Chapter 1
Hebr | VulgSist | 1:2 | novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula: | |
Hebr | VulgSist | 1:3 | qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: | |
Hebr | VulgSist | 1:5 | Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? | |
Hebr | VulgSist | 1:6 | Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. | |
Hebr | VulgSist | 1:7 | Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. | |
Hebr | VulgSist | 1:8 | Ad filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. | |
Hebr | VulgSist | 1:9 | Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. | |
Hebr | VulgSist | 1:12 | et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. | |
Hebr | VulgSist | 1:13 | Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? | |
Chapter 2
Hebr | VulgSist | 2:1 | Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivimus ne forte pereffluamus. | |
Hebr | VulgSist | 2:2 | Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem: | |
Hebr | VulgSist | 2:3 | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, | |
Hebr | VulgSist | 2:4 | contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. | |
Hebr | VulgSist | 2:6 | Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? | |
Hebr | VulgSist | 2:7 | Minuisti eum paulominus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. | |
Hebr | VulgSist | 2:8 | Omnia subiecisti sub pedibus eius: In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei. | |
Hebr | VulgSist | 2:9 | Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. | |
Hebr | VulgSist | 2:10 | Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. | |
Hebr | VulgSist | 2:11 | Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: | |
Hebr | VulgSist | 2:13 | Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. | |
Hebr | VulgSist | 2:14 | Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: | |
Hebr | VulgSist | 2:17 | Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, et ut repropitiaret delicta populi. | |
Chapter 3
Hebr | VulgSist | 3:1 | Unde fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Iesum: | |
Hebr | VulgSist | 3:3 | Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. | |
Hebr | VulgSist | 3:5 | Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant: | |
Hebr | VulgSist | 3:6 | Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. | |
Hebr | VulgSist | 3:8 | nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, | |
Hebr | VulgSist | 3:10 | quadraginta annis: Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, | |
Hebr | VulgSist | 3:12 | Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: | |
Hebr | VulgSist | 3:13 | sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. | |
Hebr | VulgSist | 3:14 | Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus. | |
Hebr | VulgSist | 3:15 | Dum dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. | |
Hebr | VulgSist | 3:16 | Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen. | |
Hebr | VulgSist | 3:17 | Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? | |
Hebr | VulgSist | 3:18 | Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? | |
Chapter 4
Hebr | VulgSist | 4:1 | Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex nobis deesse. | |
Hebr | VulgSist | 4:2 | Etenim et nobis nunciatum est, quemadmodum et illis. sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis, quae audierunt. | |
Hebr | VulgSist | 4:3 | Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. | |
Hebr | VulgSist | 4:4 | Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. | |
Hebr | VulgSist | 4:6 | Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annunciatum est, non introierunt propter incredulitatem: | |
Hebr | VulgSist | 4:7 | iterum terminat diem quendam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. | |
Hebr | VulgSist | 4:10 | Qui enim ingressus est in requiem eius: etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. | |
Hebr | VulgSist | 4:11 | Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. | |
Hebr | VulgSist | 4:12 | Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. | |
Hebr | VulgSist | 4:13 | Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius: omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. | |
Hebr | VulgSist | 4:14 | Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei: teneamus spei nostrae confessionem. | |
Hebr | VulgSist | 4:15 | Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. | |
Chapter 5
Hebr | VulgSist | 5:1 | Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: | |
Hebr | VulgSist | 5:2 | qui condolere possit iis, qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: | |
Hebr | VulgSist | 5:3 | et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. | |
Hebr | VulgSist | 5:5 | Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. | |
Hebr | VulgSist | 5:6 | Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. | |
Hebr | VulgSist | 5:7 | Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia: | |
Hebr | VulgSist | 5:11 | De quo nobis grandis sermo, et interpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. | |
Hebr | VulgSist | 5:12 | Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus: rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. | |
Hebr | VulgSist | 5:13 | Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est. | |
Chapter 6
Hebr | VulgSist | 6:1 | Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, | |
Hebr | VulgSist | 6:2 | baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. | |
Hebr | VulgSist | 6:4 | Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, | |
Hebr | VulgSist | 6:6 | et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes. | |
Hebr | VulgSist | 6:7 | Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo. | |
Hebr | VulgSist | 6:8 | proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem. | |
Hebr | VulgSist | 6:9 | Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. | |
Hebr | VulgSist | 6:10 | Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. | |
Hebr | VulgSist | 6:11 | Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem: | |
Hebr | VulgSist | 6:12 | ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones. | |
Hebr | VulgSist | 6:13 | Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, | |
Hebr | VulgSist | 6:16 | Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum. | |
Hebr | VulgSist | 6:17 | In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum: | |
Hebr | VulgSist | 6:18 | ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, | |
