:12  Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum eius transtulit in Babylonem.
Ezra VulgCont 5:13  Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur.
Ezra VulgCont 5:14  Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,
Ezra VulgCont 5:15  dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo.
Ezra VulgCont 5:16  Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est.
Ezra VulgCont 5:17  Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege iussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
Chapter 6
Ezra VulgCont 6:1  Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone,
Ezra VulgCont 6:2  et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius:
Ezra VulgCont 6:3  Anno primo Cyri regis: Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Ierusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,
Ezra VulgCont 6:4  ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.
Ezra VulgCont 6:5  Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Ierusalem in locum suum, quæ et posita sunt in templo Dei.
Ezra VulgCont 6:6  Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans Flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans Flumen, procul recedite ab illis,
Ezra VulgCont 6:7  et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo.
Ezra VulgCont 6:8  Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis, quæ dantur de regione trans Flumen, studiose sumptus dentur viris illis ne impediatur opus.
Ezra VulgCont 6:9  Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hœdos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum Sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.
Ezra VulgCont 6:10  Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum eius.
Ezra VulgCont 6:11  A me ergo positum est decretum: Ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem eius publicetur.
Ezra VulgCont 6:12  Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
Ezra VulgCont 6:13  Igitur Thathanai dux regionis trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eius, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.
Ezra VulgCont 6:14  Seniores autem Iudæorum ædificabant, et prosperabantur iuxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt iubente Deo Israel, et iubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:
Ezra VulgCont 6:15  et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.
Ezra VulgCont 6:16  Fecerunt autem filii Israel Sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.
Ezra VulgCont 6:17  Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel.
Ezra VulgCont 6:18  Et statuerunt Sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
Ezra VulgCont 6:19  Fecerunt autem filii Israel transmigrationis, Pascha, quartadecima die mensis primi.
Ezra VulgCont 6:20  Purificati enim fuerant Sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis Sacerdotibus, et sibi.
Ezra VulgCont 6:21  Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione Gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israel.
Ezra VulgCont 6:22  Et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel.
Chapter 7
Ezra VulgCont 7:1  Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ,
Ezra VulgCont 7:5  filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio:
Ezra VulgCont 7:6  ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israel: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum, omnem petitionem eius.
Ezra VulgCont 7:7  Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis Sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathinæis, in Ierusalem anno septimo Artaxerxis regis.
Ezra VulgCont 7:8  Et venerunt in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
Ezra VulgCont 7:9  Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se.
Ezra VulgCont 7:10  Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel præceptum et iudicium.
Ezra VulgCont 7:11  Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et ceremoniis eius in Israel.
Ezra VulgCont 7:12  Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti, scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem.
Ezra VulgCont 7:13  A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de Sacerdotibus eius, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat.
Ezra VulgCont 7:14  A facie enim regis, et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudæam et Ierusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua:
Ezra VulgCont 7:15  et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est.
Ezra VulgCont 7:16  Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de Sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Ierusalem,
Ezra VulgCont 7:17  libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem.
Ezra VulgCont 7:18  Sed et si quid tibi, et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, iuxta voluntatem Dei vestri facite.
Ezra VulgCont 7:19  Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem.
Ezra VulgCont 7:20  Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,
Ezra VulgCont 7:21  et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans Flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis
Ezra VulgCont 7:22  usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
Ezra VulgCont 7:23  Omne, quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum eius.
Ezra VulgCont 7:24  Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et ianitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
Ezra VulgCont 7:25  Tu autem Esdra secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue iudices et præsides ut iudicent omni populo, qui est trans Flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Ezra VulgCont 7:26  Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ eius, vel certe in carcerem.
Ezra VulgCont 7:27  Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini, quæ est in Ierusalem,
Ezra VulgCont 7:28  et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus eius, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.
Chapter 8
Ezra VulgCont 8:1  Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.
Ezra VulgCont 8:2  De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus.
Ezra VulgCont 8:3  De filiis Secheniæ, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
Ezra VulgCont 8:4  De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri.
Ezra VulgCont 8:5  De filiis Secheniæ, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri.
Ezra VulgCont 8:6  De filiis Adan, Abed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri.
Ezra VulgCont 8:7  De filiis Alam, Isaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta viri.
Ezra VulgCont 8:8  De filiis Saphatiæ, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri.
Ezra VulgCont 8:9  De filiis Ioab, Obedia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri.
Ezra VulgCont 8:10  De filiis Selomith, filius Iosphiæ, et cum eo centum sexaginta viri.
Ezra VulgCont 8:11  De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo vigintiocto viri.
Ezra VulgCont 8:12  De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri.
Ezra VulgCont 8:13  De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et hæc nomina eorum: Elipheleth, et Iehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri.
Ezra VulgCont 8:14  De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri.
