Chapter 1
| Tobi | VulgSist | 1:1 | Tobias ex tribu, et civitate Nephthali (quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam, quae ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) | |
| Tobi | VulgSist | 1:2 | cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, | |
| Tobi | VulgSist | 1:3 | ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex eius genere, impertiret. | |
| Tobi | VulgSist | 1:4 | Cumque esset iunior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. | |
| Tobi | VulgSist | 1:5 | Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Ieroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium, | |
| Tobi | VulgSist | 1:6 | sed pergebat in Ierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, | |
| Tobi | VulgSist | 1:9 | Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, | |
| Tobi | VulgSist | 1:11 | Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua, | |
| Tobi | VulgSist | 1:12 | (cum omnes ederent ex cibis Gentilium) iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. | |
| Tobi | VulgSist | 1:13 | Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, | |
| Tobi | VulgSist | 1:14 | et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset. | |
| Tobi | VulgSist | 1:16 | Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: | |
| Tobi | VulgSist | 1:17 | et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. | |
| Tobi | VulgSist | 1:18 | Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo: | |
| Tobi | VulgSist | 1:19 | Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: | |
| Tobi | VulgSist | 1:20 | esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis atque occisis sepulturam solicitus exhibebat. | |
| Tobi | VulgSist | 1:21 | Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Iudaea plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. | |
| Tobi | VulgSist | 1:23 | Tobias vero cum filio suo, et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. | |
Chapter 2
| Tobi | VulgSist | 2:1 | Posthaec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, | |
| Tobi | VulgSist | 2:2 | dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. | |
| Tobi | VulgSist | 2:3 | Cumque abiisset, reversus nunciavit ei, unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, ieiunus pervenit ad corpus: | |
| Tobi | VulgSist | 2:4 | tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. | |
| Tobi | VulgSist | 2:6 | memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. | |
| Tobi | VulgSist | 2:8 | Arguebant autem eum omnes proximi eius, dicentes: Iam huius rei causa interfici iussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos? | |
| Tobi | VulgSist | 2:9 | Sed Tobias plus timens Deum, quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. | |
| Tobi | VulgSist | 2:10 | Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset, | |
| Tobi | VulgSist | 2:11 | et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque caecus. | |
| Tobi | VulgSist | 2:12 | Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut et sancti Iob. | |
| Tobi | VulgSist | 2:13 | Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei, | |
| Tobi | VulgSist | 2:14 | sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. | |
| Tobi | VulgSist | 2:15 | Nam sicut beato Iob insultabant reges, ita isti parentes et cognati eius irridebant vitam eius, dicentes: | |
| Tobi | VulgSist | 2:18 | quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo. | |
| Tobi | VulgSist | 2:19 | Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. | |
| Tobi | VulgSist | 2:21 | Cuius cum vocem balantis vir eius audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. | |
| Tobi | VulgSist | 2:22 | Ad haec uxor eius irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt. | |
Chapter 3
| Tobi | VulgSist | 3:2 | dicens: Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et iudicium. | |
| Tobi | VulgSist | 3:3 | Et nunc Domine memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. | |
| Tobi | VulgSist | 3:4 | Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. | |
| Tobi | VulgSist | 3:5 | Et nunc Domine magna iudicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus synceriter coram te. | |
| Tobi | VulgSist | 3:6 | Et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. | |
| Tobi | VulgSist | 3:7 | Eadem itaque die contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, | |
| Tobi | VulgSist | 3:8 | quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. | |
| Tobi | VulgSist | 3:9 | Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. | |
| Tobi | VulgSist | 3:10 | Numquid et occidere me vis, sicut iam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit: | |
| Tobi | VulgSist | 3:11 | sed in oratione persistens cum lacrymis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. | |
| Tobi | VulgSist | 3:13 | dixit: Benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. | |
| Tobi | VulgSist | 3:15 | Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. | |
| Tobi | VulgSist | 3:16 | Tu scis Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. | |
| Tobi | VulgSist | 3:17 | Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me praebui. | |
| Tobi | VulgSist | 3:19 | Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni: quia forsitan viro alii conservasti me. | |
| Tobi | VulgSist | 3:21 | Hoc autem pro certo habet omnis, qui te colit, quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correctione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. | |
| Tobi | VulgSist | 3:22 | Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem, tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. | |
Chapter 4
| Tobi | VulgSist | 4:1 | Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, | |
| Tobi | VulgSist | 4:2 | dixitque ei: Audi fili mi verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe. | |
| Tobi | VulgSist | 4:3 | Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius: | |
| Tobi | VulgSist | 4:6 | Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri. | |
| Tobi | VulgSist | 4:7 | Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. | |
| Tobi | VulgSist | 4:9 | Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. | |
| Tobi | VulgSist | 4:11 | quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. | |
| Tobi | VulgSist | 4:13 | Attende tibi fili mi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. | |
| Tobi | VulgSist | 4:14 | Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. | |
| Tobi | VulgSist | 4:15 | Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. | |
| Tobi | VulgSist | 4:18 | Panem tuum, et vinum tuum super sepulturam iusti constitue, et noli ex eo manducare, et bibere cum peccatoribus. | |
| Tobi | VulgSist | 4:20 | Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. | |
| Tobi | VulgSist | 4:21 | Indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo: | |
| Tobi | VulgSist | 4:22 | et ideo perquire quo modo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. | |
Chapter 5
| Tobi | VulgSist | 5:1 | Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater. | |
| Tobi | VulgSist | 5:2 | Quo modo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. | |
| Tobi | VulgSist | 5:3 | Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. | |
| Tobi | VulgSist | 5:4 | Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. | |
| Tobi | VulgSist | 5:5 | Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum. | |
| Tobi | VulgSist | 5:6 | Et ignorans quod Angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus bone iuvenis? | |
| Tobi | VulgSist | 5:7 | At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum? | |
| Tobi | VulgSist | 5:8 | Cui respondit: Novi: et omnia itinera eius frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis. | |
| Tobi | VulgSist | 5:10 | Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. | |
| Tobi | VulgSist | 5:12 | Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? | |
| Tobi | VulgSist | 5:14 | Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. | |
| Tobi | VulgSist | 5:17 | Cui Raphael angelus dixit: Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? | |
| Tobi | VulgSist | 5:19 | Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. | |
| Tobi | VulgSist | 5:21 | Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et Angelus eius comitetur vobiscum. | |
| Tobi | VulgSist | 5:22 | Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul. | |
| Tobi | VulgSist | 5:23 | Cumque profecti essent, coepit mater eius flere, et dicere: Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis. | |
| Tobi | VulgSist | 5:25 | Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. | |
| Tobi | VulgSist | 5:26 | Dixitque ei Tobias: Noli flere, salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. | |
| Tobi | VulgSist | 5:27 | Credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. | |
Chapter 6
| Tobi | VulgSist | 6:1 | Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris. | |
| Tobi | VulgSist | 6:4 | Et dixit ei Angelus: Apprehende branchiam eius, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes eius. | |
| Tobi | VulgSist | 6:5 | Tunc dixit ei Angelus: Exentera hunc piscem, et cor eius, et fel, et iecur repone tibi: sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. | |
| Tobi | VulgSist | 6:6 | Quod cum fecisset, assavit carnes eius, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. | |
| Tobi | VulgSist | 6:7 | Tunc interrogavit Tobias Angelum, et dixit ei: Obsecro te Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quae de pisce servare iussisti? | |
| Tobi | VulgSist | 6:8 | Et respondens Angelus, dixit ei: Cordis eius particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. | |
| Tobi | VulgSist | 6:11 | Respondensque Angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam. | |
| Tobi | VulgSist | 6:14 | Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos. | |
| Tobi | VulgSist | 6:15 | Timeo ergo, ne forte et mihi haec eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. | |
| Tobi | VulgSist | 6:16 | Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium. | |
| Tobi | VulgSist | 6:17 | Hi namque qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem daemonium super eos. | |
| Tobi | VulgSist | 6:18 | Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, nisi orationibus vacabis cum ea. | |
| Tobi | VulgSist | 6:21 | Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. | |
Chapter 7
| Tobi | VulgSist | 7:2 | Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo! | |
| Tobi | VulgSist | 7:3 | Et cum haec dixisset, ait: Unde estis iuvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive. | |
| Tobi | VulgSist | 7:5 | Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. | |
| Tobi | VulgSist | 7:6 | Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum eius, | |
