Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Up
Chapter 1
Reve VulgHetz 1:1  Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per Angelum suum servo suo Ioanni,
Reve VulgHetz 1:2  qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quæcumque vidit.
Reve VulgHetz 1:3  Beatus, qui legit, et audit verba prophetiæ huius: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
Reve VulgHetz 1:4  Ioannes septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt:
Reve VulgHetz 1:5  et a Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Reve VulgHetz 1:6  et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen.
Reve VulgHetz 1:7  Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ: Etiam: Amen.
Reve VulgHetz 1:8  Ego sum ?, et ?, principium, et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
Reve VulgHetz 1:9  Ego Ioannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno et patientia in Christo Iesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos propter verbum Dei, et testimonium Iesu:
Reve VulgHetz 1:10  Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
Reve VulgHetz 1:11  dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ:
Reve VulgHetz 1:12  Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: Et conversus vidi septem candelabra aurea:
Reve VulgHetz 1:13  et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea:
Reve VulgHetz 1:14  caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam flamma ignis,
Reve VulgHetz 1:15  et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
Reve VulgHetz 1:16  et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
Reve VulgHetz 1:17  Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
Reve VulgHetz 1:18  et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum, et habeo claves mortis, et inferni.
Reve VulgHetz 1:19  Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
Reve VulgHetz 1:20  Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ Angeli sunt septem Ecclesiarum: et candelabra septem, septem Ecclesiæ sunt.
Chapter 2
Reve VulgHetz 2:1  Angelo Ephesi Ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
Reve VulgHetz 2:2  Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:
Reve VulgHetz 2:3  et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
Reve VulgHetz 2:4  Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
Reve VulgHetz 2:5  Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac. sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
Reve VulgHetz 2:6  Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.
Reve VulgHetz 2:7  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in Paradiso Dei mei.
Reve VulgHetz 2:8  Et Angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
Reve VulgHetz 2:9  Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Iudæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga satanæ.
Reve VulgHetz 2:10  Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
Reve VulgHetz 2:11  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.
Reve VulgHetz 2:12  Et Angelo Pergami Ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam:
Reve VulgHetz 2:13  Scio ubi habitas, ubi sedes est satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat.
Reve VulgHetz 2:14  Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari:
Reve VulgHetz 2:16  Similiter pœnitentiam age: si quo minus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Reve VulgHetz 2:17  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
Reve VulgHetz 2:18  Et Angelo Thyatiræ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes eius similes aurichalco:
Reve VulgHetz 2:19  Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
Reve VulgHetz 2:20  Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Iezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
Reve VulgHetz 2:21  Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.
Reve VulgHetz 2:22  Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.
Reve VulgHetz 2:23  et filios eius interficiam in morte, et scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
Reve VulgHetz 2:24  et ceteris qui Thyatiræ estis: Quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus:
Reve VulgHetz 2:26  Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super Gentes,
Reve VulgHetz 2:27  et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
Reve VulgHetz 2:28  sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam.
Reve VulgHetz 2:29  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Chapter 3
Reve VulgHetz 3:1  Et Angelo Ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem Spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Reve VulgHetz 3:2  Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Reve VulgHetz 3:3  In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Reve VulgHetz 3:4  Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Reve VulgHetz 3:5  Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de Libro vitæ, et confitebor nomen eius coram Patre meo, et coram angelis eius.
Reve VulgHetz 3:6  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Reve VulgHetz 3:7  Et Angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
Reve VulgHetz 3:8  Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
Reve VulgHetz 3:9  Ecce dabo de synagoga satanæ, qui dicunt se Iudæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te
Reve VulgHetz 3:10  quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Reve VulgHetz 3:11  Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Reve VulgHetz 3:12  Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Ierusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
Reve VulgHetz 3:13  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Reve VulgHetz 3:14  Et Angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Amen, testis fidelis, et verus, qui est principium creaturæ Dei.
Reve VulgHetz 3:15  Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:
Reve VulgHetz 3:16  sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.
Reve VulgHetz 3:17  quia dicis: quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Reve VulgHetz 3:18  Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
Reve VulgHetz 3:19  Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Reve VulgHetz 3:20  Ecce sto ad ostium, et pulso: siquis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Reve VulgHetz 3:21  Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius.
Reve VulgHetz 3:22  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Chapter 4
Reve VulgHetz 4:1  Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc.
Reve VulgHetz 4:2  Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens.
Reve VulgHetz 4:3  Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ.
Reve VulgHetz 4:4  Et in circuitu sedis sedilia vigintiquattuor: et super thronos vigintiquattuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ:
Reve VulgHetz 4:5  Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.
Reve VulgHetz 4:6  Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro.
Reve VulgHetz 4:7  Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti.
Reve VulgHetz 4:8  Et quattuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
Reve VulgHetz 4:9  Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum,
Reve VulgHetz 4:10  procidebant vigintiquattuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum dicentes:
Reve VulgHetz 4:11  Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
Chapter 5
Reve VulgHetz 5:1  Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
Reve VulgHetz 5:2  Et vidi Angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula eius?
Reve VulgHetz 5:3  Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
Reve VulgHetz 5:4  Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
Reve VulgHetz 5:5  Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula eius.
Reve VulgHetz 5:6  Et vidi: et ecce in medio throni et quattuor animalium, et in medio seniorum, agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
Reve VulgHetz 5:7  Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.
Reve VulgHetz 5:8  Et cum aperuisset librum, quattuor animalia, et vigintiquattuor seniores ceciderunt coram agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum:
Reve VulgHetz 5:9  et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es Domine accipere librum, et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:
Reve VulgHetz 5:10  et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.
Reve VulgHetz 5:11  Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium,
Reve VulgHetz 5:12  dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
Reve VulgHetz 5:13  Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.
Reve VulgHetz 5:14  Et quattuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quattuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.
Chapter 6
Reve VulgHetz 6:1  Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quattuor animalibus, dicens, tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide.
Reve VulgHetz 6:2  Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
Reve VulgHetz 6:3  Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide.
Reve VulgHetz 6:4  Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
Reve VulgHetz 6:5  Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.
Reve VulgHetz 6:6  Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris.
Reve VulgHetz 6:7  Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide.
Reve VulgHetz 6:8  Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quattuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.
Reve VulgHetz 6:9  Et cum aperuisset sigillum quintum: vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant,
Reve VulgHetz 6:10  et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine, (sanctus, et verus) non iudicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra?
Reve VulgHetz 6:11  Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
Reve VulgHetz 6:12  Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis:
Reve VulgHetz 6:13  et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur.
Reve VulgHetz 6:14  et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt:
Reve VulgHetz 6:15  et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium:
Reve VulgHetz 6:16  et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni:
Reve VulgHetz 6:17  quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare?
Chapter 7
Reve VulgHetz 7:1  Post hæc vidi quattuor Angelos stantes super quattuor angulos terræ, tenentes quattuor ventos terræ ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
Reve VulgHetz 7:2  Et vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quattuor Angelis, quibus datum est nocere terræ, et mari,
Reve VulgHetz 7:3  dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
Reve VulgHetz 7:4  Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel.
Reve VulgHetz 7:5  Ex tribu Iuda duodecim millia signati: Ex tribu Ruben duodecim millia signati: Ex tribu Gad duodecim millia signati:
Reve VulgHetz 7:6  Ex tribu Aser duodecim millia signati: Ex tribu Nephthali duodecim millia signati: Ex tribu Manasse duodecim millia signati:
Reve VulgHetz 7:7  Ex tribu Simeon duodecim millia signati: Ex tribu Levi duodecim millia signati: Ex tribu Issachar duodecim millia signati:
Reve VulgHetz 7:8  Ex tribu Zabulon duodecim millia signati: Ex tribu Ioseph duodecim millia signati: Ex tribu Beniamin duodecim millia signati.
Reve VulgHetz 7:9  Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum:
Reve VulgHetz 7:10  et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
Reve VulgHetz 7:11  Et omnes Angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quattuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum,
Reve VulgHetz 7:12  dicentes, Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum, Amen.
Reve VulgHetz 7:13  Et respondit unus de senioribus, et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt?
Reve VulgHetz 7:14  Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
Reve VulgHetz 7:15  ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo eius: et qui sedet in throno, habitabit super illos:
Reve VulgHetz 7:16  non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus:
Reve VulgHetz 7:17  quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.
Chapter 8
Reve VulgHetz 8:1  Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora.
Reve VulgHetz 8:2  Et vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ.
Reve VulgHetz 8:3  Et alius Angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.
Reve VulgHetz 8:4  Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.
Reve VulgHetz 8:5  Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram, et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus.
Reve VulgHetz 8:6  Et septem Angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut tuba canerent.
Reve VulgHetz 8:7  Et primus Angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fœnum viride combustum est.
Reve VulgHetz 8:8  Et secundus Angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
Reve VulgHetz 8:9  et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
Reve VulgHetz 8:10  Et tertius Angelus tuba cecinit: et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum:
Reve VulgHetz 8:11  et nomen stellæ dicitur Absinthium; et facta est tertia pars aquarum in absinthium: et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.
Reve VulgHetz 8:12  Et quartus Angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.
Reve VulgHetz 8:13  Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli, dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium Angelorum, qui erant tuba canituri.
Chapter 9
Reve VulgHetz 9:1  Et quintus Angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.
Reve VulgHetz 9:2  Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aer de fumo putei:
Reve VulgHetz 9:3  Et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ:
Reve VulgHetz 9:4  et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis.
Reve VulgHetz 9:5  Et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
Reve VulgHetz 9:6  Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
Reve VulgHetz 9:7  Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum.
Reve VulgHetz 9:8  Et habebant capillos sicut capillos mulierum: et dentes earum, sicut dentes leonum erant:
Reve VulgHetz 9:9  et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum:
Reve VulgHetz 9:10  et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque:
Reve VulgHetz 9:11  et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Græce autem Apollyon, Latine habens nomen Exterminans.
Reve VulgHetz 9:12  Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc.
Reve VulgHetz 9:13  Et sextus Angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quattuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,
Reve VulgHetz 9:14  dicentem sexto Angelo, qui habebat tubam: Solve quattuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.
Reve VulgHetz 9:15  Et soluti sunt quattuor Angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum: ut occiderent tertiam partem hominum.
Reve VulgHetz 9:16  Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.
Reve VulgHetz 9:17  Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
Reve VulgHetz 9:18  Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum.
Reve VulgHetz 9:19  Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum. nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent.
Reve VulgHetz 9:20  Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,
Reve VulgHetz 9:21  et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.
Chapter 10
Reve VulgHetz 10:1  Et vidi alium Angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnæ ignis:
Reve VulgHetz 10:2  et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:
Reve VulgHetz 10:3  et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Reve VulgHetz 10:4  Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
Reve VulgHetz 10:5  Et angelus, quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad cælum:
Reve VulgHetz 10:6  et iuravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:
Reve VulgHetz 10:7  sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas.
Reve VulgHetz 10:8  Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
Reve VulgHetz 10:9  Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
Reve VulgHetz 10:10  Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce: et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:
Reve VulgHetz 10:11  et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare Gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Chapter 11
Reve VulgHetz 11:1  Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo.
Reve VulgHetz 11:2  atrium autem, quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est Gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:
Reve VulgHetz 11:3  et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
Reve VulgHetz 11:4  Hi sunt duæ olivæ, et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.
Reve VulgHetz 11:5  Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.
Reve VulgHetz 11:6  Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
Reve VulgHetz 11:7  Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
Reve VulgHetz 11:8  Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.
Reve VulgHetz 11:9  Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et Gentibus corpora eorum per tres dies, et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis.
Reve VulgHetz 11:10  et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et iucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.
Reve VulgHetz 11:11  Et post dies tres, et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos, qui viderunt eos.
Reve VulgHetz 11:12  Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum.
Reve VulgHetz 11:13  Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.
Reve VulgHetz 11:14  Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
Reve VulgHetz 11:15  Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit in sæcula sæculorum: Amen.
Reve VulgHetz 11:16  Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:
Reve VulgHetz 11:17  Gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
Reve VulgHetz 11:18  Et iratæ sunt Gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari, et reddere mercedem servis tuis Prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis, et magnis, et exterminandi eos, qui corruperunt terram.
Reve VulgHetz 11:19  Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti eius in templo eius, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
Chapter 12
Reve VulgHetz 12:1  Et signum magnum apparuit in cælo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim:
Reve VulgHetz 12:2  et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
Reve VulgHetz 12:3  Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus eius diademata septem,
Reve VulgHetz 12:4  et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram, et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura: ut cum peperisset, filium eius devoraret.
Reve VulgHetz 12:5  Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes Gentes in virga ferrea: et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius,
Reve VulgHetz 12:6  et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
Reve VulgHetz 12:7  Et factum est prælium magnum in cælo: Michael et angeli eius præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli eius:
Reve VulgHetz 12:8  et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.
Reve VulgHetz 12:9  Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et satanas, qui seducit universum orbem: et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt.
