Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Chapter 1
Tobi Vulgate 1:1  Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
Tobi Vulgate 1:2  cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
Tobi Vulgate 1:3  ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
Tobi Vulgate 1:4  cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere
Tobi Vulgate 1:5  denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
Tobi Vulgate 1:6  et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
Tobi Vulgate 1:7  ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem
Tobi Vulgate 1:8  haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
Tobi Vulgate 1:9  cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
Tobi Vulgate 1:10  ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
Tobi Vulgate 1:11  igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
Tobi Vulgate 1:12  et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
Tobi Vulgate 1:13  et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
Tobi Vulgate 1:14  et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset
Tobi Vulgate 1:15  pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
Tobi Vulgate 1:16  cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
Tobi Vulgate 1:17  et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
Tobi Vulgate 1:18  post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
Tobi Vulgate 1:19  Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
Tobi Vulgate 1:20  esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
Tobi Vulgate 1:21  denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum
Tobi Vulgate 1:22  at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius
Tobi Vulgate 1:23  Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum
Tobi Vulgate 1:24  post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
Tobi Vulgate 1:25  et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei
Chapter 2
Tobi Vulgate 2:1  post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis
Tobi Vulgate 2:2  dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum
Tobi Vulgate 2:3  cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
Tobi Vulgate 2:4  tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
Tobi Vulgate 2:5  cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore
Tobi Vulgate 2:6  memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
Tobi Vulgate 2:7  cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
Tobi Vulgate 2:8  arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos
Tobi Vulgate 2:9  sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
Tobi Vulgate 2:10  contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
Tobi Vulgate 2:11  ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus
Tobi Vulgate 2:12  hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
Tobi Vulgate 2:13  nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
Tobi Vulgate 2:14  sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
Tobi Vulgate 2:15  nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
Tobi Vulgate 2:16  ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
Tobi Vulgate 2:17  Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
Tobi Vulgate 2:18  quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
Tobi Vulgate 2:19  Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
Tobi Vulgate 2:20  unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
Tobi Vulgate 2:21  cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
Tobi Vulgate 2:22  ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt
Tobi Vulgate 2:23  atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
Chapter 3
Tobi Vulgate 3:1  tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
Tobi Vulgate 3:2  dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium
Tobi Vulgate 3:3  et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
Tobi Vulgate 3:4  quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
Tobi Vulgate 3:5  et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te
Tobi Vulgate 3:6  et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere
Tobi Vulgate 3:7  eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui
Tobi Vulgate 3:8  quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam
Tobi Vulgate 3:9  ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum
Tobi Vulgate 3:10  numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit
Tobi Vulgate 3:11  sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam
Tobi Vulgate 3:12  factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum
Tobi Vulgate 3:13  dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te
Tobi Vulgate 3:14  ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto
Tobi Vulgate 3:15  peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me
Tobi Vulgate 3:16  tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia
Tobi Vulgate 3:17  numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui
Tobi Vulgate 3:18  virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere
Tobi Vulgate 3:19  et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
Tobi Vulgate 3:20  non est enim in hominis potestate consilium tuum
Tobi Vulgate 3:21  hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit
Tobi Vulgate 3:22  non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis
Tobi Vulgate 3:23  sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
Tobi Vulgate 3:24  in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei
Tobi Vulgate 3:25  et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata
Chapter 4
Tobi Vulgate 4:1  igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum
Tobi Vulgate 4:2  dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe
Tobi Vulgate 4:3  cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
Tobi Vulgate 4:4  memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo
Tobi Vulgate 4:5  cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me
Tobi Vulgate 4:6  omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri
Tobi Vulgate 4:7  ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
Tobi Vulgate 4:9  si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude
Tobi Vulgate 4:10  praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
Tobi Vulgate 4:11  quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras
Tobi Vulgate 4:12  fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam
Tobi Vulgate 4:13  adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire
Tobi Vulgate 4:14  superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
Tobi Vulgate 4:15  quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat
Tobi Vulgate 4:16  quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias
Tobi Vulgate 4:17  panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege
Tobi Vulgate 4:18  panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus
Tobi Vulgate 4:20  omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant
Tobi Vulgate 4:21  indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo
Tobi Vulgate 4:22  et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum
Tobi Vulgate 4:23  noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene
Chapter 5
Tobi Vulgate 5:1  tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater
Tobi Vulgate 5:2  quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi
Tobi Vulgate 5:3  tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
Tobi Vulgate 5:4  sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
Tobi Vulgate 5:5  tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
Tobi Vulgate 5:6  et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
Tobi Vulgate 5:7  at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
Tobi Vulgate 5:8  cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
Tobi Vulgate 5:9  cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
Tobi Vulgate 5:10  tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
Tobi Vulgate 5:11  ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
Tobi Vulgate 5:12  et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
Tobi Vulgate 5:13  cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
Tobi Vulgate 5:14  dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
Tobi Vulgate 5:15  et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
Tobi Vulgate 5:16  cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu
Tobi Vulgate 5:17  cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat
Tobi Vulgate 5:18  sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius
Tobi Vulgate 5:19  et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum
Tobi Vulgate 5:20  dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum
Tobi Vulgate 5:21  respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
Tobi Vulgate 5:22  tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
Tobi Vulgate 5:23  cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
Tobi Vulgate 5:25  sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum
Tobi Vulgate 5:26  dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum
Tobi Vulgate 5:27  credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos
Tobi Vulgate 5:28  ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit
Chapter 6
Tobi Vulgate 6:1  profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris
Tobi Vulgate 6:2  et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
Tobi Vulgate 6:3  quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
Tobi Vulgate 6:4  et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius
Tobi Vulgate 6:5  tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
Tobi Vulgate 6:6  quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
Tobi Vulgate 6:7  tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti
Tobi Vulgate 6:8  respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
Tobi Vulgate 6:11  respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam
Tobi Vulgate 6:12  tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem
Tobi Vulgate 6:13  pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
Tobi Vulgate 6:14  tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
Tobi Vulgate 6:15  timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
Tobi Vulgate 6:16  tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium
Tobi Vulgate 6:17  hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
Tobi Vulgate 6:18  tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
Tobi Vulgate 6:19  ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
Tobi Vulgate 6:20  secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
Tobi Vulgate 6:21  tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
Tobi Vulgate 6:22  transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris
Chapter 7
Tobi Vulgate 7:1  ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
Tobi Vulgate 7:2  intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
Tobi Vulgate 7:3  et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
Tobi Vulgate 7:4  dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
Tobi Vulgate 7:5  cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
Tobi Vulgate 7:6  et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
Tobi Vulgate 7:7  dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
Tobi Vulgate 7:8  et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
Tobi Vulgate 7:9  postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
Tobi Vulgate 7:10  Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
Tobi Vulgate 7:11  quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
Tobi Vulgate 7:12  dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
Tobi Vulgate 7:13  tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
Tobi Vulgate 7:14  et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
Tobi Vulgate 7:15  et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
Tobi Vulgate 7:16  et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
Tobi Vulgate 7:18  vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
Tobi Vulgate 7:19  et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
Tobi Vulgate 7:20  dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
Chapter 8
Tobi Vulgate 8:1  postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
Tobi Vulgate 8:2  recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos
Tobi Vulgate 8:3  tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti
Tobi Vulgate 8:4  tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio
Tobi Vulgate 8:5  filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum
Tobi Vulgate 8:6  surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis
Tobi Vulgate 8:7  dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
Tobi Vulgate 8:8  tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
Tobi Vulgate 8:9  et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum
Tobi Vulgate 8:10  dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani
Tobi Vulgate 8:11  et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
Tobi Vulgate 8:12  dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam
Tobi Vulgate 8:13  cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
Tobi Vulgate 8:14  mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat
Tobi Vulgate 8:15  at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
Tobi Vulgate 8:16  reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius
Tobi Vulgate 8:17  et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus
Tobi Vulgate 8:18  fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos
Tobi Vulgate 8:19  misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra
Tobi Vulgate 8:20  statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret
Tobi Vulgate 8:21  uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria
Tobi Vulgate 8:22  duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis
Tobi Vulgate 8:23  et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum
Tobi Vulgate 8:24  de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret
Chapter 9
Tobi Vulgate 9:1  tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea
Tobi Vulgate 9:2  si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae
Tobi Vulgate 9:3  tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas
Tobi Vulgate 9:4  scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius
Tobi Vulgate 9:5  et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum
Tobi Vulgate 9:6  tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam
Tobi Vulgate 9:7  indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias
Tobi Vulgate 9:8  cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum
Tobi Vulgate 9:9  et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis
Tobi Vulgate 9:10  et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
Tobi Vulgate 9:11  et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum
Tobi Vulgate 9:12  cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant
Chapter 10
Tobi Vulgate 10:1  cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi
Tobi Vulgate 10:2  putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam
Tobi Vulgate 10:3  coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos
Tobi Vulgate 10:4  flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae
Tobi Vulgate 10:5  omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis
Tobi Vulgate 10:6  cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
Tobi Vulgate 10:7  illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem
Tobi Vulgate 10:8  at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
Tobi Vulgate 10:9  cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis
Tobi Vulgate 10:10  cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se
Tobi Vulgate 10:11  dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar
Tobi Vulgate 10:12  et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire
Tobi Vulgate 10:13  monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere
Chapter 11
Tobi Vulgate 11:1  cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die
Tobi Vulgate 11:2  dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum
Tobi Vulgate 11:3  si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus
Tobi Vulgate 11:4  cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt
Tobi Vulgate 11:5  Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo
Tobi Vulgate 11:6  et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus
Tobi Vulgate 11:7  dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum
Tobi Vulgate 11:8  statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit
Tobi Vulgate 11:9  tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat
Tobi Vulgate 11:10  unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo
Tobi Vulgate 11:11  et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio
Tobi Vulgate 11:12  cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt
Tobi Vulgate 11:13  tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo
Tobi Vulgate 11:14  et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi
Tobi Vulgate 11:15  quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit
Tobi Vulgate 11:16  et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum
Tobi Vulgate 11:17  dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum
Tobi Vulgate 11:18  ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo
Tobi Vulgate 11:19  et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat
Tobi Vulgate 11:20  veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus
Tobi Vulgate 11:21  et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt
Chapter 12
Tobi Vulgate 12:1  tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum
Tobi Vulgate 12:2  respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius
Tobi Vulgate 12:3  me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare
Tobi Vulgate 12:4  sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
Tobi Vulgate 12:5  et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere
Tobi Vulgate 12:6  tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
Tobi Vulgate 12:7  etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
Tobi Vulgate 12:8  bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere
Tobi Vulgate 12:9  quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam
Tobi Vulgate 12:10  qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae
Tobi Vulgate 12:11  manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum
Tobi Vulgate 12:12  quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino
Tobi Vulgate 12:13  et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
Tobi Vulgate 12:14  et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
Tobi Vulgate 12:15  ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum
Tobi Vulgate 12:16  cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam
Tobi Vulgate 12:18  etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
Tobi Vulgate 12:19  videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
Tobi Vulgate 12:20  tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
Tobi Vulgate 12:21  et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt
Tobi Vulgate 12:22  tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
Chapter 13
Tobi Vulgate 13:1  aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
Tobi Vulgate 13:2  quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
Tobi Vulgate 13:3  confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
Tobi Vulgate 13:4  quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
Tobi Vulgate 13:5  ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
Tobi Vulgate 13:6  aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
Tobi Vulgate 13:7  ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
Tobi Vulgate 13:8  convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
Tobi Vulgate 13:10  benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
Tobi Vulgate 13:11  Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
Tobi Vulgate 13:12  confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum
Tobi Vulgate 13:13  luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
Tobi Vulgate 13:14  nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
Tobi Vulgate 13:16  maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
Tobi Vulgate 13:17  tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
Tobi Vulgate 13:18  beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
Tobi Vulgate 13:19  anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
Tobi Vulgate 13:20  beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem
Tobi Vulgate 13:21  portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
Tobi Vulgate 13:22  ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur
Tobi Vulgate 13:23  benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen
Chapter 14
Tobi Vulgate 14:1  et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
Tobi Vulgate 14:2  conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven
Tobi Vulgate 14:3  quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit
Tobi Vulgate 14:4  reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
Tobi Vulgate 14:5  in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
Tobi Vulgate 14:6  prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
Tobi Vulgate 14:7  omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum
Tobi Vulgate 14:8  et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea
Tobi Vulgate 14:9  et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
Tobi Vulgate 14:10  audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
Tobi Vulgate 14:11  et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua
Tobi Vulgate 14:12  nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc
Tobi Vulgate 14:14  factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos
Tobi Vulgate 14:15  invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum
Tobi Vulgate 14:16  et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum
Tobi Vulgate 14:17  omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae