Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NEHEMIAH
Up
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Chapter 1
Nehe VulgSist 1:1  Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
Nehe VulgSist 1:2  Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri Iuda: et interrogavi eos de Iudaeis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Ierusalem.
Nehe VulgSist 1:3  Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igni.
Nehe VulgSist 1:4  Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: ieiunabam, et orabam ante faciem Dei caeli.
Nehe VulgSist 1:5  Et dixi: Quaeso Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
Nehe VulgSist 1:6  fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: ego, et domus patris mei peccavimus,
Nehe VulgSist 1:7  vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ceremonias, et iudicia quae praecepisti Moysi famulo tuo.
Nehe VulgSist 1:8  Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:
Nehe VulgSist 1:9  et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea; etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Nehe VulgSist 1:10  Et ipsi servi tui, et populus tuus: quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
Nehe VulgSist 1:11  Obsecro Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. ego enim eram pincerna regis.
Chapter 2
Nehe VulgSist 2:1  Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem eius.
Nehe VulgSist 2:2  Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
Nehe VulgSist 2:3  et dixi regi: Rex in aeternum vive: quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portae eius combustae sunt igni?
Nehe VulgSist 2:4  Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum caeli,
Nehe VulgSist 2:5  et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei, et aedificabo eam.
Nehe VulgSist 2:6  Dixitque mihi rex, et regina quae sedebat iuxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
Nehe VulgSist 2:7  Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen, ut traducant me, donec veniam in Iudaeam:
Nehe VulgSist 2:8  et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas templi, turres, domus, et muros civitatis, et domum, quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum.
Nehe VulgSist 2:9  Et veni ad duces regionis trans Flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
Nehe VulgSist 2:10  Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
Nehe VulgSist 2:12  et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Ierusalem, et iumentum non erat mecum, nisi animal, cui sedebam.
Nehe VulgSist 2:13  Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Ierusalem dissipatum, et portas eius consumptas igni.
Nehe VulgSist 2:14  Et transivi ad portam fontis, et ad aquaeductum regis, et non erat locus iumento, cui sedebam, ut transiret.
Nehe VulgSist 2:15  Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
Nehe VulgSist 2:16  Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Iudaeis et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
Nehe VulgSist 2:17  Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus; quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igni: venite, et aedificemus muros Ierusalem, et non simus ultra opprobrium.
Nehe VulgSist 2:18  Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis, quae locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et aedificemus. Et confortatae sunt manus eorum in bono.
Nehe VulgSist 2:19  Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quae est haec res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
Nehe VulgSist 2:20  Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus caeli ipse nos iuvat, et nos servi eius sumus: surgamus et aedificemus: vobis autem non est pars, et iustitia, et memoria in Ierusalem.
Chapter 3
Nehe VulgSist 3:1  Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres eius sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel.
Nehe VulgSist 3:2  Et iuxta eum aedificaverunt viri Iericho: et iuxta eum aedificavit Zachur filius Amri.
Nehe VulgSist 3:3  Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes. Et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae, filii Accus.
Nehe VulgSist 3:4  Et iuxta eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii Mesezebel: et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana:
Nehe VulgSist 3:5  Et iuxta eos aedificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
Nehe VulgSist 3:6  Et portam veterem aedificaverunt Ioiada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texuerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes:
Nehe VulgSist 3:7  Et iuxta eos aedificaverunt Meltias Gabaonites, et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans Flumen.
Nehe VulgSist 3:8  Et iuxta eum aedificavit Eziel filius Araia aurifex: et iuxta eum aedificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Ierusalem usque ad murum plateae latioris.
Nehe VulgSist 3:9  Et iuxta eum aedificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Ierusalem.
Nehe VulgSist 3:10  Et iuxta eum aedificavit Iedaia filius Haromaph contra domum suam: et iuxta eum aedificavit Hattus filius Haseboniae.
Nehe VulgSist 3:11  Mediam partem vici aedificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum.
Nehe VulgSist 3:12  Et iuxta eum aedificavit Sellum filius Alohes princeps mediae partis vici Ierusalem, ipse et filiae eius.
Nehe VulgSist 3:13  Et portam vallis aedificavit Hanun, et habitatores Zanoe: ipsi aedificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii.
Nehe VulgSist 3:14  Et portam sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipse aedificavit eam, et statuit valvas eius, et seras, et vectes.
Nehe VulgSist 3:15  Et portam fontis aedificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse aedificavit eam, et texit, et statuit valvas eius, et seras, et vectes, et muros piscinae Siloe in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de Civitate David.
Nehe VulgSist 3:16  Post eum aedificavit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchrum David et usque ad piscinam, quae grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium.
Nehe VulgSist 3:17  Post eum aedificaverunt Levitae, Rehum filius Benni: post eum aedificavit Hasebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo.
Nehe VulgSist 3:18  Post eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filius Enadad, princeps dimidiae partis Ceilae.
Nehe VulgSist 3:19  Et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue, princeps Maspha mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli.
Nehe VulgSist 3:20  Post eum in monte aedificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
Nehe VulgSist 3:21  Post eum aedificavit Merimuth filius Uriae filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib.
Nehe VulgSist 3:22  Et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis.
Nehe VulgSist 3:23  Post eum aedificavit Beniamin et Hasub contra domum suam: et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam.
Nehe VulgSist 3:24  Post eum aedificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariae usque ad flexuram, et usque ad angulum.
Nehe VulgSist 3:25  Phalel filius Ozi contra flexuram et turrim, quae eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos.
Nehe VulgSist 3:26  Nathinaei autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad Orientem, et turrim, quae prominebat.
Nehe VulgSist 3:27  Post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi.
Nehe VulgSist 3:28  Sursum autem ad portam equorum aedificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
Nehe VulgSist 3:29  Post eos aedificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum aedificavit Semaia filius Secheniae, custos portae Orientalis.
Nehe VulgSist 3:30  Post eum aedificavit Hanania filius Selemiae, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam: post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, contra gazophylacium suum. Post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinaeorum, et scruta vendentium contra portam iudicialem, et usque ad coenaculum anguli.
Nehe VulgSist 3:31  Et inter coenaculum anguli in porta gregis aedificaverunt artifices et negotiatores.
Chapter 4
Nehe VulgSist 4:1  Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Iudaeos,
Nehe VulgSist 4:2  et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num dimittent eos gentes? Num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
Nehe VulgSist 4:3  Sed et Tobias Ammanites proximus eius, ait: Aedificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
Nehe VulgSist 4:4  Audi Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
Nehe VulgSist 4:5  Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes.
Nehe VulgSist 4:6  Itaque aedificavimus murum, et coniunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.
Nehe VulgSist 4:7  Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Ierusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
Nehe VulgSist 4:8  Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Ierusalem, et molirentur insidias.
Nehe VulgSist 4:9  Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
Nehe VulgSist 4:10  Dixit autem Iudas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum.
Nehe VulgSist 4:11  Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
Nehe VulgSist 4:12  Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Nehe VulgSist 4:13  statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
Nehe VulgSist 4:14  Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
Nehe VulgSist 4:15  Factum est autem, cum audissent inimici nostri nunciatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
Nehe VulgSist 4:16  Et factum est a die illa, media pars iuvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Iuda
Nehe VulgSist 4:17  aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:
Nehe VulgSist 4:18  aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina iuxta me.
Nehe VulgSist 4:19  Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:
Nehe VulgSist 4:20  in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.
Nehe VulgSist 4:21  Et nosipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra.
Nehe VulgSist 4:22  In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Ierusalem, et sint vobis vices per noctem, et diem, ad operandum.
Nehe VulgSist 4:23  Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Chapter 5
Nehe VulgSist 5:1  Et factus est clamor populi, et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos.
Nehe VulgSist 5:2  Et erant qui dicerent: Filii nostri, et filiae nostrae multae sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
Nehe VulgSist 5:3  Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
Nehe VulgSist 5:4  Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:
Nehe VulgSist 5:5  et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri. ecce nos subiugamus filios nostros, et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi, et agros nostros et vineas nostras alii possident.
Nehe VulgSist 5:6  Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec:
Nehe VulgSist 5:7  cogitavitque cor meum mecum: et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
Nehe VulgSist 5:8  et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Nehe VulgSist 5:9  Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Nehe VulgSist 5:10  Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum: non repetamus in commune istud, aes alienum concedamus, quod debetur nobis.
Nehe VulgSist 5:11  Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniae, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
Nehe VulgSist 5:12  Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quaeremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi Sacerdotes, et adiuravi eos, ut facerent iuxta quod dixeram.
Nehe VulgSist 5:13  Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Nehe VulgSist 5:14  A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.
Nehe VulgSist 5:15  Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
Nehe VulgSist 5:16  quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Nehe VulgSist 5:17  Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
Nehe VulgSist 5:18  Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim attenuatus erat populus.
Nehe VulgSist 5:19  Memento mei Deus meus in bonum secundum omnia, quae feci populo huic.
Chapter 6
Nehe VulgSist 6:1  Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis)
Nehe VulgSist 6:2  miserunt Sanaballat, et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus foedus pariter in vitulis in Campoono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
Nehe VulgSist 6:3  Misi ergo ad eos nuncios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
Nehe VulgSist 6:4  Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices: et respondi eis iuxta sermonem priorem.
Nehe VulgSist 6:5  Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
Nehe VulgSist 6:6  IN GENTIBUS auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
Nehe VulgSist 6:7  et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem, dicentes: Rex in Iudaea est. Auditurus est rex verba haec: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
Nehe VulgSist 6:8  Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris: de corde enim tuo tu componis haec.
Nehe VulgSist 6:9  Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas:
Nehe VulgSist 6:10  et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
Nehe VulgSist 6:11  Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.
Nehe VulgSist 6:12  Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias, et Sanaballat conduxissent eum.
Nehe VulgSist 6:13  acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi.
Nehe VulgSist 6:14  Memento mei Domine pro Tobia et Sanaballat, iuxta opera eorum talia: sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
Nehe VulgSist 6:15  Completus est autem murus vigesimoquinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
Nehe VulgSist 6:16  Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
Nehe VulgSist 6:17  Sed et in diebus illis multae optimatum Iudaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
Nehe VulgSist 6:18  Multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae:
Nehe VulgSist 6:19  sed et laudabant eum coram me, et verba mea nunciabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
Chapter 7
Nehe VulgSist 7:1  Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas:
Nehe VulgSist 7:2  praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)
Nehe VulgSist 7:3  et dixi eis: Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
Nehe VulgSist 7:4  Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.
Nehe VulgSist 7:5  Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
Nehe VulgSist 7:6  Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudaeam, unusquisque in civitatem suam.
Nehe VulgSist 7:7  Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
Nehe VulgSist 7:8  Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
Nehe VulgSist 7:11  Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo:
Nehe VulgSist 7:12  Filii Aelam, mille octigenti quinquagintaquattuor:
Nehe VulgSist 7:26  Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto.
Nehe VulgSist 7:29  Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres.
Nehe VulgSist 7:34  Viri Aelam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor.
Nehe VulgSist 7:39  Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres.
Nehe VulgSist 7:46  Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto.
Nehe VulgSist 7:47  Nathinaei: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
Nehe VulgSist 7:48  filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
Nehe VulgSist 7:57  filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
Nehe VulgSist 7:59  filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon.
Nehe VulgSist 7:60  Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo.
Nehe VulgSist 7:61  Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent.
Nehe VulgSist 7:62  Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo.
Nehe VulgSist 7:63  Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
Nehe VulgSist 7:64  Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio.
Nehe VulgSist 7:65  Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus.
Nehe VulgSist 7:66  Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia sexcenti sexaginta,
Nehe VulgSist 7:67  absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque.