Reve VulgHetz 12:10  Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius: quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
Reve VulgHetz 12:11  Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
Reve VulgHetz 12:12  propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
Reve VulgHetz 12:13  Et postquam vidit draco quod proiectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum:
Reve VulgHetz 12:14  et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.
Reve VulgHetz 12:15  Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
Reve VulgHetz 12:16  Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
Reve VulgHetz 12:17  Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Iesu Christi.
Chapter 13
Reve VulgHetz 13:1  Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiæ.
Reve VulgHetz 13:2  Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
Reve VulgHetz 13:3  Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis eius curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.
Reve VulgHetz 13:4  Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?
Reve VulgHetz 13:5  Et datum est ei os loquens magna, et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
Reve VulgHetz 13:6  Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius, et tabernaculum eius, et eos, qui in cælo habitant.
Reve VulgHetz 13:7  Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Reve VulgHetz 13:8  et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in Libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi.
Reve VulgHetz 13:10  Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides Sanctorum.
Reve VulgHetz 13:11  Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
Reve VulgHetz 13:12  Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu eius: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
Reve VulgHetz 13:13  Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum.
Reve VulgHetz 13:14  Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.
Reve VulgHetz 13:15  Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.
Reve VulgHetz 13:16  Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis.
Reve VulgHetz 13:17  et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis eius.
Reve VulgHetz 13:18  Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus eius sexcenti sexaginta sex.
Chapter 14
Reve VulgHetz 14:1  Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quattuor millia habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
Reve VulgHetz 14:2  Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis.
Reve VulgHetz 14:3  Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quattuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor millia, qui empti sunt de terra.
Reve VulgHetz 14:4  Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: Virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno,
Reve VulgHetz 14:5  et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
Reve VulgHetz 14:6  Et vidi alterum Angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:
Reve VulgHetz 14:7  dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora iudicii eius: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.
Reve VulgHetz 14:8  Et alius Angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes.
Reve VulgHetz 14:9  Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem eius, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua:
Reve VulgHetz 14:10  et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni:
Reve VulgHetz 14:11  et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius.
Reve VulgHetz 14:12  Hic patientia Sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Iesu.
Reve VulgHetz 14:13  Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
Reve VulgHetz 14:14  Et vidi et ecce nubem candidam: et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
Reve VulgHetz 14:15  Et alius Angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
Reve VulgHetz 14:16  Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
Reve VulgHetz 14:17  Et alius Angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.
Reve VulgHetz 14:18  Et alius Angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ eius.
Reve VulgHetz 14:19  Et misit Angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:
Reve VulgHetz 14:20  et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Chapter 15
Reve VulgHetz 15:1  Et vidi aliud signum in cælo magnum, et mirabile, Angelos septem, habentes plagas septem novissimas: Quoniam in illis consummata est ira Dei.
Reve VulgHetz 15:2  Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem eius, et numerum nominis eius, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:
Reve VulgHetz 15:3  et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna, et mirabilia sunt opera tua Domine Deus omnipotens: iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.
Reve VulgHetz 15:4  Quis non timebit te Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifesta sunt.
Reve VulgHetz 15:5  Et post hæc vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo:
Reve VulgHetz 15:6  et exierunt septem Angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo, et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.
Reve VulgHetz 15:7  Et unum de quattuor animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum.
Reve VulgHetz 15:8  Et impletum est templum fumo a maiestate Dei, et de virtute eius: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem Angelorum.
Chapter 16
Reve VulgHetz 16:1  Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem Angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram.
Reve VulgHetz 16:2  Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum, et pessimum in homines, qui habebant characterem bestiæ: et in eos, qui adoraverunt imaginem eius.
Reve VulgHetz 16:3  Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari.
Reve VulgHetz 16:4  Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
Reve VulgHetz 16:5  Et audivi Angelum aquarum dicentem: Iustus es Domine qui es, et qui eras sanctus, qui hæc iudicasti:
Reve VulgHetz 16:6  quia sanguinem Sanctorum, et Prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.
Reve VulgHetz 16:7  Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens vera, et iusta iudicia tua.
Reve VulgHetz 16:8  Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni:
Reve VulgHetz 16:9  et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.
Reve VulgHetz 16:10  Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore:
Reve VulgHetz 16:11  et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.
Reve VulgHetz 16:12  Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam eius, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.
Reve VulgHetz 16:13  Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum.
Reve VulgHetz 16:14  Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.
Reve VulgHetz 16:15  Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
Reve VulgHetz 16:16  Et congregabit illos in locum, qui vocatur Hebraice Armagedon.