Ezra VulgCont 8:15  Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi.
Ezra VulgCont 8:16  Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Iarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Ioiarib, et Elnathan sapientes.
Ezra VulgCont 8:17  Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo, et fratres eius Nathinæos in loco Chasphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
Ezra VulgCont 8:18  Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel, et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo,
Ezra VulgCont 8:19  et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque eius, et filios eius viginti:
Ezra VulgCont 8:20  et de Nathinæis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinæos ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur.
Ezra VulgCont 8:21  Et prædicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universæque substantiæ nostræ.
Ezra VulgCont 8:22  Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitate: et imperium eius et fortitudo eius, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
Ezra VulgCont 8:23  Ieiunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere.
Ezra VulgCont 8:24  Et separavi de principibus Sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem.
Ezra VulgCont 8:25  Appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores eius, et principes eius, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant:
Ezra VulgCont 8:26  et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta:
Ezra VulgCont 8:27  et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum.
Ezra VulgCont 8:28  Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum:
Ezra VulgCont 8:29  vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus Sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in thesaurum domus Domini.
Ezra VulgCont 8:30  Susceperunt autem Sacerdotes et Levitæ pondus argenti, et auri, et vasorum ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri.
Ezra VulgCont 8:31  Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Ierusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
Ezra VulgCont 8:32  Et venimus Ierusalem, et mansimus ibi tribus diebus.
Ezra VulgCont 8:33  Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ Sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Iozabed filius Iosue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ,
Ezra VulgCont 8:34  iuxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo.
Ezra VulgCont 8:35  Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato, duodecim: omnia in holocaustum Domino.
Ezra VulgCont 8:36  Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.
Chapter 9
Ezra VulgCont 9:1  Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, Sacerdotes et Levitæ a populis terrarum, et abominationibus eorum Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Iebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum:
Ezra VulgCont 9:2  tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Ezra VulgCont 9:3  Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.
Ezra VulgCont 9:4  Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:
Ezra VulgCont 9:5  et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum,
Ezra VulgCont 9:6  et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum
Ezra VulgCont 9:7  a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et Sacerdotes nostri in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
Ezra VulgCont 9:8  Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
Ezra VulgCont 9:9  quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et extrueret solitudines eius, et daret nobis sepem in Iuda et Ierusalem.
Ezra VulgCont 9:10  Et nunc quid dicemus Deus noster post hæc? Quia dereliquimus mandata tua,
Ezra VulgCont 9:11  quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
Ezra VulgCont 9:12  Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum.
Ezra VulgCont 9:13  Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
Ezra VulgCont 9:14  ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
Ezra VulgCont 9:15  Domine Deus Israel iustus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro. Non enim stari potest coram te super hoc.
Chapter 10
Ezra VulgCont 10:1  Sic ergo orante Esdra, et implorante eo, et flente, et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
Ezra VulgCont 10:2  Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israel super hoc,
Ezra VulgCont 10:3  percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut proiiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
Ezra VulgCont 10:4  Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac.
Ezra VulgCont 10:5  Surrexit ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
Ezra VulgCont 10:6  Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
Ezra VulgCont 10:7  Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem:
Ezra VulgCont 10:8  et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abiicietur de cœtu transmigrationis.
Ezra VulgCont 10:9  Convenerunt igitur omnes viri Iuda, et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
Ezra VulgCont 10:10  Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel.
Ezra VulgCont 10:11  Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
Ezra VulgCont 10:12  Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
Ezra VulgCont 10:13  Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto)
Ezra VulgCont 10:14  constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
Ezra VulgCont 10:15  Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adiuverunt eos:
Ezra VulgCont 10:16  Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras Sacerdos, et viri principes familiarum in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
Ezra VulgCont 10:17  Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
Ezra VulgCont 10:18  Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Godolia.
Ezra VulgCont 10:19  Et dederunt manus suas ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
Ezra VulgCont 10:21  Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias.
Ezra VulgCont 10:22  Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabed, et Elasa.
Ezra VulgCont 10:23  Et de filiis Levitarum, Iozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer.
Ezra VulgCont 10:24  Et de cantoribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
Ezra VulgCont 10:25  Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
Ezra VulgCont 10:26  Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Iehiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia.
Ezra VulgCont 10:27  Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Ierimuth, et Zabad, et Aziza.
Ezra VulgCont 10:28  Et de filiis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
Ezra VulgCont 10:29  Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth.
Ezra VulgCont 10:30  Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
Ezra VulgCont 10:31  Et de filiis Herem, Eliezer, Iosue, Melchias, Semeias, Simeon,
Ezra VulgCont 10:33  Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Iermai, Manasse, Semei.
Ezra VulgCont 10:43  De filiis Nebo, Iehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioel, et Banaia.
Ezra VulgCont 10:44  Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.