Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Toggle notes
Chapter 1
Hebr VulgClem 1:1  Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
Hebr VulgClem 1:2  novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
Hebr VulgClem 1:3  qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
Hebr VulgClem 1:4  tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
Hebr VulgClem 1:5  Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
Hebr VulgClem 1:6  Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
Hebr VulgClem 1:7  Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
Hebr VulgClem 1:8  Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
Hebr VulgClem 1:9  Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
Hebr VulgClem 1:10  Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
Hebr VulgClem 1:11  Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
Hebr VulgClem 1:12  et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Hebr VulgClem 1:13  Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Hebr VulgClem 1:14  Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?
Chapter 2
Hebr VulgClem 2:1  Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
Hebr VulgClem 2:2  Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :
Hebr VulgClem 2:3  quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Hebr VulgClem 2:4  contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Hebr VulgClem 2:5  Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
Hebr VulgClem 2:6  Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?
Hebr VulgClem 2:7  Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Hebr VulgClem 2:8  Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
Hebr VulgClem 2:9  Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
Hebr VulgClem 2:10  Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
Hebr VulgClem 2:11  Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
Hebr VulgClem 2:12  Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.
Hebr VulgClem 2:13  Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
Hebr VulgClem 2:14  Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
Hebr VulgClem 2:15  et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Hebr VulgClem 2:16  Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
Hebr VulgClem 2:17  Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
Hebr VulgClem 2:18  In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
Chapter 3
Hebr VulgClem 3:1  Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :
Hebr VulgClem 3:2  qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
Hebr VulgClem 3:3  Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
Hebr VulgClem 3:4  Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
Hebr VulgClem 3:5  Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
Hebr VulgClem 3:6  Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
Hebr VulgClem 3:7  Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
Hebr VulgClem 3:8  nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
Hebr VulgClem 3:9  ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
Hebr VulgClem 3:10  quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Hebr VulgClem 3:11  sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Hebr VulgClem 3:12  Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
Hebr VulgClem 3:13  sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Hebr VulgClem 3:14  Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
Hebr VulgClem 3:15  Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
Hebr VulgClem 3:16  Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
Hebr VulgClem 3:17  Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
Hebr VulgClem 3:18  Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
Hebr VulgClem 3:19  Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
Chapter 4
Hebr VulgClem 4:1  Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Hebr VulgClem 4:2  Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.
Hebr VulgClem 4:3  Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
Hebr VulgClem 4:4  Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
Hebr VulgClem 4:5  Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.
Hebr VulgClem 4:6  Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :
Hebr VulgClem 4:7  iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
Hebr VulgClem 4:8  Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.
Hebr VulgClem 4:10  Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Hebr VulgClem 4:11  Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
Hebr VulgClem 4:12  Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Hebr VulgClem 4:13  Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
Hebr VulgClem 4:14  Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Hebr VulgClem 4:15  Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Hebr VulgClem 4:16  Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
Chapter 5
Hebr VulgClem 5:1  Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
Hebr VulgClem 5:2  qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
Hebr VulgClem 5:3  et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
Hebr VulgClem 5:4  Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
Hebr VulgClem 5:5  Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Hebr VulgClem 5:6  Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
Hebr VulgClem 5:7  Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Hebr VulgClem 5:8  Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam :
Hebr VulgClem 5:9  et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
Hebr VulgClem 5:10  appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
Hebr VulgClem 5:11  De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
Hebr VulgClem 5:12  Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
Hebr VulgClem 5:13  Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ : parvulus enim est.
Hebr VulgClem 5:14  Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
Chapter 6
Hebr VulgClem 6:1  Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
Hebr VulgClem 6:2  baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
Hebr VulgClem 6:4  Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
Hebr VulgClem 6:5  gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
Hebr VulgClem 6:6  et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
Hebr VulgClem 6:7  Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
Hebr VulgClem 6:8  proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
Hebr VulgClem 6:9  Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
Hebr VulgClem 6:10  Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
Hebr VulgClem 6:11  Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
Hebr VulgClem 6:12  ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
Hebr VulgClem 6:13  Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
Hebr VulgClem 6:14  dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
Hebr VulgClem 6:15  Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
Hebr VulgClem 6:16  Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
Hebr VulgClem 6:17  In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
Hebr VulgClem 6:18  ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
Hebr VulgClem 6:19  quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
Hebr VulgClem 6:20  ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.