Reve VulgHetz 16:17  Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est.
Reve VulgHetz 16:18  Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus.
Reve VulgHetz 16:19  Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates Gentium ceciderunt. et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ eius.
Reve VulgHetz 16:20  Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
Reve VulgHetz 16:21  Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.
Chapter 17
Reve VulgHetz 17:1  Et venit unus de septem Angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,
Reve VulgHetz 17:2  cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius.
Reve VulgHetz 17:3  Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.
Reve VulgHetz 17:4  Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis eius:
Reve VulgHetz 17:5  Et in fronte eius nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.
Reve VulgHetz 17:6  Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
Reve VulgHetz 17:7  Et dixit mihi Angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.
Reve VulgHetz 17:8  Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in Libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.
Reve VulgHetz 17:9  Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita: septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
Reve VulgHetz 17:10  Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
Reve VulgHetz 17:11  Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit.
Reve VulgHetz 17:12  Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
Reve VulgHetz 17:13  Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.
Reve VulgHetz 17:14  Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
Reve VulgHetz 17:15  Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et Gentes, et linguæ.
Reve VulgHetz 17:16  Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes eius manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
Reve VulgHetz 17:17  Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
Reve VulgHetz 17:18  Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
Chapter 18
Reve VulgHetz 18:1  Et post hæc vidi alium Angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria eius.
Reve VulgHetz 18:2  Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis:
Reve VulgHetz 18:3  quia de vino iræ fornicationis eius biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
Reve VulgHetz 18:4  Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis.
Reve VulgHetz 18:5  Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius.
Reve VulgHetz 18:6  Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera eius: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
Reve VulgHetz 18:7  Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum: et luctum non videbo.
Reve VulgHetz 18:8  Ideo in una die venient plagæ eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui iudicabit illam.
Reve VulgHetz 18:9  Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius:
Reve VulgHetz 18:10  longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit iudicium tuum.
Reve VulgHetz 18:11  Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:
Reve VulgHetz 18:12  merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci, (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,
Reve VulgHetz 18:13  et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et iumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
Reve VulgHetz 18:14  Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia, et præclara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient.
Reve VulgHetz 18:15  Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes, ac lugentes,
Reve VulgHetz 18:16  et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
Reve VulgHetz 18:17  quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis, qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,
Reve VulgHetz 18:18  et clamaverunt videntes locum incendii eius, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ?
Reve VulgHetz 18:19  Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis eius: quoniam una hora desolata est.
Reve VulgHetz 18:20  Exulta super eam cælum, et sancti Apostoli, et Prophetæ: quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
Reve VulgHetz 18:21  Et sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra iam non invenietur.
Reve VulgHetz 18:22  Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molæ non audietur in te amplius:
Reve VulgHetz 18:23  et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi, et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
Reve VulgHetz 18:24  Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium, qui interfecti sunt in terra.
Chapter 19
Reve VulgHetz 19:1  Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluia: Salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:
Reve VulgHetz 19:2  quia vera, et iusta iudicia sunt eius, qui iudicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius.
Reve VulgHetz 19:3  Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus eius ascendit in sæcula sæculorum.
Reve VulgHetz 19:4  Et ceciderunt seniores vigintiquattuor, et quattuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: Alleluia.
Reve VulgHetz 19:5  Ex vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius: et qui timetis eum pusilli, et magni.
Reve VulgHetz 19:6  Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
Reve VulgHetz 19:7  Gaudeamus, et exultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor eius præparavit se.
Reve VulgHetz 19:8  Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti, et candido. Byssinum enim iustificationes sunt Sanctorum.
Reve VulgHetz 19:9  Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt: et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.
Reve VulgHetz 19:10  Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiæ.
Reve VulgHetz 19:11  Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum iustitia iudicat, et pugnat.
Reve VulgHetz 19:12  Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
Reve VulgHetz 19:13  Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen eius, Verbum Dei.
Reve VulgHetz 19:14  Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo, et mundo.
Reve VulgHetz 19:15  Et de ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus: ut in ipso percutiat Gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
Reve VulgHetz 19:16  Et habet in vestimento, et in fœmore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium.
Reve VulgHetz 19:17  Et vidi unum Angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei:
Reve VulgHetz 19:18  ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum, et magnorum.
Reve VulgHetz 19:19  Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu eius.
Reve VulgHetz 19:20  Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:
Reve VulgHetz 19:21  Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.
