Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
Up
1 2 3 4 5 6
Toggle notes
Chapter 1
Baru VulgSist 1:1  Et haec verba libri, quae scripsit Baruch filius Neriae, filii Maasiae, filii Sedechiae, filii Sedei, filii Helchiae in Babylonia,
Baru VulgSist 1:2  in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldaei Ierusalem, et succenderunt eam igne.
Baru VulgSist 1:3  Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioakim regis Iuda, et ad aures universi populi venientis ad librum,
Baru VulgSist 1:4  et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi.
Baru VulgSist 1:5  Qui audientes plorabant, et ieiunabant, et orabant in conspectu Domini.
Baru VulgSist 1:6  Et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus,
Baru VulgSist 1:7  et miserunt in Ierusalem ad Ioakim filium Helchiae filii Salon sacerdotem, et ad Sacerdotes, et ad omnem populum, qui inventi sunt cum eo in Ierusalem:
Baru VulgSist 1:8  cum acciperet vasa templi Domini, quae ablata fuerant de templo, revocare in Terram Iuda decima die mensis Siban, vasa argentea, quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda,
Baru VulgSist 1:9  posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terrae ab Ierusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem.
Baru VulgSist 1:10  Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocaustomata, et thus, et facite manna, et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri:
Baru VulgSist 1:11  et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies eorum sicut dies caeli super terram:
Baru VulgSist 1:12  et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii eius, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
Baru VulgSist 1:13  Et pro nobisipsis orate ad Dominum Deum nostrum: quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem.
Baru VulgSist 1:14  Et legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die sollemni, et in die opportuno:
Baru VulgSist 1:15  et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostrae, sicut est dies haec omni Iuda, et habitantibus in Ierusalem,
Baru VulgSist 1:16  Regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris.
Baru VulgSist 1:17  Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum:
Baru VulgSist 1:18  et non fuimus subiectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius, quae dedit nobis.
Baru VulgSist 1:19  A die, qua eduxit patres nostros de Terra Aegypti usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius.
Baru VulgSist 1:20  Et adhaeserunt nobis multa mala, et maledictiones, quae constituit Dominus Moysi servo suo: qui eduxit patres nostros de Terra Aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.
Baru VulgSist 1:21  Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos et ad iudices nostros:
Baru VulgSist 1:22  et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
Chapter 2
Baru VulgSist 2:1  Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad iudices nostros, qui iudicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel, et Iuda:
Baru VulgSist 2:2  ut adduceret Dominus super nos mala magna, quae non sunt facta sub caelo, quemadmodum facta sunt in Ierusalem, secundum quae scripta sunt in lege Moysi,
Baru VulgSist 2:3  ut manducaret homo carnes filii sui, et carnes filiae suae.
Baru VulgSist 2:4  Et dedit eos sub manu regum omnium, qui sunt in circuitu nostro in improperium, et in desolationem in omnibus populis, in quibus nos dispersit Dominus.
Baru VulgSist 2:5  Et facti sumus subtus, et non supra: quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
Baru VulgSist 2:6  Domino Deo nostro iustitia: nobis autem, et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec.
Baru VulgSist 2:7  Quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec, quae venerunt super nos:
Baru VulgSist 2:8  et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
Baru VulgSist 2:9  Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, quae mandavit nobis:
Baru VulgSist 2:10  et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.
Baru VulgSist 2:11  Et nunc Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste:
Baru VulgSist 2:12  peccavimus, impie egimus, inique gessimus Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis.
Baru VulgSist 2:13  Avertatur ira tua a nobis: quia derelicti sumus pauci inter gentes, ubi dispersisti nos.
Baru VulgSist 2:14  Exaudi Domine preces nostras, et orationes nostras, et educ nos propter te: et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt:
Baru VulgSist 2:15  ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
Baru VulgSist 2:16  Respice Domine de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
Baru VulgSist 2:17  Aperi oculos tuos, et vide: quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem, et iustificationem Domino:
Baru VulgSist 2:18  sed anima, quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino.
Baru VulgSist 2:19  Quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus preces, et petimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster:
Baru VulgSist 2:20  sed quia misisti iram tuam, et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens:
Baru VulgSist 2:21  Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum, et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis: et sedebitis in terra, quam dedi patribus vestris.