Chapter 7
Hebr VulgClem 7:1  Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :
Hebr VulgClem 7:2  cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
Hebr VulgClem 7:3  sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Hebr VulgClem 7:4  Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
Hebr VulgClem 7:5  Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
Hebr VulgClem 7:6  Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
Hebr VulgClem 7:7  Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Hebr VulgClem 7:8  Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
Hebr VulgClem 7:9  Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
Hebr VulgClem 7:10  adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Hebr VulgClem 7:11  Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
Hebr VulgClem 7:12  Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
Hebr VulgClem 7:13  In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
Hebr VulgClem 7:14  Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Hebr VulgClem 7:15  Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
Hebr VulgClem 7:16  qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
Hebr VulgClem 7:17  Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
Hebr VulgClem 7:18  Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
Hebr VulgClem 7:19  nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Hebr VulgClem 7:20  Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
Hebr VulgClem 7:21  hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :
Hebr VulgClem 7:22  in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
Hebr VulgClem 7:23  Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
Hebr VulgClem 7:24  hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
Hebr VulgClem 7:25  Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Hebr VulgClem 7:26  Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :
Hebr VulgClem 7:27  qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
Hebr VulgClem 7:28  Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Chapter 8
Hebr VulgClem 8:1  Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
Hebr VulgClem 8:2  sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
Hebr VulgClem 8:3  Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
Hebr VulgClem 8:4  Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
Hebr VulgClem 8:5  qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
Hebr VulgClem 8:6  Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Hebr VulgClem 8:7  Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
Hebr VulgClem 8:8  Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
Hebr VulgClem 8:9  non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Hebr VulgClem 8:10  Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
Hebr VulgClem 8:11  et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
Hebr VulgClem 8:12  quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
Hebr VulgClem 8:13  Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
Chapter 9
Hebr VulgClem 9:1  Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
Hebr VulgClem 9:2  Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
Hebr VulgClem 9:3  Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
Hebr VulgClem 9:4  aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
Hebr VulgClem 9:5  superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
Hebr VulgClem 9:6  His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
Hebr VulgClem 9:7  in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
Hebr VulgClem 9:8  hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
Hebr VulgClem 9:9  quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
Hebr VulgClem 9:10  et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
Hebr VulgClem 9:11  Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
Hebr VulgClem 9:12  neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
Hebr VulgClem 9:13  Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
Hebr VulgClem 9:14  quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
Hebr VulgClem 9:15  Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
Hebr VulgClem 9:16  Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
Hebr VulgClem 9:17  Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
Hebr VulgClem 9:18  Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
Hebr VulgClem 9:19  Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Hebr VulgClem 9:20  dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
Hebr VulgClem 9:21  Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
Hebr VulgClem 9:22  Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Hebr VulgClem 9:23  Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
Hebr VulgClem 9:24  Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
Hebr VulgClem 9:25  neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
Hebr VulgClem 9:26  alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
Hebr VulgClem 9:27  Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
Hebr VulgClem 9:28  sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Chapter 10
Hebr VulgClem 10:1  Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
Hebr VulgClem 10:2  alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
Hebr VulgClem 10:3  sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Hebr VulgClem 10:4  Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Hebr VulgClem 10:5  Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
Hebr VulgClem 10:7  Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Hebr VulgClem 10:8  Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
Hebr VulgClem 10:9  tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
Hebr VulgClem 10:10  In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
Hebr VulgClem 10:11  Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
Hebr VulgClem 10:12  hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
Hebr VulgClem 10:13  de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
Hebr VulgClem 10:14  Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
Hebr VulgClem 10:15  Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
Hebr VulgClem 10:16  Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
Hebr VulgClem 10:17  et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
Hebr VulgClem 10:18  Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
Hebr VulgClem 10:19  Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
Hebr VulgClem 10:20  quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
Hebr VulgClem 10:22  accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
Hebr VulgClem 10:23  teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
Hebr VulgClem 10:24  et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
Hebr VulgClem 10:25  non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
Hebr VulgClem 10:26  Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
Hebr VulgClem 10:27  terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
Hebr VulgClem 10:28  Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
Hebr VulgClem 10:29  quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
Hebr VulgClem 10:30  Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
Hebr VulgClem 10:32  Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
Hebr VulgClem 10:33  et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
Hebr VulgClem 10:34  Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Hebr VulgClem 10:35  Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
Hebr VulgClem 10:36  Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Hebr VulgClem 10:37  Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
Hebr VulgClem 10:38  Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
Hebr VulgClem 10:39  Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Chapter 11
Hebr VulgClem 11:1  Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
Hebr VulgClem 11:3  Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Hebr VulgClem 11:4  Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
Hebr VulgClem 11:5  Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
Hebr VulgClem 11:6  Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Hebr VulgClem 11:7  Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
Hebr VulgClem 11:8  Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret.
Hebr VulgClem 11:9  Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.
Hebr VulgClem 11:10  Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
Hebr VulgClem 11:11  Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
Hebr VulgClem 11:12  Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
Hebr VulgClem 11:13  Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
Hebr VulgClem 11:14  Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
Hebr VulgClem 11:15  Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
Hebr VulgClem 11:16  nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
Hebr VulgClem 11:17  Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
Hebr VulgClem 11:18  ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
Hebr VulgClem 11:19  arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
Hebr VulgClem 11:20  Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
Hebr VulgClem 11:21  Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus.
Hebr VulgClem 11:22  Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Hebr VulgClem 11:23  Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
Hebr VulgClem 11:24  Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
Hebr VulgClem 11:25  magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
Hebr VulgClem 11:26  majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
Hebr VulgClem 11:27  Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Hebr VulgClem 11:28  Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
Hebr VulgClem 11:29  Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt.
Hebr VulgClem 11:30  Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
Hebr VulgClem 11:31  Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Hebr VulgClem 11:32  Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
Hebr VulgClem 11:33  qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
Hebr VulgClem 11:34  extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
Hebr VulgClem 11:35  acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
Hebr VulgClem 11:36  Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
Hebr VulgClem 11:37  lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
Hebr VulgClem 11:38  quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
Hebr VulgClem 11:39  Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
Hebr VulgClem 11:40  Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Chapter 12
Hebr VulgClem 12:1  Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
Hebr VulgClem 12:2  aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
Hebr VulgClem 12:3  Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
Hebr VulgClem 12:4  Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
Hebr VulgClem 12:5  et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
Hebr VulgClem 12:6  Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
Hebr VulgClem 12:7  In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
Hebr VulgClem 12:8  quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
Hebr VulgClem 12:9  Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
Hebr VulgClem 12:10  Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
Hebr VulgClem 12:11  Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
Hebr VulgClem 12:12  Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
Hebr VulgClem 12:13  et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
Hebr VulgClem 12:14  Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
Hebr VulgClem 12:15  contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
Hebr VulgClem 12:16  Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
Hebr VulgClem 12:17  scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Hebr VulgClem 12:18  Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
Hebr VulgClem 12:19  et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Hebr VulgClem 12:20  Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
Hebr VulgClem 12:21  Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
Hebr VulgClem 12:22  Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
Hebr VulgClem 12:23  et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
Hebr VulgClem 12:24  et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
Hebr VulgClem 12:25  Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
Hebr VulgClem 12:26  Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
Hebr VulgClem 12:27  Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.
Hebr VulgClem 12:28  Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Chapter 13
Hebr VulgClem 13:2  et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
Hebr VulgClem 13:3  Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
Hebr VulgClem 13:4  Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
Hebr VulgClem 13:5  Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
Hebr VulgClem 13:6  ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.
Hebr VulgClem 13:7  Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Hebr VulgClem 13:8  Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in sæcula.
Hebr VulgClem 13:9  Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
Hebr VulgClem 13:10  Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
Hebr VulgClem 13:11  Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Hebr VulgClem 13:12  Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Hebr VulgClem 13:13  Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
Hebr VulgClem 13:14  Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Hebr VulgClem 13:15  Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
Hebr VulgClem 13:16  Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
Hebr VulgClem 13:17  Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
Hebr VulgClem 13:18  Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
Hebr VulgClem 13:19  Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
Hebr VulgClem 13:20  Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
Hebr VulgClem 13:21  aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Hebr VulgClem 13:22  Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
Hebr VulgClem 13:23  Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
Hebr VulgClem 13:24  Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.