Hebr | VulgSist | 6:19 | quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, | |
Chapter 7
Hebr | VulgSist | 7:1 | Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei: | |
Hebr | VulgSist | 7:2 | cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, | |
Hebr | VulgSist | 7:3 | sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. | |
Hebr | VulgSist | 7:4 | Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. | |
Hebr | VulgSist | 7:5 | Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. | |
Hebr | VulgSist | 7:6 | Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. | |
Hebr | VulgSist | 7:8 | Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. | |
Hebr | VulgSist | 7:11 | Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? | |
Hebr | VulgSist | 7:14 | Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. | |
Hebr | VulgSist | 7:15 | Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos, | |
Hebr | VulgSist | 7:16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. | |
Hebr | VulgSist | 7:17 | Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. | |
Hebr | VulgSist | 7:18 | Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem: | |
Hebr | VulgSist | 7:19 | nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. | |
Hebr | VulgSist | 7:20 | Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt, | |
Hebr | VulgSist | 7:21 | hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum): | |
Hebr | VulgSist | 7:23 | Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere: | |
Hebr | VulgSist | 7:25 | Unde et salvare in perpetuum potest accedens per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. | |
Hebr | VulgSist | 7:26 | Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus: | |
Hebr | VulgSist | 7:27 | qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. | |
Chapter 8
Hebr | VulgSist | 8:1 | Capitulum autem super ea, quae dicuntur: Talem habemus Pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, | |
Hebr | VulgSist | 8:3 | Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat: | |
Hebr | VulgSist | 8:4 | si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, | |
Hebr | VulgSist | 8:5 | qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. | |
Hebr | VulgSist | 8:6 | Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. | |
Hebr | VulgSist | 8:8 | Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda testamentum novum, | |
Hebr | VulgSist | 8:9 | non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de Terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus: | |
Hebr | VulgSist | 8:10 | Quia hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: | |
Hebr | VulgSist | 8:11 | et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum: | |
Chapter 9
Hebr | VulgSist | 9:2 | Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. | |
Hebr | VulgSist | 9:4 | aureum habens turibulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, | |
Hebr | VulgSist | 9:5 | superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. | |
Hebr | VulgSist | 9:6 | His vero ita compositis: in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: | |
Hebr | VulgSist | 9:7 | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offerret pro sua, et populi ignorantia: | |
Hebr | VulgSist | 9:8 | hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. | |
Hebr | VulgSist | 9:9 | quae parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, | |
Hebr | VulgSist | 9:10 | et in variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. | |
Hebr | VulgSist | 9:11 | Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis: | |
Hebr | VulgSist | 9:12 | neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. | |
Hebr | VulgSist | 9:13 | Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: | |
Hebr | VulgSist | 9:14 | quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? | |
Hebr | VulgSist | 9:15 | Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis. | |
Hebr | VulgSist | 9:17 | Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. | |
Hebr | VulgSist | 9:19 | Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo: accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea, et hyssopo: ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, | |
Hebr | VulgSist | 9:22 | Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. | |
Hebr | VulgSist | 9:23 | Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. | |
Hebr | VulgSist | 9:24 | Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: | |
Hebr | VulgSist | 9:25 | Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum Pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: | |
Hebr | VulgSist | 9:26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. | |
Chapter 10
Hebr | VulgSist | 10:1 | Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: | |
Hebr | VulgSist | 10:2 | alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: | |
Hebr | VulgSist | 10:5 | Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: | |
Hebr | VulgSist | 10:7 | Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. | |
Hebr | VulgSist | 10:8 | Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, | |
Hebr | VulgSist | 10:9 | tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. | |
Hebr | VulgSist | 10:11 | Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata: | |
Hebr | VulgSist | 10:12 | hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, | |
Hebr | VulgSist | 10:16 | Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: | |
Hebr | VulgSist | 10:22 | accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, | |
Hebr | VulgSist | 10:23 | teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit), | |
Hebr | VulgSist | 10:25 | non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. | |
Hebr | VulgSist | 10:26 | Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, | |
Hebr | VulgSist | 10:27 | terribilis autem quaedam expectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. | |
Hebr | VulgSist | 10:28 | Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: | |
Hebr | VulgSist | 10:29 | quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? | |
Hebr | VulgSist | 10:30 | Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum. | |
Hebr | VulgSist | 10:32 | Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: | |
Hebr | VulgSist | 10:33 | et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. | |
Hebr | VulgSist | 10:34 | Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam. | |
Hebr | VulgSist | 10:36 | Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. | |