Nehe VulgSist 7:68  Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque:
Nehe VulgSist 7:69  cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti.
Nehe VulgSist 7:70  Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Nehe VulgSist 7:71  Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
Nehe VulgSist 7:72  Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem.
Nehe VulgSist 7:73  Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitae, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel in civitatibus suis.
Chapter 8
Nehe VulgSist 8:1  Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae ut afferret Librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israeli.
Nehe VulgSist 8:2  Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Nehe VulgSist 8:3  Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectae ad Librum.
Nehe VulgSist 8:4  Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt iuxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram eius: et ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.
Nehe VulgSist 8:5  Et aperuit Esdras Librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
Nehe VulgSist 8:6  Et benedixit Esdras Domino Deo voce magna: et respondit omnis populus: Amen, Amen: elevans manus suas. et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
Nehe VulgSist 8:7  Porro Iosue, et Bani, et Serebia, Iamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo.
Nehe VulgSist 8:8  Et legerunt in Libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
Nehe VulgSist 8:9  Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
Nehe VulgSist 8:10  Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi: quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
Nehe VulgSist 8:11  Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
Nehe VulgSist 8:12  Abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam: quia intellexerant verba, quae docuerat eos.
Nehe VulgSist 8:13  Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, Sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba Legis.
Nehe VulgSist 8:14  Et invenerunt scriptum in Lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis, in die sollemni, mense septimo:
Nehe VulgSist 8:15  et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Ierusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.
Nehe VulgSist 8:16  Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo, et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim.
Nehe VulgSist 8:17  Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis.
Nehe VulgSist 8:18  Legit autem in Libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. et fecerunt sollemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam iuxta ritum.
Chapter 9
Nehe VulgSist 9:1  In die autem vigesimoquarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis, et humus super eos.
Nehe VulgSist 9:2  Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
Nehe VulgSist 9:3  Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine Legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.
Nehe VulgSist 9:4  Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iosue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
Nehe VulgSist 9:5  Et dixerunt Levitae Iosue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum: et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude.
Nehe VulgSist 9:6  Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quae in ea sunt: maria, et omnia quae in eis sunt: et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat.
Nehe VulgSist 9:7  Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen eius Abraham.
Nehe VulgSist 9:8  Et invenisti cor eius fidele coram te: et percussisti cum eo foedus ut dares ei Terram Chananaei, Hethaei, et Hevaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Iebusaei, et Gergesaei, ut dares semini eius: et implesti verba tua, quoniam iustus es.
Nehe VulgSist 9:9  Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto: clamoremque eorum audisti super Mare rubrum.
Nehe VulgSist 9:10  Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis eius, et in omni populo terrae illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
Nehe VulgSist 9:11  Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Nehe VulgSist 9:12  Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via, per quam ingrediebantur.
Nehe VulgSist 9:13  Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis iudicia recta, et legem veritatis, ceremonias, et praecepta bona:
Nehe VulgSist 9:14  et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis, et mandata, et ceremonias, et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui.
Nehe VulgSist 9:15  Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
Nehe VulgSist 9:16  Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
Nehe VulgSist 9:17  Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multae miserationis, non dereliquisti eos,
Nehe VulgSist 9:18  et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Aegypto: feceruntque blasphemias magnas.
Nehe VulgSist 9:19  Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Nehe VulgSist 9:20  Et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
Nehe VulgSist 9:21  Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
Nehe VulgSist 9:22  Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
Nehe VulgSist 9:23  Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli, et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
Nehe VulgSist 9:24  Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos, et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebant illis.
Nehe VulgSist 9:25  Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
Nehe VulgSist 9:26  Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et proiecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Nehe VulgSist 9:27  Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
Nehe VulgSist 9:28  Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo: et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de caelo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.
Nehe VulgSist 9:29  Et contestatus es eos ut reverterentur ad Legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in iudiciis tuis peccaverunt, quae faciet homo, vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
Nehe VulgSist 9:30  Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Nehe VulgSist 9:31  In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum, et clemens es tu.
Nehe VulgSist 9:32  Nunc itaque Deus noster magne, fortis, et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
Nehe VulgSist 9:33  Et tu iustus es in omnibus, quae venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Nehe VulgSist 9:34  Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri, et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quae testificatus es in eis.
Nehe VulgSist 9:35  Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
Nehe VulgSist 9:36  Ecce nosipsi hodie servi sumus: et terra, quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius, et quae bona sunt eius, et nosipsi servi sumus in ea.
Nehe VulgSist 9:37  Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur, et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus.
Nehe VulgSist 9:38  Super omnibus ergo his nosipsi percutimus foedus, et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri, et Sacerdotes nostri.
Chapter 10
Nehe VulgSist 10:1  Signatores autem fuerunt, Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedechias,
Nehe VulgSist 10:9  Porro Levitae, Iosue filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel,
Nehe VulgSist 10:10  et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,
Nehe VulgSist 10:14  Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Aelam, Zethu, Bani,
Nehe VulgSist 10:28  et reliqui de populo, Sacerdotes, Levitae, ianitores, et cantores, Nathinaei, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiae eorum,
Nehe VulgSist 10:29  omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum, et iurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et iudicia eius et ceremonias eius,
Nehe VulgSist 10:30  et ut non daremus filias nostras populo terrae, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
Nehe VulgSist 10:31  Populi quoque terrae, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universae manus.
Nehe VulgSist 10:32  Et statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
Nehe VulgSist 10:33  ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri.
Nehe VulgSist 10:34  Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter Sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi:
Nehe VulgSist 10:35  et ut afferremus primogenita terrae nostrae, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini.
Nehe VulgSist 10:36  et primitiva filiorum nostrorum, et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum, et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, Sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri:
Nehe VulgSist 10:37  et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei afferemus Sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
Nehe VulgSist 10:38  Erit autem Sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domo Dei nostri, ad gazophylacium in domum thesauri.
Nehe VulgSist 10:39  Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel, et filii Levi primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et Sacerdotes, et cantores, et ianitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.
Chapter 11
Nehe VulgSist 11:1  Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Nehe VulgSist 11:2  Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem.
Nehe VulgSist 11:3  Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
Nehe VulgSist 11:4  Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares,
Nehe VulgSist 11:5  Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariae, filius Silonitis:
Nehe VulgSist 11:6  omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Nehe VulgSist 11:7  Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Nehe VulgSist 11:8  et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,
Nehe VulgSist 11:9  et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus.
Nehe VulgSist 11:11  Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
Nehe VulgSist 11:12  et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
Nehe VulgSist 11:13  et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
Nehe VulgSist 11:14  et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Nehe VulgSist 11:15  Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
Nehe VulgSist 11:16  et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
Nehe VulgSist 11:17  Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
Nehe VulgSist 11:18  omnes Levitae in civitate sancta ducenti octogintaquattuor.
Nehe VulgSist 11:19  Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
Nehe VulgSist 11:20  Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua.
Nehe VulgSist 11:21  Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
Nehe VulgSist 11:22  Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Nehe VulgSist 11:23  Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
Nehe VulgSist 11:24  et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iudae in manu regis, iuxta omne verbum populi,
Nehe VulgSist 11:25  et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,
Nehe VulgSist 11:27  et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,
Nehe VulgSist 11:28  et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,
Nehe VulgSist 11:30  Zanoa, Odollam, et in villis earum, in Lachis et regionibus eius, et in Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Nehe VulgSist 11:31  Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:
Chapter 12
Nehe VulgSist 12:1  Hi sunt autem Sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras,
Nehe VulgSist 12:6  Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
Nehe VulgSist 12:7  Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue.
Nehe VulgSist 12:8  Porro Levitae, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:
Nehe VulgSist 12:9  et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo.
Nehe VulgSist 12:10  Iosue autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
Nehe VulgSist 12:11  et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa.
Nehe VulgSist 12:12  In diebus autem Ioachim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiae, Maraia: Ieremiae, Hanania:
Nehe VulgSist 12:22  Levitae in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persae.
Nehe VulgSist 12:23  Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib.
Nehe VulgSist 12:24  Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem.
Nehe VulgSist 12:25  Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Nehe VulgSist 12:26  Hi in diebus Ioachim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae sacerdotis scribaeque.
Nehe VulgSist 12:27  In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
Nehe VulgSist 12:28  Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi,
Nehe VulgSist 12:29  et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
Nehe VulgSist 12:30  Et mundati sunt Sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
Nehe VulgSist 12:31  Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
Nehe VulgSist 12:32  Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda,
Nehe VulgSist 12:33  et Azarias, Esdras, et Mosollam, Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias.
Nehe VulgSist 12:34  Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph,
Nehe VulgSist 12:35  et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis.
Nehe VulgSist 12:36  Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem.
Nehe VulgSist 12:37  Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
Nehe VulgSist 12:38  et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiae,
Nehe VulgSist 12:39  steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
Nehe VulgSist 12:40  Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis,
Nehe VulgSist 12:41  et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Aelam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia praepositus:
Nehe VulgSist 12:42  et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt: Deus enim laetificaverat eos laetitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.
Nehe VulgSist 12:43  Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia laetificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus.
Nehe VulgSist 12:44  Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta praeceptum David, et Salomonis filii eius,
Nehe VulgSist 12:45  quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo.
Nehe VulgSist 12:46  Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron.
Chapter 13
Nehe VulgSist 13:1  In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum:
Nehe VulgSist 13:2  eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua: et conduxerint adversum eos Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
Nehe VulgSist 13:3  Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
Nehe VulgSist 13:4  Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae.
Nehe VulgSist 13:5  Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et ianitorum, et primitias sacerdotales.
Nehe VulgSist 13:6  In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
Nehe VulgSist 13:7  Et veni in Ierusalem, et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Nehe VulgSist 13:8  Et malum mihi visum est valde. Et proieci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio:
Nehe VulgSist 13:9  praecepique et emundaverunt gazophylacium: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
Nehe VulgSist 13:10  Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae: et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his, qui ministrabant:
Nehe VulgSist 13:11  et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
Nehe VulgSist 13:12  Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini, et olei in horrea.
Nehe VulgSist 13:13  Et constituimus super horrea Selemiam Sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et iuxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniae: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum.
Nehe VulgSist 13:14  Memento mei Deus meus pro hoc, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, et in ceremoniis eius.
Nehe VulgSist 13:15  In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Ierusalem die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
Nehe VulgSist 13:16  Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Iuda in Ierusalem:
Nehe VulgSist 13:17  et obiurgavi optimates Iuda, et dixi eis: Quae est haec res mala, quam vos facitis et profanatis diem Sabbati?
Nehe VulgSist 13:18  Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel violando Sabbatum.
Nehe VulgSist 13:19  Factum est autem, cum quievissent portae Ierusalem in die Sabbati, dixi: et clauserunt ianuas, et praecepi ut non aperirent eas usque post Sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die Sabbati.
Nehe VulgSist 13:20  Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis.
Nehe VulgSist 13:21  Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in Sabbato.
Nehe VulgSist 13:22  Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem Sabbati: et pro hoc ergo memento mei Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Nehe VulgSist 13:23  Sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.
Nehe VulgSist 13:24  Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Iudaice, et loquebantur iuxta linguam populi, et populi.
Nehe VulgSist 13:25  Et obiurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis, et sibimetipsis, dicens:
Nehe VulgSist 13:26  Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae.
Nehe VulgSist 13:27  Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?
Nehe VulgSist 13:28  De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
Nehe VulgSist 13:29  Recordare Domine Deus meus adversum eos, qui polluunt sacerdotium, iusque Sacerdotale et Leviticum.
Nehe VulgSist 13:30  Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines Sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo:
Nehe VulgSist 13:31  et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei Deus meus in bonum. Amen.