| Tobi | VulgSist | 7:9 | Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, | |
| Tobi | VulgSist | 7:10 | Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. | |
| Tobi | VulgSist | 7:11 | Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, | |
| Tobi | VulgSist | 7:12 | dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. | |
| Tobi | VulgSist | 7:13 | Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit. | |
| Tobi | VulgSist | 7:14 | Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. | |
| Tobi | VulgSist | 7:15 | Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. | |
| Tobi | VulgSist | 7:18 | Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum. | |
Chapter 8
| Tobi | VulgSist | 8:2 | Recordatus itaque Tobias sermonum Angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos. | |
| Tobi | VulgSist | 8:3 | Tunc Raphael Angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti. | |
| Tobi | VulgSist | 8:4 | Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo iungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus coniugio. | |
| Tobi | VulgSist | 8:5 | filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes, quae ignorant Deum. | |
| Tobi | VulgSist | 8:7 | Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt. | |
| Tobi | VulgSist | 8:9 | Et nunc Domine tu scis, quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum. | |
| Tobi | VulgSist | 8:10 | Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. | |
| Tobi | VulgSist | 8:11 | Et factum est circa pullorum cantum, accersiri iussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. | |
| Tobi | VulgSist | 8:12 | Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. | |
| Tobi | VulgSist | 8:14 | Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. | |
| Tobi | VulgSist | 8:15 | At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. | |
| Tobi | VulgSist | 8:16 | Et reversa nunciavit bonum nuncium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius, | |
| Tobi | VulgSist | 8:17 | et dixerunt: Benedicimus te Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus. | |
| Tobi | VulgSist | 8:18 | Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. | |
| Tobi | VulgSist | 8:19 | Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. | |
| Tobi | VulgSist | 8:20 | Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret. | |
| Tobi | VulgSist | 8:21 | Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria. | |
| Tobi | VulgSist | 8:22 | Duas quoque pingues vaccas, et quattuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. | |
Chapter 9
| Tobi | VulgSist | 9:1 | Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea: | |
| Tobi | VulgSist | 9:3 | Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum: reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. | |
| Tobi | VulgSist | 9:4 | Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies: et si tardavero una die plus, contristatur anima eius. | |
| Tobi | VulgSist | 9:5 | Et certe vides quo modo adiuravit me Raguel, cuius adiuramentum spernere non possum. | |
| Tobi | VulgSist | 9:6 | Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. | |
| Tobi | VulgSist | 9:7 | Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias. | |
| Tobi | VulgSist | 9:8 | Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum, | |
| Tobi | VulgSist | 9:9 | et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri, et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas facientis: | |
| Tobi | VulgSist | 9:11 | et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum. | |
Chapter 10
| Tobi | VulgSist | 10:1 | Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, solicitus erat pater eius Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi? | |
| Tobi | VulgSist | 10:3 | Coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo: et coeperunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. | |
| Tobi | VulgSist | 10:4 | Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrymis, atque dicebat: Heu heu me fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrae, spem posteritatis nostrae? | |
| Tobi | VulgSist | 10:6 | Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. | |
| Tobi | VulgSist | 10:7 | Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. | |
| Tobi | VulgSist | 10:8 | At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuncium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. | |
| Tobi | VulgSist | 10:9 | Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. | |
| Tobi | VulgSist | 10:10 | Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, | |
| Tobi | VulgSist | 10:11 | dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. | |
Chapter 11
| Tobi | VulgSist | 11:1 | Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. | |
| Tobi | VulgSist | 11:3 | Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum coniuge tua, et cum animalibus. | |
| Tobi | VulgSist | 11:4 | Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. | |
| Tobi | VulgSist | 11:5 | Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. | |
| Tobi | VulgSist | 11:6 | Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nunciavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. | |
| Tobi | VulgSist | 11:7 | Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. | |
| Tobi | VulgSist | 11:8 | Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum. scias enim quoniam mox aperientur oculi eius, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit. | |
