Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Toggle notes
Chapter 1
II C VulgClem 1:1  Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
II C VulgClem 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
II C VulgClem 1:3  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
II C VulgClem 1:4  qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
II C VulgClem 1:5  Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
II C VulgClem 1:6  Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
II C VulgClem 1:7  ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
II C VulgClem 1:8  Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.
II C VulgClem 1:9  Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
II C VulgClem 1:10  qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
II C VulgClem 1:11  adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.
II C VulgClem 1:12  Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.
II C VulgClem 1:13  Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
II C VulgClem 1:14  sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
II C VulgClem 1:15  Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis :
II C VulgClem 1:16  et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.
II C VulgClem 1:17  Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
II C VulgClem 1:18  Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
II C VulgClem 1:19  Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
II C VulgClem 1:20  Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
II C VulgClem 1:21  Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
II C VulgClem 1:22  qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
II C VulgClem 1:23  Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.
Chapter 2
II C VulgClem 2:1  Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
II C VulgClem 2:2  Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?
II C VulgClem 2:3  Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
II C VulgClem 2:4  Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
II C VulgClem 2:5  Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
II C VulgClem 2:6  Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :
II C VulgClem 2:7  ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
II C VulgClem 2:8  Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
II C VulgClem 2:9  Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
II C VulgClem 2:10  Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
II C VulgClem 2:11  ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
II C VulgClem 2:12  Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
II C VulgClem 2:13  non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
II C VulgClem 2:14  Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :
II C VulgClem 2:15  quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :
II C VulgClem 2:16  aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?
II C VulgClem 2:17  non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
Chapter 3
II C VulgClem 3:1  Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?
II C VulgClem 3:2  Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :
II C VulgClem 3:3  manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
II C VulgClem 3:4  Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
II C VulgClem 3:5  non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
II C VulgClem 3:6  qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
II C VulgClem 3:7  Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :
II C VulgClem 3:8  quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
II C VulgClem 3:9  Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
II C VulgClem 3:10  Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
II C VulgClem 3:11  Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
II C VulgClem 3:12  Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
II C VulgClem 3:13  et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
II C VulgClem 3:14  sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
II C VulgClem 3:15  sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
II C VulgClem 3:16  Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
II C VulgClem 3:17  Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
II C VulgClem 3:18  Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
Chapter 4
II C VulgClem 4:1  Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
II C VulgClem 4:2  sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
II C VulgClem 4:3  Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :
II C VulgClem 4:4  in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
II C VulgClem 4:5  Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :
II C VulgClem 4:6  quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
II C VulgClem 4:7  Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
II C VulgClem 4:8  In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :
II C VulgClem 4:9  persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :
II C VulgClem 4:10  semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
II C VulgClem 4:11  Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
II C VulgClem 4:12  Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
II C VulgClem 4:13  Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :
II C VulgClem 4:14  scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
II C VulgClem 4:15  Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
II C VulgClem 4:16  Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
II C VulgClem 4:17  Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
II C VulgClem 4:18  non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt : quæ autem non videntur, æterna sunt.
Chapter 5
II C VulgClem 5:1  Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.
II C VulgClem 5:2  Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :
II C VulgClem 5:4  Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
II C VulgClem 5:5  Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
II C VulgClem 5:6  Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
II C VulgClem 5:7  (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :
II C VulgClem 5:8  audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
II C VulgClem 5:9  Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.
II C VulgClem 5:10  Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
II C VulgClem 5:11  Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
II C VulgClem 5:12  Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
II C VulgClem 5:13  Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
II C VulgClem 5:14  Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
II C VulgClem 5:15  et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
II C VulgClem 5:16  Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
II C VulgClem 5:17  Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
II C VulgClem 5:18  Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
II C VulgClem 5:19  quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
II C VulgClem 5:20  Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
II C VulgClem 5:21  Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
Chapter 6
II C VulgClem 6:1  Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
II C VulgClem 6:2  Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
II C VulgClem 6:3  Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
II C VulgClem 6:4  sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
II C VulgClem 6:5  in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
II C VulgClem 6:6  in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
II C VulgClem 6:7  in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
II C VulgClem 6:8  per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
II C VulgClem 6:9  quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
II C VulgClem 6:10  quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
II C VulgClem 6:11  Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
II C VulgClem 6:12  Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
II C VulgClem 6:13  eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
II C VulgClem 6:14  Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
II C VulgClem 6:15  quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
II C VulgClem 6:16  qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
II C VulgClem 6:17  Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
II C VulgClem 6:18  et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Chapter 7
II C VulgClem 7:1  Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
II C VulgClem 7:2  Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
II C VulgClem 7:3  Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
II C VulgClem 7:4  Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
II C VulgClem 7:5  Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnæ, intus timores.
II C VulgClem 7:6  Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
II C VulgClem 7:7  Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.
II C VulgClem 7:8  Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
II C VulgClem 7:9  nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
II C VulgClem 7:10  Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur : sæculi autem tristitia mortem operatur.
II C VulgClem 7:11  Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
II C VulgClem 7:12  Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
II C VulgClem 7:13  coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
II C VulgClem 7:14  et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,
II C VulgClem 7:15  et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
Chapter 8
II C VulgClem 8:1  Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :
II C VulgClem 8:2  quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
II C VulgClem 8:3  quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
II C VulgClem 8:4  cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
II C VulgClem 8:5  Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
II C VulgClem 8:6  ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
II C VulgClem 8:7  Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
II C VulgClem 8:8  Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
II C VulgClem 8:9  Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
II C VulgClem 8:10  Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :
II C VulgClem 8:11  nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
II C VulgClem 8:12  Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
II C VulgClem 8:13  Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
II C VulgClem 8:14  In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
II C VulgClem 8:15  Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
II C VulgClem 8:16  Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
II C VulgClem 8:17  quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
II C VulgClem 8:18  Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
II C VulgClem 8:19  non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
II C VulgClem 8:20  devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
II C VulgClem 8:21  Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
II C VulgClem 8:22  Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
II C VulgClem 8:23  sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
II C VulgClem 8:24  Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
Chapter 9
II C VulgClem 9:1  Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
II C VulgClem 9:2  Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.
II C VulgClem 9:3  Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :
II C VulgClem 9:4  ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
II C VulgClem 9:5  Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
II C VulgClem 9:6  Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
II C VulgClem 9:7  Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
II C VulgClem 9:8  Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
II C VulgClem 9:9  sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.
II C VulgClem 9:10  Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ :
II C VulgClem 9:11  ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
II C VulgClem 9:12  Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
II C VulgClem 9:13  per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
II C VulgClem 9:14  et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
Chapter 10
II C VulgClem 10:1  Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
II C VulgClem 10:2  Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
II C VulgClem 10:3  In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
II C VulgClem 10:4  Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
II C VulgClem 10:5  et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
II C VulgClem 10:6  et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
II C VulgClem 10:7  Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
II C VulgClem 10:8  Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
II C VulgClem 10:9  Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :
II C VulgClem 10:10  quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes : præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :
II C VulgClem 10:11  hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.
II C VulgClem 10:12  Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.
II C VulgClem 10:13  Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
II C VulgClem 10:14  Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
II C VulgClem 10:15  Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
II C VulgClem 10:16  etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.
II C VulgClem 10:18  Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.
Chapter 11
II C VulgClem 11:1  Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :
II C VulgClem 11:2  æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
II C VulgClem 11:3  Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
II C VulgClem 11:4  Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.
II C VulgClem 11:5  Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
II C VulgClem 11:6  Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
II C VulgClem 11:7  Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
II C VulgClem 11:8  Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
II C VulgClem 11:9  Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
II C VulgClem 11:10  Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
II C VulgClem 11:12  Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
II C VulgClem 11:13  Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
II C VulgClem 11:14  Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
II C VulgClem 11:15  Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
II C VulgClem 11:16  Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
II C VulgClem 11:17  quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
II C VulgClem 11:18  Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.
II C VulgClem 11:19  Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
II C VulgClem 11:20  Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
II C VulgClem 11:21  Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :
II C VulgClem 11:22  Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.
II C VulgClem 11:23  Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
II C VulgClem 11:24  A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
II C VulgClem 11:25  Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
II C VulgClem 11:26  in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :
II C VulgClem 11:27  in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
II C VulgClem 11:28  præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
II C VulgClem 11:29  Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
II C VulgClem 11:30  Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
II C VulgClem 11:31  Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
II C VulgClem 11:32  Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :
II C VulgClem 11:33  et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
Chapter 12
II C VulgClem 12:1  Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
II C VulgClem 12:2  Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
II C VulgClem 12:3  Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :
II C VulgClem 12:4  quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
II C VulgClem 12:5  Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
II C VulgClem 12:6  Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
II C VulgClem 12:7  Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
II C VulgClem 12:8  Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :
II C VulgClem 12:9  et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
II C VulgClem 12:10  Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
II C VulgClem 12:11  Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :
II C VulgClem 12:12  signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
II C VulgClem 12:13  Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.
II C VulgClem 12:14  Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
II C VulgClem 12:15  Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
II C VulgClem 12:16  Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
II C VulgClem 12:17  Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?
II C VulgClem 12:18  Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
II C VulgClem 12:19  Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram.
II C VulgClem 12:20  Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
II C VulgClem 12:21  ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
Chapter 13
II C VulgClem 13:1  Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
II C VulgClem 13:2  Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
II C VulgClem 13:3  An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?
II C VulgClem 13:4  Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
II C VulgClem 13:5  Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.
II C VulgClem 13:6  Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
II C VulgClem 13:7  Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
II C VulgClem 13:8  Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
II C VulgClem 13:9  Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
II C VulgClem 13:10  Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.
II C VulgClem 13:11  De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
II C VulgClem 13:12  Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
II C VulgClem 13:13  Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.