Hebr | VulgSist | 10:38 | iustus autem meus ex fide vivit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. | |
Chapter 11
Hebr | VulgSist | 11:3 | Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. | |
Hebr | VulgSist | 11:4 | Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. | |
Hebr | VulgSist | 11:5 | Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur: quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. | |
Hebr | VulgSist | 11:6 | Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. | |
Hebr | VulgSist | 11:7 | Fide Noe responso accepto de iis, quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et iustitiae, quae per fidem est, heres est institutus. | |
Hebr | VulgSist | 11:8 | Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret. | |
Hebr | VulgSist | 11:9 | Fide demoratus est in Terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem. | |
Hebr | VulgSist | 11:11 | Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptione seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromiserat. | |
Hebr | VulgSist | 11:12 | Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. | |
Hebr | VulgSist | 11:13 | Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram. | |
Hebr | VulgSist | 11:15 | Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. | |
Hebr | VulgSist | 11:16 | nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. | |
Hebr | VulgSist | 11:17 | Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones; | |
Hebr | VulgSist | 11:19 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. | |
Hebr | VulgSist | 11:21 | Fide Iacob, moriens, singulos filiorum Ioseph benedixit: et adoravit fastigium virgae eius. | |
Hebr | VulgSist | 11:22 | Fide Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. | |
Hebr | VulgSist | 11:23 | Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. | |
Hebr | VulgSist | 11:25 | magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, | |
Hebr | VulgSist | 11:26 | maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. | |
Hebr | VulgSist | 11:27 | Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. | |
Hebr | VulgSist | 11:28 | Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. | |
Hebr | VulgSist | 11:29 | Fide transierunt Mare rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt. | |
Hebr | VulgSist | 11:32 | Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David, Samuel, et Prophetis: | |
Hebr | VulgSist | 11:33 | qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, | |
Hebr | VulgSist | 11:34 | extinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: | |
Hebr | VulgSist | 11:35 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. | |
Hebr | VulgSist | 11:37 | lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: | |
Hebr | VulgSist | 11:38 | quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. | |
Chapter 12
Hebr | VulgSist | 12:1 | Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: | |
Hebr | VulgSist | 12:2 | aspicientes in Auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. | |
Hebr | VulgSist | 12:3 | Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. | |
Hebr | VulgSist | 12:5 | et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. | |
Hebr | VulgSist | 12:7 | In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? | |
Hebr | VulgSist | 12:8 | Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. | |
Hebr | VulgSist | 12:9 | Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos. non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? | |
Hebr | VulgSist | 12:10 | Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem eius. | |
Hebr | VulgSist | 12:11 | Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet iustitiae. | |
Hebr | VulgSist | 12:13 | et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. | |
Hebr | VulgSist | 12:15 | contemplantes nequis desit gratiae Dei: nequa radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. | |
Hebr | VulgSist | 12:16 | Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: | |
Hebr | VulgSist | 12:17 | scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. | |
Hebr | VulgSist | 12:18 | Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, | |
Hebr | VulgSist | 12:19 | et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. | |
Hebr | VulgSist | 12:21 | Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. | |
Hebr | VulgSist | 12:22 | Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, | |
Hebr | VulgSist | 12:23 | et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem omnium Deum, et spiritum iustorum perfectorum, | |
Hebr | VulgSist | 12:24 | et testamenti novi mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. | |
Hebr | VulgSist | 12:25 | Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus. | |
Hebr | VulgSist | 12:26 | cuius vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel: et ego movebo non solum terram, sed et caelum. | |
Hebr | VulgSist | 12:27 | Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. | |
Hebr | VulgSist | 12:28 | Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. | |
Chapter 13
Hebr | VulgSist | 13:2 | Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. | |
Hebr | VulgSist | 13:3 | Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. | |
Hebr | VulgSist | 13:4 | Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus. | |
Hebr | VulgSist | 13:5 | Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. | |
Hebr | VulgSist | 13:6 | Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. | |
Hebr | VulgSist | 13:7 | Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. | |
Hebr | VulgSist | 13:9 | Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. | |
Hebr | VulgSist | 13:11 | Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. | |
Hebr | VulgSist | 13:12 | Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. | |
Hebr | VulgSist | 13:15 | Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. | |
Hebr | VulgSist | 13:16 | Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. | |
Hebr | VulgSist | 13:17 | Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. | |
Hebr | VulgSist | 13:18 | Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. | |
Hebr | VulgSist | 13:20 | Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, | |
Hebr | VulgSist | 13:21 | aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. | |
Hebr | VulgSist | 13:22 | Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. | |
Hebr | VulgSist | 13:23 | Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. | |
Hebr | VulgSist | 13:24 | Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. | |