Chapter 20
Reve VulgHetz 20:1  Et vidi Angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.
Reve VulgHetz 20:2  Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille:
Reve VulgHetz 20:3  et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore.
Reve VulgHetz 20:4  Et vidi sedes, et sederunt super eas, et iudicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Iesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem eius, nec acceperunt characterem eius in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.
Reve VulgHetz 20:5  Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni: Hæc est resurrectio prima.
Reve VulgHetz 20:6  Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
Reve VulgHetz 20:7  Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet Gentes, quæ sunt super quattuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.
Reve VulgHetz 20:8  Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
Reve VulgHetz 20:9  Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia,
Reve VulgHetz 20:10  et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum.
Reve VulgHetz 20:11  Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis.
Reve VulgHetz 20:12  Et vidi mortuos magnos, et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius Liber apertus est qui est vitæ: et iudicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum.
Reve VulgHetz 20:13  et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors, et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
Reve VulgHetz 20:14  Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.
Reve VulgHetz 20:15  Et qui non inventus est in Libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.
Chapter 21
Reve VulgHetz 21:1  Et vidi cælum novum, et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare iam non est.
Reve VulgHetz 21:2  Et ego Ioannes vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.
Reve VulgHetz 21:3  Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus:
Reve VulgHetz 21:4  et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Reve VulgHetz 21:5  Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.
Reve VulgHetz 21:6  Et dixit mihi: Factum est. ego sum ?, et ?: initium, et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
Reve VulgHetz 21:7  Qui vicerit, possidebit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Reve VulgHetz 21:8  Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure: quod est mors secunda.
Reve VulgHetz 21:9  Et venit unus de septem Angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
Reve VulgHetz 21:10  Et sustulit me in spiritu in montem magnum, et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de cælo a Deo,
Reve VulgHetz 21:11  habentem claritatem Dei: et lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis, sicut crystallum.
Reve VulgHetz 21:12  Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis Angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel.
Reve VulgHetz 21:13  Ab Oriente portæ tres: et ab Aquilone portæ tres: et ab Austro portæ tres: et ab Occasu portæ tres.
Reve VulgHetz 21:14  Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni.
Reve VulgHetz 21:15  Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas eius, et murum.
Reve VulgHetz 21:16  et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo eius æqualia sunt.
Reve VulgHetz 21:17  Et mensus est murum eius centem quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.
Reve VulgHetz 21:18  Et erat structura muri eius ex lapide iaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Reve VulgHetz 21:19  Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, iaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus:
Reve VulgHetz 21:20  quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus.
Reve VulgHetz 21:21  Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
Reve VulgHetz 21:22  Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
Reve VulgHetz 21:23  Et civitas non eget sole, neque luna ut luceant in ea. nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
Reve VulgHetz 21:24  Et ambulabunt gentes in lumine eius: et reges terræ afferent gloriam suam, et honorem in illam.
Reve VulgHetz 21:25  Et portæ eius non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
Reve VulgHetz 21:26  Et afferent gloriam, et honorem gentium in illam.
Reve VulgHetz 21:27  Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
Chapter 22
Reve VulgHetz 22:1  Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
Reve VulgHetz 22:2  In medio plateæ eius, et ex utraque parte fluminis lignum vitæ, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium.
Reve VulgHetz 22:3  Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei, et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi.
Reve VulgHetz 22:4  Et videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus eorum.
Reve VulgHetz 22:5  Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.
Reve VulgHetz 22:6  Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.
Reve VulgHetz 22:7  Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri huius.
Reve VulgHetz 22:8  Et ego Ioannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat:
Reve VulgHetz 22:9  et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiæ libri huius: Deum adora.
Reve VulgHetz 22:10  Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri huius: tempus enim prope est.
Reve VulgHetz 22:11  Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.
Reve VulgHetz 22:12  Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
Reve VulgHetz 22:13  Ego sum ?, et ?, primus, et novissimus, principium, et finis.
Reve VulgHetz 22:14  Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.
Reve VulgHetz 22:15  Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium.
Reve VulgHetz 22:16  Ego Iesus misi Angelum meum, testificari vobis hæc in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina.
Reve VulgHetz 22:17  Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.
Reve VulgHetz 22:18  Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri huius: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
Reve VulgHetz 22:19  Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ huius, auferet Deus partem eius de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his, quæ scripta sunt in libro isto.
Reve VulgHetz 22:20  dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: Amen. Veni Domine Iesu.
Reve VulgHetz 22:21  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.