| Tobi | VulgSist | 11:9 | Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuncius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat. | |
| Tobi | VulgSist | 11:10 | Et consurgens caecus pater eius, coepit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. | |
| Tobi | VulgSist | 11:11 | Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio. | |
| Tobi | VulgSist | 11:14 | Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et coepit albugo ex oculis eius, quasi membrana ovi, egredi. | |
| Tobi | VulgSist | 11:17 | Dicebatque Tobias: Benedico te Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. | |
| Tobi | VulgSist | 11:18 | Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii eius, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: | |
| Tobi | VulgSist | 11:19 | et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem, qui eum duxerat. | |
| Tobi | VulgSist | 11:20 | Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus. | |
Chapter 12
| Tobi | VulgSist | 12:1 | Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? | |
| Tobi | VulgSist | 12:2 | Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis eius? | |
| Tobi | VulgSist | 12:3 | Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare? | |
| Tobi | VulgSist | 12:4 | Sed peto te pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quae allata sunt, sibi assumere. | |
| Tobi | VulgSist | 12:5 | Et vocantes eum, pater scilicet, et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant acceptam habere. | |
| Tobi | VulgSist | 12:6 | Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. | |
| Tobi | VulgSist | 12:7 | Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. | |
| Tobi | VulgSist | 12:9 | quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam aeternam. | |
| Tobi | VulgSist | 12:12 | Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. | |
| Tobi | VulgSist | 12:14 | Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem. | |
| Tobi | VulgSist | 12:16 | Cumque haec audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. | |
| Tobi | VulgSist | 12:18 | Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi. | |
| Tobi | VulgSist | 12:19 | Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. | |
| Tobi | VulgSist | 12:20 | Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia eius. | |
| Tobi | VulgSist | 12:21 | Et cum haec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. | |
Chapter 13
| Tobi | VulgSist | 13:1 | Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es Domine in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum: | |
| Tobi | VulgSist | 13:2 | quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam. | |
| Tobi | VulgSist | 13:4 | quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens praeter eum. | |
| Tobi | VulgSist | 13:5 | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. | |
| Tobi | VulgSist | 13:6 | Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. | |
| Tobi | VulgSist | 13:7 | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem. | |
| Tobi | VulgSist | 13:8 | Convertimini itaque peccatores, et facite iustitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. | |
| Tobi | VulgSist | 13:10 | Benedicite Dominum omnes electi eius: agite dies laetitiae, et confitemini illi. | |
| Tobi | VulgSist | 13:12 | Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum. | |
| Tobi | VulgSist | 13:14 | Nationes ex longinquo ad te venient: et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt. | |
| Tobi | VulgSist | 13:16 | Maledicti erunt qui contempserint te: et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te. | |
| Tobi | VulgSist | 13:17 | Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. | |
| Tobi | VulgSist | 13:19 | Anima mea benedic Dominum, quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius, Dominus Deus noster. | |
| Tobi | VulgSist | 13:21 | Portae Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur: et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius. | |
| Tobi | VulgSist | 13:22 | Ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur: et per vicos eius alleluia cantabitur. | |
Chapter 14
| Tobi | VulgSist | 14:1 | Et consummati sunt sermones Tobiae. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadragintaduobus, et vidit filios nepotum suorum. | |
| Tobi | VulgSist | 14:3 | Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. | |
| Tobi | VulgSist | 14:4 | Reliquum vero vitae suae in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. | |
| Tobi | VulgSist | 14:5 | In hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem iuvenes filios eius nepotes suos, dixitque eis: | |
| Tobi | VulgSist | 14:6 | Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. | |
| Tobi | VulgSist | 14:7 | Omnis autem deserta terra eius replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, | |
| Tobi | VulgSist | 14:10 | Audite ergo filii mei patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae placita sunt illi: | |
| Tobi | VulgSist | 14:11 | et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. | |
| Tobi | VulgSist | 14:12 | Nunc ergo filii audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: | |
| Tobi | VulgSist | 14:14 | Factum est autem post obitum matris suae, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos. | |
| Tobi | VulgSist | 14:15 | invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. | |