Baru VulgSist 2:22  Quod si non feceritis, nec audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae: defectionem vestram faciam de civitatibus Iuda, et a foris Ierusalem,
Baru VulgSist 2:23  et auferam a vobis vocem iucunditatis, et vocem gaudii, et vocem sponsi, et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
Baru VulgSist 2:24  et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum, et ossa patrum nostrorum de loco suo:
Baru VulgSist 2:25  et ecce proiecta sunt in calore solis, et in gelu noctis: et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
Baru VulgSist 2:26  Et posuisti templum, in quo invocatum est nomen tuum in ipso, sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israel, et domus Iuda.
Baru VulgSist 2:27  Et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem bonitatem tuam, et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:
Baru VulgSist 2:28  sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
Baru VulgSist 2:29  dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo haec magna convertetur in minimam inter Gentes, quo ego eos dispergam:
Baru VulgSist 2:30  quia scio quod me non audiet populus. Populus est enim dura cervice: et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae:
Baru VulgSist 2:31  et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, et dabo eis cor, et intelligent: aures, et audient.
Baru VulgSist 2:32  Et laudabunt me in terra captivitatis suae, et memores erunt nominis mei.
Baru VulgSist 2:33  Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me.
Baru VulgSist 2:34  Et revocabo illos in terram, quam iuravi patribus eorum Abraham, Isaac, et Iacob, et dominabuntur eius: et multiplicabo eos, et non minorabuntur.
Baru VulgSist 2:35  Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israel a terra, quam dedi illis.
Chapter 3
Baru VulgSist 3:1  Et nunc Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te:
Baru VulgSist 3:2  audi Domine, et miserere, quia Deus es misericors, et miserere nostri: quia peccavimus ante te.
Baru VulgSist 3:3  Quia tu sedes in sempiternum, et non peribimus in aevum?
Baru VulgSist 3:4  Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum, qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
Baru VulgSist 3:5  Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuae, et nominis tui in tempore isto:
Baru VulgSist 3:6  quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te Domine:
Baru VulgSist 3:7  quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.
Baru VulgSist 3:8  Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te Domine Deus noster.
Baru VulgSist 3:9  Audi Israel mandata vitae: auribus percipe, ut scias prudentiam.
Baru VulgSist 3:11  inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis: deputatus es cum descendentibus in infernum.
Baru VulgSist 3:13  nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram.
Baru VulgSist 3:14  Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus: ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
Baru VulgSist 3:15  Quis invenit locum eius? et quis intravit in thesauros eius?
Baru VulgSist 3:16  Ubi sunt principes Gentium, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram?
Baru VulgSist 3:18  qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant et soliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
Baru VulgSist 3:19  Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
Baru VulgSist 3:20  Iuvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram: viam autem disciplinae ignoraverunt,
Baru VulgSist 3:21  neque intellexerunt semitas eius, neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est.:
Baru VulgSist 3:22  non est audita in Terra Chanaam, neque visa est in Theman.
Baru VulgSist 3:23  Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam, quae de terra est, negotiatores terrae, et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas eius.
Baru VulgSist 3:24  O Israel quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius!
Baru VulgSist 3:25  Magnus est, et non habet finem: excelsus et immensus.
Baru VulgSist 3:26  Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
Baru VulgSist 3:27  Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt: propterea perierunt.
Baru VulgSist 3:28  Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
Baru VulgSist 3:29  Quis ascendit in caelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus?
Baru VulgSist 3:30  Quis transfretavit mare, et invenit illam? et attulit illam super aurum electum?
Baru VulgSist 3:31  Non est qui possit scire vias eius, neque qui exquirat semitas eius:
Baru VulgSist 3:32  sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua: qui praeparavit terram in aeterno tempore, et replevit eam pecudibus, et quadrupedibus:
Baru VulgSist 3:33  qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
Baru VulgSist 3:34  Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt:
Baru VulgSist 3:35  vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas.
Baru VulgSist 3:36  Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum.
Baru VulgSist 3:37  Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo.
Baru VulgSist 3:38  Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Chapter 4
Baru VulgSist 4:1  Hic liber mandatorum Dei, et lex, quae est in aeternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
Baru VulgSist 4:2  Convertere Iacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius.
Baru VulgSist 4:3  Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae.
Baru VulgSist 4:4  Beati sumus Israel: quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis.
Baru VulgSist 4:5  Animaequior esto populus Dei, memorabilis Israel:
Baru VulgSist 4:6  venundati estis Gentibus non in perditionem: sed propter quod ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
Baru VulgSist 4:7  Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo.
Baru VulgSist 4:8  Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem.
Baru VulgSist 4:9  Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum:
Baru VulgSist 4:10  Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis aeternus.
Baru VulgSist 4:11  Nutrivi enim illos cum iucunditate: dimisi autem illos cum fletu et luctu.
Baru VulgSist 4:12  Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
Baru VulgSist 4:13  Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt.
Baru VulgSist 4:14  Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis aeternus.
Baru VulgSist 4:15  Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae:
Baru VulgSist 4:16  qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt.
Baru VulgSist 4:18  Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
Baru VulgSist 4:19  Ambulate filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola.
Baru VulgSist 4:20  Exue me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
Baru VulgSist 4:21  Animaequiores estote filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
Baru VulgSist 4:22  Ego enim speravi in aeternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro.
Baru VulgSist 4:23  Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum.
Baru VulgSist 4:24  Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno, et splendore aeterno.
Baru VulgSist 4:25  Filii patienter sustinete iram, quae supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes.
Baru VulgSist 4:26  Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
Baru VulgSist 4:27  Animaequiores estote filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo, qui duxit vos.
Baru VulgSist 4:28  Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum.
Baru VulgSist 4:29  Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra.
Baru VulgSist 4:30  Animaequior esto Ierusalem, exhortatur enim te, qui te nominavit.
Baru VulgSist 4:31  Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
Baru VulgSist 4:32  civitates, quibus servierunt filii tui, punientur: et quae accepit filios tuos.
Baru VulgSist 4:33  Sicut gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione.
Baru VulgSist 4:34  Et amputabitur exultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum.
Baru VulgSist 4:35  Ignis enim superveniet ei ab aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis.
Baru VulgSist 4:36  Circumspice Ierusalem ad Orientem, et vide iucunditatem a Deo tibi venientem.
Baru VulgSist 4:37  Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei.
Chapter 5
Baru VulgSist 5:1  Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuae: et indue te decore, et honore eius, quae a Deo tibi est sempiternae gloriae.
Baru VulgSist 5:2  Circumdabit te Deus diploide iustitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.
Baru VulgSist 5:3  Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub caelo est.
Baru VulgSist 5:4  Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiae, et honor pietatis.
Baru VulgSist 5:5  Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria.
Baru VulgSist 5:6  Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni.
Baru VulgSist 5:7  Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
Baru VulgSist 5:8  Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei.
Baru VulgSist 5:9  Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suae, cum misericordia, et iustitia, quae est ex ipso.
Chapter 6
Baru VulgSist 6:1  Exemplar epistolae, quam misit Ieremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annunciaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo. PROPTER peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum.
Baru VulgSist 6:2  Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace.
Baru VulgSist 6:3  Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum Gentibus.
Baru VulgSist 6:4  Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.
Baru VulgSist 6:5  Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari Domine.
Baru VulgSist 6:6  Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras.
Baru VulgSist 6:7  Nam ligna ipsorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui.
Baru VulgSist 6:8  Et sicut virgini amanti ornamenta: ita accepto auro fabricati sunt.
Baru VulgSist 6:9  Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum, et argentum, et erogant illud in semetipsos.
Baru VulgSist 6:10  Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.
Baru VulgSist 6:12  Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos.
Baru VulgSist 6:13  Sceptrum autem habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit.
Baru VulgSist 6:14  Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello, et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii.
Baru VulgSist 6:15  Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum:
Baru VulgSist 6:16  Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium.
Baru VulgSist 6:17  Et sicut alicui, qui regem offendit, circumseptae sunt ianuae: aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum, ita tutantur sacerdotes ostia clausuris, et seris, ne a latronibus expolientur.
Baru VulgSist 6:18  Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo.
Baru VulgSist 6:19  Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.
Baru VulgSist 6:20  Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit.
Baru VulgSist 6:21  Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam similiter et cattae.
Baru VulgSist 6:22  Unde sciatis quia non sunt dii. Ne ergo timueritis eos.
Baru VulgSist 6:23  Aurum etiam, quod habent, ad speciem est. Nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant.
Baru VulgSist 6:24  Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.
Baru VulgSist 6:25  Sine pedibus in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus. Confundantur etiam qui colunt ea.
Baru VulgSist 6:26  Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit, sed sicut mortuis humeri eorum illis apponentur.
Baru VulgSist 6:27  Hostias illorum vendunt Sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti aliquid impertiunt,
Baru VulgSist 6:28  de sacrificiis eorum foetae, et menstruatae contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
Baru VulgSist 6:29  Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis:
Baru VulgSist 6:30  et in domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas, et capita, et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
Baru VulgSist 6:31  Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in coena mortui.
Baru VulgSist 6:32  Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas, et filios suos.
Baru VulgSist 6:33  Neque siquid mali patiuntur ab aliquo, neque siquid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre.
Baru VulgSist 6:34  Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Siquis illis votum voverit, et non reddiderit; neque hoc requirunt.
Baru VulgSist 6:35  Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
Baru VulgSist 6:36  Hominem caecum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt.
Baru VulgSist 6:37  Viduae non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
Baru VulgSist 6:38  Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. Qui autem colunt ea, confundentur.
Baru VulgSist 6:39  Quomodo ergo aestimandum est, aut dicendum, illos esse deos?
Baru VulgSist 6:40  Adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:
Baru VulgSist 6:41  quasi possint sentire qui non habent motum, et ipsi cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum.
Baru VulgSist 6:42  Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum.
Baru VulgSist 6:43  Cum autem aliqua ex ipsis attracta ab aliquo transeunte dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus sit.
Baru VulgSist 6:44  Omnia autem quae illi fiunt, falsa sunt. Quomodo aestimandum, aut dicendum est, illos esse deos?
Baru VulgSist 6:45  A fabris autem, et ab aurificibus facta sunt. Nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes.
Baru VulgSist 6:46  Aurifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis. Numquid ergo possunt ea, quae fabricata sunt ab ipsis, esse dii?
Baru VulgSist 6:47  Reliquerunt autem falsa, et opprobrium postea futuris.
Baru VulgSist 6:48  Nam cum supervenerit illis praelium, et mala; cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis.
Baru VulgSist 6:49  Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt?
Baru VulgSist 6:50  Nam cum sint lignea, et lapidea inaurata, et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis Gentibus, et regibus: quae manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis.
Baru VulgSist 6:51  Unde ergo notum est, quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est?
Baru VulgSist 6:52  Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.
Baru VulgSist 6:53  Iudicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab iniuria: quia nihil possunt, sicut corniculae inter medium caeli, et terrae.
Baru VulgSist 6:54  Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, et lapideorum argenteorum, et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
Baru VulgSist 6:55  Regi autem, et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est, aut recipiendum quia dii sunt?
Baru VulgSist 6:56  Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati, quibus iniqui fortiores sunt:
Baru VulgSist 6:57  Aurum, et argentum, et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.
Baru VulgSist 6:58  Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam: aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud: vel ostium in domo, quod custodit quae in pace sunt, quam falsi dii.
Baru VulgSist 6:59  Sol quidem, et luna, ac sidera cum sint splendida, et emissa ad utilitates, obaudiunt.
Baru VulgSist 6:60  Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat.
Baru VulgSist 6:61  Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare in universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis.
Baru VulgSist 6:62  Ignis etiam missus desuper ut consumat montes, et silvas, facit quod praeceptum est ei. Haec autem neque speciebus, neque virtutibus uni eorum similia sunt.
Baru VulgSist 6:63  Unde neque existimandum est, neque dicendum, illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare, neque quidquam facere hominibus.
Baru VulgSist 6:64  Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.
Baru VulgSist 6:66  Signa etiam in caelo Gentibus non ostendunt, neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.
Baru VulgSist 6:67  Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum, ac prodesse sibi.
Baru VulgSist 6:68  Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos.
Baru VulgSist 6:69  Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit: ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.
Baru VulgSist 6:70  Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet. Similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati:
Baru VulgSist 6:71  A purpura quoque et murice, quae supra illos tenent, scietis itaque quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.
Baru VulgSist 6:72  Melior est homo iustus, qui non habet simulacra: nam erit longe ab opprobriis.