Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 118
Psal Vulgate 118:1  alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
Psal Vulgate 118:2  beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
Psal Vulgate 118:3  non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
Psal Vulgate 118:4  tu mandasti mandata tua custodire nimis tu mandasti praecepta tua custodire nimis
Psal Vulgate 118:5  utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
Psal Vulgate 118:6  tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
Psal Vulgate 118:7  confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
Psal Vulgate 118:8  iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
Psal Vulgate 118:9  beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
Psal Vulgate 118:10  in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
Psal Vulgate 118:11  in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
Psal Vulgate 118:12  benedictus es Domine doce me iustificationes tuas benedictus tu Domine doce me praecepta tua
Psal Vulgate 118:13  in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
Psal Vulgate 118:14  in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
Psal Vulgate 118:15  in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
Psal Vulgate 118:16  in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
Psal Vulgate 118:17  gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
Psal Vulgate 118:18  revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
Psal Vulgate 118:19  incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
Psal Vulgate 118:20  concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
Psal Vulgate 118:21  increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
Psal Vulgate 118:22  aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
Psal Vulgate 118:23  etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
Psal Vulgate 118:24  nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
Psal Vulgate 118:25  deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
Psal Vulgate 118:26  vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
Psal Vulgate 118:27  viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
Psal Vulgate 118:28  dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
Psal Vulgate 118:29  viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
Psal Vulgate 118:30  viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus viam fidei elegi iudicia tua proponebam
Psal Vulgate 118:31  adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
Psal Vulgate 118:32  viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
Psal Vulgate 118:33  he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
Psal Vulgate 118:34  da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
Psal Vulgate 118:35  deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
Psal Vulgate 118:36  inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
Psal Vulgate 118:37  averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
Psal Vulgate 118:38  statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
Psal Vulgate 118:39  amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
Psal Vulgate 118:40  ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
Psal Vulgate 118:41  vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
Psal Vulgate 118:42  et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
Psal Vulgate 118:43  et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
Psal Vulgate 118:44  et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
Psal Vulgate 118:45  et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
Psal Vulgate 118:46  et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
Psal Vulgate 118:47  et meditabar in mandatis tuis quae dilexi et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
Psal Vulgate 118:48  et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
Psal Vulgate 118:49  zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
Psal Vulgate 118:50  haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
Psal Vulgate 118:51  superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
Psal Vulgate 118:52  memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
Psal Vulgate 118:53  defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
Psal Vulgate 118:54  cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
Psal Vulgate 118:55  memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
Psal Vulgate 118:56  haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
Psal Vulgate 118:57  heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
Psal Vulgate 118:58  deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
Psal Vulgate 118:59  cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
Psal Vulgate 118:60  paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua festinavi et non neglexi custodire mandata tua
Psal Vulgate 118:61  funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
Psal Vulgate 118:62  media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
Psal Vulgate 118:63  particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
Psal Vulgate 118:64  misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
Psal Vulgate 118:65  teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
Psal Vulgate 118:66  bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
Psal Vulgate 118:67  priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
Psal Vulgate 118:68  bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
Psal Vulgate 118:69  multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
Psal Vulgate 118:70  coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
Psal Vulgate 118:71  bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
Psal Vulgate 118:72  bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
Psal Vulgate 118:73  ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
Psal Vulgate 118:74  qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
Psal Vulgate 118:75  cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
Psal Vulgate 118:76  fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
Psal Vulgate 118:77  veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
Psal Vulgate 118:78  confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
Psal Vulgate 118:79  convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
Psal Vulgate 118:80  fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
Psal Vulgate 118:81  caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
Psal Vulgate 118:82  defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
Psal Vulgate 118:83  quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
Psal Vulgate 118:84  quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
Psal Vulgate 118:85  narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
Psal Vulgate 118:86  omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
Psal Vulgate 118:87  paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
Psal Vulgate 118:88  secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
Psal Vulgate 118:89  lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
Psal Vulgate 118:90  in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
Psal Vulgate 118:91  ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
Psal Vulgate 118:92  nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
Psal Vulgate 118:93  in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
Psal Vulgate 118:94  tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
Psal Vulgate 118:95  me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
Psal Vulgate 118:96  omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
Psal Vulgate 118:97  mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
Psal Vulgate 118:98  super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
Psal Vulgate 118:99  super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
Psal Vulgate 118:100  super senes intellexi quia mandata tua quaesivi super senes intellexi quia praecepta tua servavi
Psal Vulgate 118:101  ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
Psal Vulgate 118:102  a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
Psal Vulgate 118:103  quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
Psal Vulgate 118:104  a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
Psal Vulgate 118:105  nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
Psal Vulgate 118:106  iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
Psal Vulgate 118:107  humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
Psal Vulgate 118:108  voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
Psal Vulgate 118:109  anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
Psal Vulgate 118:110  posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
Psal Vulgate 118:111  hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
Psal Vulgate 118:112  inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
Psal Vulgate 118:113  samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
Psal Vulgate 118:114  adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
Psal Vulgate 118:115  declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
Psal Vulgate 118:116  suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
Psal Vulgate 118:117  adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
Psal Vulgate 118:118  sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
Psal Vulgate 118:119  praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
Psal Vulgate 118:120  confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
Psal Vulgate 118:121  ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
Psal Vulgate 118:122  suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
Psal Vulgate 118:123  oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
Psal Vulgate 118:124  fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
Psal Vulgate 118:125  servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
Psal Vulgate 118:126  tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
Psal Vulgate 118:127  ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
Psal Vulgate 118:128  propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
Psal Vulgate 118:129  fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
Psal Vulgate 118:130  declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
Psal Vulgate 118:131  os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
Psal Vulgate 118:132  aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
Psal Vulgate 118:133  gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
Psal Vulgate 118:134  redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
Psal Vulgate 118:135  faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
Psal Vulgate 118:136  exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
Psal Vulgate 118:137  sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
Psal Vulgate 118:138  mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
Psal Vulgate 118:139  tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
Psal Vulgate 118:140  ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
Psal Vulgate 118:141  adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
Psal Vulgate 118:142  iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
Psal Vulgate 118:143  tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
Psal Vulgate 118:144  aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam iusta testimonia tua semper doce me et vivam
Psal Vulgate 118:145  cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
Psal Vulgate 118:146  clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
Psal Vulgate 118:147  praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
Psal Vulgate 118:148  praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
Psal Vulgate 118:149  vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
Psal Vulgate 118:150  adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
Psal Vulgate 118:151  prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
Psal Vulgate 118:152  initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
Psal Vulgate 118:153  res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
Psal Vulgate 118:154  iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
Psal Vulgate 118:155  longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
Psal Vulgate 118:156  misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
Psal Vulgate 118:157  multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
Psal Vulgate 118:158  vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
Psal Vulgate 118:159  vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
Psal Vulgate 118:160  principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
Psal Vulgate 118:161  sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
Psal Vulgate 118:162  laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
Psal Vulgate 118:163  iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
Psal Vulgate 118:164  septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
Psal Vulgate 118:165  pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
Psal Vulgate 118:166  expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
Psal Vulgate 118:167  custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
Psal Vulgate 118:168  servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
Psal Vulgate 118:169  thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
Psal Vulgate 118:170  intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
Psal Vulgate 118:171  eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
Psal Vulgate 118:172  pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
Psal Vulgate 118:173  fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
Psal Vulgate 118:174  concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
Psal Vulgate 118:175  vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
Psal Vulgate 118:176  erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus